Swazia,[1][2] publice ex anno 2018 Eswatini (rite Kingdom of eSwatini[3]), olim Suazilandia,[4] est mediterranea civitas sui iuris in Africa Austrina sita. Civitates finitimae sunt Mozambicum ad septentriones et orientem et Africa Australis ad septentriones, occidentem, meridiem, et meridiem et orientem. Terras circiter 200 chiliometra a septentriones ad meridiem et 130 chiliometra ab oriente ad occidentem comprehendens, Suazia est una ex minimis civitatibus in Africa sitis; nihilominus, eius clima et topographia sunt pervariae, a highveld frigido et montuoso ad lowveld calidum et siccum.

Wikidata Swazia
Res apud Vicidata repertae:
Swazia: insigne
Swazia: insigne
Swazia: vexillum
Swazia: vexillum
Terra continens: Africa
Territoria finitima: Africa Australis, Mozambicum
Locus: 26°29′0″S 31°26′0″E
Caput: Lobamba, Mbabane

Gestio

absolute monarchy
Princeps: Mswati III
Praefectus: Russell Dlamini
Consilium: Parliament of Eswatini
Situs interretialis

Populus

Numerus: 1 230 506
Sermo publicus: Anglice, Swazi
Zona horaria: South African Standard Time, UTC+2, Africa/Mbabane
Moneta: lilangeni

Commemoratio

Paean: Nkulunkulu Mnikati wetibusiso temaSwati

Sigla

ISO SZ, SWZ, 748; IOC SWZ
Dominium interretiale: .sz
Praefixum telephonicum: +268
Siglum autoraedarum: SD
Collocatio Swaziae in Africa Austrina.
Tabula geographica Swaziae.

Cives plerumque sunt Suazienses. Lingua publica et sermo maximi momenti est lingua Suazica (vulgo siSwati). Suazienses suum regnum medio saeculo duodevicensimo constituerunt, Ngwane III duce.[5] Civitas et cives ex Mswati II appellantur, rege aecui undevicensimi, qui nationem amplificavit et confirmavit; fines hodierni anno 1881 statuti sunt, Europaeis Africam diripientibus.[6]

Bello Boerensi Secundo composito, regnum, nomine Suazilandia, fuit territorium mandatum Britannicum ab anno 1903 usque ad diem 6 Septembris 1968, cum plenam libertatem anno 1968 a Britanniarum Regno adepta esset.[7] Mense Aprili 2018, nomen publicum a Regno Suazilandiae ad Regnum Eswatini mutatum est, ex nomine inter incolas usitato appellatum.[8][9]

Swazia est monarchia absoluta, regnum quod ex anno 1986, Rex Mswati III regit. Caput est Mbabane.

Montis Draconis pars in Swazia patet.

Nexus interni

  1. Swazia in nomine speciei staphylinidarum videtur, quae est Termitobia swaziae Kistner, 1968 apud Mindat.org.
  2. Crassula swaziensis et alia binomina.
  3. "The new name, eSwatini, means 'land of the Swazis'" in "Swaziland king renames country 'the Kingdom of eSwatini'" (BBC).
  4. Rite Swaziland. Vide Latinitatem Vaticanam: "SWAZILAND: Suazilandia, ae, f. A Graecis recentibus haec regio appellatur Σουαζιλάνδη."
  5. Bonner, Philip (1982). Kings, Commoners and Concessionaires. Cantabrigiae: Cambridge University Press. pp. 9–27. ISBN 0521242703 .
  6. Kuper, Hilda (1986). The Swazi: A South African Kingdom. Novi Eboraci: Holt, Rinehart and Winston. pp. 9–10 .
  7. Gillis, Hugh (1999). The Kingdom of Swaziland: Studies in Political History. Greenwood Publishing Group. ISBN 0313306702 .
  8. Swaziland facts and guide as the country renamed the Kingdom of eSwatini. . How Dare She. 20 Aprilis 2018 .
  9. "UN Member States". Consociatio Nationum. 30 Maii 2018 .

Bibliographia

recensere
  • Gillis, D. Hugh. 1999. The kingdom of Swaziland: studies in political history. Westport in Connecticuta: Greenwood Press. ISBN 0313306702
  • Kuper, Hilda. 1986. The Swazi: a South African kingdom. Ed. secunda. Novi Eboraci: Holt, Rinehart, and Winston. ISBN 0030702399.
  • Matsebula, J. S. M. 1976. A history of Swaziland. Ed. secunda. Civitate Capitis in Africa Australi: Longman Penguin Southern Africa. ISBN 0582642124.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Swaziam spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 26°29′0″S 31°26′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Store norske Lexikon • regno-di-eswatini Treccani
Swazia : politica
Reges Swaziae (1355–)

Nkosi I 1355 • Ngwane I 1400 • Dlamini I 1435 • Mswati I 1480 • Ngwane II 1520 • Dlamini II 1555 • Nkosi II 1600 • Mavuso I 1645 • Magudulela 1685 • Ludvonga 1685 • Dlamini III 1720 • Ngwane III 1745 • LaYaka Ndwandwe regina 1780 • Ndvungunye 1780 • Lomvula Mndzebele regina 1815 • Sobhuza I 1815 • Lojiba Simelane regina 1836 • Mswati II 1840 • Tsandzile Ndwandwe regina 1868 • Dlamini IV 1875 • Tibati Nkambule regina 1889 • Ngwane V 1895 • Labotsibeni Gwamile Mdluli regina 1899 • Sobhuza II 1921 • Dzeliwe regina 1982 • Sozisa Dlamini princeps 1983 • Ntfombi regina 1983 • Mswati III 1986

Capsae cognatae: Primi ministri Swaziae