Sententia (gnome)
(Redirectum de Sententia (Gnome))
Vide etiam paginam discretivam: sententia.
Gnome (ex lingua Graeca) est sententia moralis.
Exempla sententiarum clararum
recensereIndex |
---|
Vide etiam — Nexus externi |
- A barba stulti discit tonsor.
- Ab illis qui, in corpore signati sunt, libera nos Domine.
- Abissus, abissum invocat
- A bove ante, ab asino retro, a stulto undique caveto!
- A bove maiore discit arare minor.
- A limine
- A mari usque ad mare
- A mundo condito
- A posteriori
- A priori
- Ab Iove principium generis.
- Ab ovo usque ad mala
- Ab urbe condita
- Absit omen.
- Abusus non tollit usum.
- Accusare nemo se debet nisi coram Deo.
- Acta est fabula, plaudite!
- Actio est reactio.
- Ad astra per aspera
- Ad impossibilia nemo tenetur
- Ad Kalendas Graecas
- Adam, primus homo, qui deceptus es in pomo.
- Alea iacta est C. Iulius Caesar Rubiconem transveniens dixisse dicitur. Suetonus (Divus Iulius) narrat: "Iacta alea est," inquit, atque ita traiecto exercitu... Graece Ἀνερρίφθω κύβος (Menander)
- Amicus certus in re incerta cernitur
- Animi imago vultus, indices oculi (Cicero, De oratore, III, 59)
- Ars gratia artis
- Aut Caesar, aut nihil.
- Aut viam inveniam, aut faciam!
- Audiatur et altera pars.
- Audaces fortuna iuvat.
- Barba non facit philosophum.
- Barbarus hic ego sum, quia non intelligor ulli.
- Beata morte nil beatius.
- Beati monoculi in regione caecorum.
- Beati monoculi in terra caecorum.
- Beati pauperes spiritu.
- Beati possidentes.
- Beatius est magis dare quam accipere.
- Beatus ille qui procul negotiis.
- Bella gerant alii. Tu, felix Austria, nube! Nam quae Mars aliis, dat tibi diva Venus.
- Bellum omnium pater.
- Bellum se ipsum alet.
- Bellum tibi ex victoria nascitur.
- Bene vixit, qui bene latuit.
- Bibliotheca docet
- Bis ad eundem lapidem offendere
- Bis peccare in bello non licet.
- Boni pastoris est tondere pecus, non deglubere.
- Bonum ad virum cito moritur iracundia (Publilius Syrus)
- Breve et irreparabile tempus omnibus est vita
- Bruta licet soleant animalia iure timeri, omnibus est illis plus metuendus homo
- Caeca invidia est.
- Caeci sunt oculi, cum animus alias res agit.
- Caedite eos. Novit enim Dominus qui sunt eius.
- Caelebs caelestium vitam ducens.
- Caelo tonantem credimus Iovem regnare.
- Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.
- Caelum, non animum mutant, qui trans mare currunt.
- Caesar non supra grammaticos
- Caesarem vehis eiusque fortunam.
- Calamitas virtutis occasio est.
- Canes mordent ultimum.
- Canis a non canendo.
- Cantare amantis est.
- Captatio benevolentiae
- Caput Nili quaerere
- Caritas numquam excidit.
- Caritas omnia sustinet.
- Carmina non dant panem.
- Carpe diem, quam minimum credula postero (Q. Horati Flacci Carmina 1,11,7ff.)
- Cartago delenda est
- Castigat ridendo mores
- Cave canem Inscriptio Pompeiis
- Cave Danaos et dona ferentes (Publius Vergilius Maro - Aeneis Verg. Aen. 2,49: quidquid id est, timeo Danaos et dona ferentis, vide infra Quidquid ...)
- Cedant arma togae Cicero
- Ceterum censeo Carthaginem esse delendam Cato
- Citius, altius, fortius
- Civis Romanus sum
- Cogito ergo sum (Renatus Cartesius, Principia philosophiae, prima pars, § 7)
- Cum grano salis.
- Cum mica salis.
- Cura posterior
- Da mihi castitatem et continentiam, sed noli modo.
- Dat census honores.
- Damnatio memoriae
- De duobus malis minus est eligendum.
- De gustibus non est disputandum.
- De nihilo nihil fit.
- De internis non iudicat praetor.
- De profundis clamavi ad te Domine.
- De te fabula narratur.
- Defensor fidei
- Dei Gratia
- Deleatur.
- Delirant isti Romani ex libris comicis Asterigis et Obeligis.
- De mortuis nil nisi bene.
- Deo gratias.
- Deo Optimo Maximo (D. O. M.)
- Deus ex machina
- Deus lo vult.
- Deus providebit.
- Dic, hospes, Spartae nos te hic vidisse iacentes, dum sanctis patriae legibus obsequimur.
- Dictum, factum.
- Diem perdidi.
- Dies ater
- Dies irae
- Dies levat luctum.
- Difficile est satiram non scribere.
- Disce aut discede!
- Divide et impera.
- Do ut des.
- Docendo discimus. Seneca, Luc. I,7,8)
- Docta ignorantia
- Domi leones, foras vulpes.
- Dominus Vobiscum.
- Dona nobis pacem.
- Donec eris felix, multos numerabis amicos.
- Dosis facit venenum.
- Draco dormiens nunquam titillandus.
- Ducunt volentem fata, nolentem trahunt.
- Dulce bellum inexpertis.
- Dulce et decorum est pro patria mori. (Q. Horati Flacci carm. 3,2,13)
- Dulcis in fundo
- Dulcis quies
- Dum colosseum stabit, Roma stabit; dum Roma stabit, mundus stabit.
- Dum Romae consulitur, Saguntum expugnatur.
- Dum spiro spero
- Dum vita est, spes est.
- Duo cum idem faciunt, non est idem.
- Duobus litigantibus tertius gaudet.
- Dura lex, sed lex.
- E contrario
- E duobus malis minimum eligendum est.
- E pluribus unum
- Ecce homo.
- Ecclesia militans
- Ecclesia non sitit sanguinem.
- Ecclesia triumphans
- Edere oportet, ut vivas, non vivere, ut edas.
- Edimus, ut vivamus, non vivimus, ut edamus.
- Ego te absolvo.
- Entia non sunt moltiplicanda praeter necessitatem (Guillelmus de Ockham)
- Entia non sunt multiplicanda sine necessitatem
- Epicuri de grege porcum
- Epistula non erubescit.
- Equi donati dentes non inspiciuntur.
- Eram quod es; eris quod sum.
- Ergo bibamus.
- Eripuit coelo fulmen sceptrumque tyrannis.
- Errantis non est voluntas.
- Eritis sicut Deus, scientes bonum et malum. (Biblia)
- Errare humanum est. Cicero Philippica 12.5: Cuiusvis hominis est errare, nullius nisi insipientis in errore perseverare. Certe illam sententiam reminiscens Hieronymus in epistula 57.12 haec scripsit: Errasse humanum est; et confiteri errorem prudentis.
- Erro, dum vivo.
- Esse est percipi.
- Est medicina triplex: servare, cavere, mederi.
- Est rerum omnium magister usus, Gaius Iulius Caesar
- Esto perpetua.
- Et cetera
- Et in Arcadia ego.
- Et dimitte nobis debita nostra.
- Et ne nos inducas in tentationem.
- Eventus stultorum magister est.
- Ex abundantia cordis os loquitur. (Evangelium Secundum Matthaeum 12.34)
- Ex factis, non ex dictis amici pensandi. Titus Livius
- Ex nihilo nihil fit. cf. Lucr. de rer.nat. 1,150: nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam
- Ex oriente lux
- Excusatio non petita culpa manifesta.
- Exempli gratia (e.g.)
- Extra ecclesiam non est salus.(Sanctus Cyprianus)
- Extrema se tangunt.
- Faber est quisque fortunae suae.
- Fabula docet.
- Fabula quanta fui.
- Fac simile.
- Fac totum.
- Factotum, facit nihil
- Faciam ut mei memineris.
- Facilis descensus Averno.
- Facio liberos ex liberis libris libraque.
- Facio ut des.
- Facit.
- Facta, non verba
- Factum illud; fieri infectum non potest.
- Falsus in uno, falsus in omnibus
- Fama crescit eundo.
- Fama fumus, finis cinis, homo humus.
- Fama nihil est celerius.
- Favete linguis!
- Felix, qui potuit rerum cognoscere causas.
- Ferro ignique
- Fertilior seges est alienis semper in agris vicinumque pecus grandius uber habet.
- Festina lente!
- Fiat iustitia, ruat caelum aut Fiat iustitia et pereat mundus
- Flatus vocis
- Fortes fortuna adiuvat.
- Fuge praelatum, tamquam peccatum.
- Fugit inreparabile tempus.
- Furor Teutonicus
- Gallia est omnis divisa in partes tres.
- Gallina scripsit
- Gallo canente spes redit.
- Gallus in suo sterquilinio plurimum potest.
- Gaudeamus igitur, iuvenes dum sumus! (Chr. W. Kindleben, XVIII. saeculo p.C.n)
- Gaudium laboris acti
- Generalibus specialia derogant.
- Genius loci
- Genus irritabile vatum
- Gladiator in arena capit consilium.
- Gladium dedisti, qui se occideret.
- Gloria in excelsis Deo.
- Gloria victoria
- Gradus ad Parnassum
- Graeca sunt, non leguntur.
- Graecia capta ferum victorem cepit.
- Graeca in mare latino libere vagantur.
- Grammatici certant, adhuc sub iudice lis est.
- Gratia gratiam parit.
- Gutta cavat lapidem, consumitur anulus usu.
- Gutta cavat lapidem non vi sed saepe cadendo.
- Gutta fortunae prae dolio sapientiae.
- Habeas corpus.
- Habeas tibi.
- Habemus papam.
- Habent sua fata libelli (Terentianus Maurus)
- Hac via itur ad astra.
- Haec olim meminisse iuvabit.
- Haec placuit semel, haec decies repetita placebit.
- Hannibal ad portas (Cicero)
- Hiberi solummodo sub ferro qiescunt
- Hic aqua haeret.
- Hic domus, haec patria est
- Hic et nunc
- Hic latet anguis in herba.
- Hic Rhodus, hic salta!
- Hinc illae lacrimae
- Historia magistra vitae (Cicero "De oratore" II, 9, 36...historia vero testis temporum, lux veritas, vita memoriae, magistra vitae, nuncia vetustatis
- Hoc erat in votis.
- Hoc est enim corpus meum.
- Hoc volo, sic iubeo.
- Homines dum docent, discunt. Seneca minor
- Homo bulla.
- Homo doctus in se semper divitias habet.
- Homo homini deus.
- Homo homini lupus.
- Homo proponit, sed deus disponit.
- Homo sum: humani nil a me alienum puto (Terentius, Heautontimorumenos)
- Homo totiens moritur, quotiens amittit suos.
- Honores mutant mores.
- Honos est praemium virtutis.
- Horae vulnerant, ultima necat.
- Horribile dictu
- Humanum est errare.
- Humanum est peccare, sed perserverare diabolicum.
- Hypotheses non fingo (Isaacus Newtonus)
- I, fuge. Sed poteras tutior esse domi.
- Iam seges est, ubi Troia fuit.
- Id fecit cui prodest.
- Id quo magis cogitare nequit
- Idem per idem
- Idem velle atque idem nolle, ea demum firma amicitia est.
- Iesus Nazarenus Rex Iudaeorum (I.N.R.I.)
- Igni ferroque
- Ignoramus et ignorabimus.
- Ignorantia iuris nocet.
- Ignorantia non est argumentum.
- Ilias post Homerum
- Ille crucem sceleris pretium tulit, hic diadema.
- Illud amicitiae quondam venerabile nomen
- Imitatio veritatis
- Imperare sibi maximum imperium est.
- Imprimatur.
- In alio mundo
- In Baccho et Venere
- In dubio pro reo
- Incidit in Scyllam, qui vult vitare Charybdim
- Incidit in Scyllam cupiens vitare Charybdim - Vergilius
- In hoc signo vinces (Eusebius de Caesarea, CCCXII p.C.n.)
- In medias res
- In memoriam
- In necessariis unitas, in dubiis libertas, in omnibus caritas
- In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti
- In nova fert animus mutatas dicere formas.
- In partibus infidelium
- In praeteritum non vivitur.
- In regione caecorum rex est luscus.
- In statu nascendi
- In tyrannos
- In varietate concordia
- In vino veritas.
- Infandum, Regina iubes renovare dolorem(Virgilius)
- Infantes perhibent et stultos dicere verum.
- Iniqua nunquam regna perpetuo manent.
- Initium sapientiae timor Domini.
- Inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te.
- Inter arma enim silent leges.
- Introite, nam et hic dii sunt.
- Invidia gloriae comes.
- Iovi Optimo Maximo
- Ipse dixit.
- Ira furor brevis.
- Ite, missa est.
- Iudex non calculat.
- Iudicis est innocentiae subvenire.
- Iure naturae aequum est neminem cum alterius detrimento et iniuria fieri locupletiorem.
- Ius de non appellando
- Ius primae noctis
- Ius sanguinis
- Ius soli
- Ius summum saepe summa est iniuria.
- Iuvat o meminisse beati temporis.
- Labor est etiam ipse voluptas.
- Labor ingenium miseris dat.
- Labor omnia vincit.
- Laborare est orare.
- Laborat magister docens tardos. (Augustinus)
- Lacrima nihil citius arescit.
- Lacrimae nobis deerunt ante quam causae dolendi.
- Lapidem, non hominem putas.
- Latet anguis in herba.
- Laudator temporis acti
- Laus alit artes.
- Laus in ore proprio foetescit.
- Lavi in innocentia manus meas.
- Lector benevole.
- Lectori salutem.
- Legem brevem esse oportet.
- Leges bonae ex malis moribus procreantur (Macrobius)
- Leges humanae nascuntur, vivunt, et moriuntur.
- Leges sine moribus vanae.
- Legi, intellexi, condemnavi.
- Leti mille repente viae.
- Levius fit patientia / quidquid corrigere est nefas (Horatius, carminum 1,24,19 s.)
- Lex mihi ars.
- Lex posterior derogat priori.
- Lex specialis derogat legi generali.
- Libenter homines id, quod volunt, credunt.
- Libertas est potestas faciendi id, quod jure licet.
- Licentia poetica
- Ligna in silvam ferre
- Lignum quod tortum, haud umquam vidimus rectum.
- Lingua ligata tibi multos acquirit amicos.
- Littera enim occidit, spiritus autem vivificat (Sanctus Paulus)
- Litterae non dant panem.
- Locus amoenus
- Longe fugit, qui suos fugit.
- Lorem ipsum
- Lucus a non lucendo
- Lupus est homo homini.
- Lupus in fabula
- Lupus non curat numerum.
- Lux in tenebris
- Magister est prioris posterior dies.
- Magna ingenia conspirant.
- Magni fures parvum ducunt.
- Magni nominis umbra
- Magnum timoris remedium clementia est.
- Mala mali malo mala contulit omnia mundo.
- Mala malus mala mala.
- Male parta male dilabuntur.
- Malleus manubrio sapientior.
- Manus manum lavat (Sen. Apocolocyntosis 9).
- Mare ditat, rosa decorat.
- Margaritas ante porcos (Iesus Christus)
- Maria montesque polliceri
- Mater semper certa, pater incertus est
- Matutina parum cautos iam frigora mordent.
- Maximum remedium irae dilatio est.
- Mea (maxima) culpa
- Media in vita in morte sumus.
- Medice, cura te ipsum.
- Medicus curat, natura sanat.
- Medio tutissimus ibis.
- Mel in ore, fel in corde
- Melius est abundare quam deficere
- Memento homo, quia pulvis es et in pulverem reverteris.
- Memento mori!
- Memento audere semper
- Mens sana in corpore sano Iuvenalis, Satura X,356, vide http://www.thelatinlibrary.com/juvenal/10.shtml
- Mens agitat molem Publius Vergilius Maro
- Meum est propositum in taberna mori
- Militat omnis amans (Publius Ovidius Naso, Amores I,9,1)
- Minima non curat praetor.
- Miror, quod non ridet haruspex, haruspicem qui videt.
- Modus vivendi
- Monasterium sine tabulario, quasi castrum sine armamentario
- Monstrum horrendum, informe, ingens, cui lumen ademptum
- Morituri te salutant.
- Mors certa - hora incerta
- Mors tua vita mea
- Mox fuge, longe recede, tarde redi.
- Mox nox.
- Mulier taceat in ecclesia.
- Multa tulit fecitque puer, sudavit et alsit.
- Multa videre, multa dissimulare, pauca corrigere
- Multi sunt vocati, pauci electi.
- Multi sunt vocati, pauci vero electi.
- Multum, non multa.
- Mundus vult decipi, ergo decipiatur
- Mutatis mutandis
- Mutato nomine de te fabula narratur (Horatius)
- Natura non facit saltus (Leibniz)
- Naturam expelles furca, tamen usque recurret (Horatius)
- Navigare necesse est, vivere non est necesse (Gnaeus Pompeius)
- Ne bis in idem
- Necesse est multos timeat quem multi timent
- Ne transeat in exemplum
- Nemo potest digne dominis servire duobus
- Nemo prudens punit, quia peccatum est, sed ne peccetur
- Ne quid nimis
- Ne sutor supra crepidam iudicaret
- Nemo est tam senex qui se annum non putet posse vivere (Cicero)
- Nihil domestica sedes iucundius
- Nihil novi nisi commune consensu
- Nihil prius fide
- Nihil sub sole novum
- Nihil verum est licet omnia
- Nil impossibile volenti.
- Nolens volens
- Noli dentes equi inspicere donati (Hieronymus)
- Noli turbare circulos meos! (Archimedes, CCXII a.C.n.)
- Non est vivere, sed valere vita (in Imolae platea )
- Non nobis solum nati sumus (Cicero, De officiis 1,22)
- Non propter vitam vivendi perdere causas
- Non teneas aurum totum quod splendet ut aurum
- Non vitae sed scholae discimus (Sen. epist. 106,12)
- Noscitur ex socio, qui non cognoscitur ex se
- Nulla dies sine linea.
- Nulla poena sine lege
- Nulla rosa sine spina
- Nunc est bibendum (Hor. carm. 1,37,1)
- Formula:Omnia quae antea sunt significata nomine et auctoritate principis valitura suntO dulce nomen libertatis.
- O felix culpa.
- O mihi praeteritos referat si Iuppiter annos!
- O quae mutatio rerum.
- O sancta simplicitas.
- O tempora, o mores! Cicero dixit in oratione in L. Catilinam prima in senatu habita: * O tempora, o mores! Senatus haec intellegit. Consul videt; hic tamen vivit.
- O terque quaterque beati quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis contigit oppetere! (Vergilius)
- Oculum pro oculo et dentem pro dente
- Oderint, dum metuant (Accius)
- Odi profanum vulgus et arceo.
- Odia sunt restringenda favoribilia sun amplianda
- Oleum et operam perdimus, Plautus, Peonulus, 332
- Omne trinum est perfectum, aut malandrinum
- Omne vivum ex ovo.
- Omnes eodem cogimur.
- Omnes una manet nox.
- Omnes vulnerant, postuma necat
- Omnes vulnerant ultima necat (in solario)
- Omnia ad maiorem Dei gloriam.
- Omnia mea mecum porto
- Omnia mutantur, nihil interit, Publius Ovidius Naso, Metamorphoses (liber XV)
- Omnia quae antea sunt significata nomine et auctoritate Principis, valitura sunt
- Omnia sunt inter amicos communia. Publius Terentius Afer
- Omnia vincit amor.
- Omnis amans amens.
- Omnium rerum mors est extremum. Cicero
- Onus est honos.
- Operibus credite et non verbis.
- Ora et labora, (deus adest sine mora). (secundum Regulam Benedicti IL)
- Otium sine litteris mors est et hominis vivi sepultura (Seneca)
- Pacem te poscimus omnes.
- Pacta sunt servanda
- Pallida mors aequo pulsat pede pauperum tabernas / regumque turres.
- Palma sub pondere crescit.
- Panem et circenses Ex D. Iuni Iuvenalis Satura libri X: Idem populus, si Nortia Tusco fabisset, si oppressa foret secura senectus principis, hac ipsa Seianum diceret hora Augustum. iam pridem, ex quo suffragia nulli vendimus, effudit curas; nam qui dabat olim imperium, fasces, legiones, omnia, nunc se continet atque duas tantum res anxius optat, panem et circenses.
- Panem nostrum cotidianum da nobis hodie.
- Par nobile fratrum
- Parce, pater, virgis, nolo componere versus.
- Parce sepulto (Vergilius, Aeneis)
- Pares cum paribus facillime congregantur.
- Pars pro toto
- Parturient montes, nascetur ridiculus mus (Quintus Horatius Flaccus)
- Parva sed apta mihi (Ludovicus Ariostus, sententia in domus facie suae.
- Pater familias
- Pater noster, qui es in caelis
- Pater, peccavi.
- Pater semper incertus est.
- Patet omnibus veritas, nondum est occupata Seneca, Epistulae morales 33,11
- Patior, ut potiar
- Pax Cererem nutrit, pacis alumna Ceres
- Pax Domini (sit semper vobiscum)
- Pax hominibus bonae voluntatis.
- Pax huic domui et si omnes ego non
- Pax optima rerum.
- Pax vobiscum.
- Pecca fortiter.
- Pecunia non olet (cf. Suet. Div.Vesp. 23: Reprehendenti filio Tito, quod etiam urinae vectigal commentus esset, pecuniam ex prima pensione admovit ad nares, sciscitans num odore offenderetur; et illo negante: Atqui, inquit, e lotio est.)
- Pecunia, si uti scias, ancilla est, si nescias, domina.
- Per aspera ad astra
- Per definitionem
- Per pedes Apostolorum
- Periculum in mora
- Perpetuum mobile
- Persona non grata
- Pessima res publica, plurimae leges.
- Philippis iterum me videbis.
- Philosophia ancilla theologiae.
- Pia fraus
- Piscem natare doces!
- Placebo.
- Plaudite cives, plaudite amici, finita est comoedia.
- Plenus venter non studet libenter.
- Plures adorant solem orientem quam occidentem.
- Plus vident oculi quam oculus.
- Poeta nascitur, non fit.
- Poeta nascitur orator fit
- Post cenam stabis, aut mille passus meabis.
- Post nubila Phoebus.
- Post aquas.
- Post tenebras lux.
- Potius sero quam numquam (Livius)
- Praeterea censeo Carthaginem esse delendam (Cato)
- Praeterita mutare non possumus.
- Prima digestio fit in ore
- Prima sedes a nemine iudicatur
- Primas sum: primatum nil a me alienum puto
- Primum non nocere
- Primum vivere, deinde philosophari
- Principiis obsta!
- Proprium est stultitiae aliorum vitia cernere, oblivisci suorum!
- Proximus sum egomet mihi. (Terentius)
- Pulchrum est digito monstrari et dicier. Hic est.
- Pulvis et umbra sumus.
- Punctum dolens.
- Punctum saliens
- Puris omnia pura
- Quae Caesaris Caesari, quae Dei Deo.
- Quae fuerant vitia, mores sunt.
- Quae medicamenta non sanant, ferrum sanat; quae ferrum non sanat, ignis sanat; quae vero ignis non sanat, insanabilia reputari oportet.
- Quae nocent, docent.
- Quae semel ancilla, numquam hera.
- Quales in re publica principes essent, tales reliquos solere esse cives. (Cicero)
- Qualis artifex pereo. (Nero)
- Qualis dominus, talis et servus. (Petronius)
- Qualis rex, talis grex.
- Qualis vita, finis ita.
- Quamvis sint sub aqua, sub aqua maledicere temptant.
- Quandoque bonus dormitat Homerus.
- Quem Deus vult perdere, prius dementat.
- Quem di diligunt, adulescens moritur.
- Qui amat periculum, peribit in eo.
- Qui commodum habet, etiam incommodum ferre debet.
- Qui diligit filium suum, adsiduat illi flagella.
- Qui dormit, non peccat.
- Qui enim non est adversum nos, pro nobis est. (Secundum Marcum 9,40; Secundum Lucam 9,50) Apud Evangelium secundum Matthaeum 12,30 vero legi potest Qui non est mecum, contra me est.
- Qui fodit foveam, indicit in eis. (Liber Ecclesiastes 10,8)
- Qui nescit dissimulare, nescit regnare.
- Qui nimium probat, nihil probat.
- Qui potest capere, capiat.
- Qui tacet consentire videtur
- Quidquid a Principe signatur, auctoritate Principis connotatur
- Quidquid id est, timeo Danaos et dona ferentes (Vergil: Aeneis 2,49)
- Quintili Vare, legiones redde!
- Quis custodiet ipsos custodes? (Iuvenalis 6,347-8)
- Quo vadis
- Quod ante pedes tuas est, non vides
- Quod deus perdere vult, dementat prius
- Quod erat demonstrandum
- Quod licet Iovi, non licet bovi
- Quod natura non dat Salmantica non praestat
- Quod non est in actis non est in mundo
- Quod oculus non videt, cor non desiderat.
- Quod omnes similiter tangit, ab omnibus comprobetur
- Quod scripsi, scripsi
- Quod tua nihil refert, ne cures! (Titus Maccius Plautus)
- Quousque tandem abutere, Catilina, patientia nostra?
- Quot homines tot sententiae (Cicero)
- Radix enim omnium malorum est cupiditas (Sanctus Paulus)
- Rara iuvant.
- Rara sunt cara.
- Rarum esse oportet, quod diu carum velis.
- Raro lupi lenti prebentur fercula denti
- Ratio fatum vincere nulla potest.
- Ratio praeteriti scire futura facit.
- Rebus sic stantibus
- Recte facti fecisse merces.
- Reductio ad absurdum
- Reformatio in peius
- Regina regit colorem.
- Regnum meum non est de mundo hoc.
- Relata refero.
- Rem acu tetigisti.
- Rem tene, verba sequentur.
- Repetitio est mater studiorum
- Requiem aeternam dona eis, Domine.
- Requiescat in pace(abbrev. RIP)
- Rerum cognoscere causas
- Res ad triarios venit.
- Res ipsa loquitur.
- Res nullius
- Res severa verum gaudium Seneca, Epistulae morales 23.4
- Reservatio mentalis
- Respice finem.
- Respice post te, hominem te esse memento.
- Rex datur propter regnum, non regnum propter regem.
- Rex regnat, sed non gubernat.
- Rideo Quia Papa Sum.
- Risus abundat in ore stultorum
- Risus augurum
- Risus sardonicus
- Roma caput mundi regit orbis frena rotundi.
- Roma communis patria, Romae nemo alienus.
- Roma docet.
- Roma crudeliter delet, celerrime obliviscitur.
- Roma locuta, causa finita.
- Romae, prima nix, scholae vacantur.
- Romani ite domum.
- Romanus sedendo vincit.
- Rosa de spinis floret.
- Ruinis imminentibus musculi praemigrant.
- Rumores fuge.
- Sapiens verbis innotescit paucis
- Scientia prodest (Marcus Tullius Cicero)
- Scientia vincere tenebras
- Sed fugit interea, fugit irreparabile tempus
- Semel abbas semper abbas
- Semel in anno licet insanire
- Semel scriptum, decies lectum
- Semper aliquid haeret
- Senatus non errat, et si errat non corrigit,ne videatur errasse
- Sera tamen tacitis poena venit pedibus
- Si Deus pro nobis quis contra nos (Sanctus Paulus)
- Si vis bonus medicus esse, semper time!
- Silentium et archivium, prima instrumenta regni
- Silices si levas scorpiones tandem invenies
- Similis cum similibus facillime congregantur
- Sine Cerere et Baccho friget Venus (Publius Terentius Afer, Eunuchus, IV, 732)
- Si quis ad hunc librum, furtivos miserat ungues, ne dubito, in Averno certe patrarat (Romae, in S. Maria de Anima).
- Si Romae vives, vivas ut Romanus(Card. Pericles Felici)
- Si tacuisses, philosophus mansisses (Boethius)
- Si vis intelligere nigrum lege rubrum
- Si vis pacem, para bellum!
- Sic transit gloria mundi
- Silent leges inter arma
- Sine ira et studio verbum Taciti est (Annales I): Tiberii Gaique et Claudii ac Neronis res florentibus ipsis ob metum falsae, postquam occiderant, recentibus odiis compositae sunt. Inde consilium mihi pauca de Augusto et extrema tradere, mox Tiberii principatum et cetera, sine ira et studio, quorum causas procul habeo.
- Spectatores, fabula haec est acta; vos plausum date (Plautus)
- Spei duo pulchri liberi sunt:indignatio et animus. Prima ante res ut sunt, secundus ad mutandas (Sanctus Augustinus)
- Spes ultima dea
- Stat Roma pristina nomine, nomina nuda tenemus
- Summa extrema se tangent
- Summum ius summa iniuria
- Sunt lacrimae rerum! (Vergilius)
- Sunt pueri pueri, pueri puerilia tractant.
- Sursum corda!
- Suum cuique
- Sus Minervam docet
- Tabula rasa
- Taedium vitae
- Tandem vicisti, Galilaee.
- Tantae molis erat Romanam condere gentem.
- Tarde venientibus ossa
- Taurum tollet, qui vitulum sustulerit.
- Te Deum laudamus.
- Te ipsum cura, medice.
- Tempora mutantur, nos et mutamur in illis
- Tempora si fuerint nubila, solus eris.
- Tempus curat omnia.
- Tempus flendi et tempus ridendi
- Tempus fugit.
- Tempus ipsum affert consilium.
- Tempus vincit omnia.
- Teoria sine praxis, est quasi currum sine axis
- Terribilis est locus iste. Hic domus Dei est et porta caeli.
- Tertium non datur
- Testis non est iudicare.
- Testis unus, testis nullus.
- Timeo Danaos et dona ferentes
- Timeo hominem unius libri (Thomas Aquinas)
- Timidi mater non flet.
- Timidus se vocat cautum; avarus parcum.
- Timor Domini principium sapientiae.
- Toga non currit.
- Tolle, lege.
- Totis corporibus nihil esse utilius sale et sole.
- Totus mundus agit histrionem.
- Tres faciunt collegium.
- Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam.
- Tu fui, ego eris.
- Tu quoque, fili C. Iulius Caesar
- Tu regere imperio populos, Romane memento (Vergilius)
- Tua res agitur.
- Tunica propior pallio est.
- Turpe est laudari ab illaudatis.
- Ubi amor, ibi dolor.
- Ubi bene ibi patria
- Ubi caritas et amor, deus ibi est.
- Ubi lex, ibi poena.
- Ubi lex voluit, dixit; ubi noluit, tacuit
- Ubi maior, minor cessat
- Ubi mea, tua cessat
- Ubi papa, ibi Roma.
- Ubi solitudinem faciunt, pacem appellant.
- Ubi sunt qui ante nos in mundo fuere?
- Ubi tu Caius, ibi ego Caia
- Ultima hora latet.
- Ultima in carminibus non computatur
- Ultima ratio
- Ultra posse nemo obligatur.
- Ululas Athenas portare
- Umbra sumus.
- Una domus non alit duos canes.
- Una hirundo non facit ver.
- Una salus victis nullam sperare salutem.
- Undique ad inferos tantundem viae est.
- Unus pro omnibus, omnes pro uno
- Urbem fecisti quod prius Orbis erat (Rutilius Namatianus,De reditu suo,I,66)
- Urbi et orbi*
- Urbs venalis
- Usus tyrannus.
- Ut ameris, amabilis esto.
- Ut desint vires, tamen est laudanda voluntas.
- Ut sementem feceris, ita metes.
- Ut spectent, veniunt, spectentur ut ipsae.
- Utendum est aetate, cito pede labitur aetas.
- Vade mecum.
- Vade retro!
- Vae soli
- Vae victis (Livius, Ab urbe condita V,48) a Gallo Brenno dictum.
- Vanitas vanitatum, omnia vanitas.
- Variatio delectat.
- Varietas delectat
- Varium et mutabile semper femina.
- Vasa vacua maxime sonant.
- Veni, vidi, vici. Suetonius narrat verba C. Iulii Caesaris: Pontico triumpho inter pompae fercula trium verborum praetulit titulum "veni : vidi : vici" non acta belli significantem sicut ceteris, sed celeriter confecti notam.
- Veni, creator spiritus.
- Venite, adoremus.
- Verba docent, exempla trahunt
- Verba valent sicut numi.
- Verba volant, scripta manent.
- Verbum Dei manet in aeternum.
- Verbum sat sapienti.
- Veritas Dei vincit
- Veritas laborare potest, vinci non potest
- Verum gaudium res severa est.
- Vestigia terrent.
- Via hostibus, qui fugiant, munienda.
- Via trita est tutissima.
- Victrix causa diis placuit, sed victa Catoni.
- Vide cui fidas.
- Videant consules, ne quid detrimenti capiat res publica.
- Vides horam et nescis horam.
- Vigilia pretium libertatis.
- Vincere scis, Hannibal, victoria uti nescis.
- Virtus est medium vitiorum et utrimque reductum.
- Vis legibus inimica.
- Vita brevis, ars longa Hippocrates
- Vita mutatur, non tollitur.
- Vita vitae vitia! (Ioannes Adolfus Cornu, MDMXC)
- Vitam regit fortuna, non sapientia.
- Vitiis nemo sine nascitur.
- Vivant sequentes.
- Vivat, crescat, floreat!
- Vivere militare est.
- Vivos voco, mortuos plango, fulgura frango.
- Volentem ducunt fata, nolentem trahunt.
- Volenti non fit iniuria
- Vox populi vox dei
- Vulgare amici nomen, sed rara est fides (Phaedrus)
- Vulgi opinio mutari vix potest.
Nexus interni
- Sententia Q.Horatii Flacci, vide Quintus Horatius Flaccus
- Sententia Lucii Annaei Senecae, vide Lucius Annaeus Seneca
- Antisententia
Nexus externi
recensere