Caesar non supra grammaticos
Caesar non supra grammaticos (vel Caesar non est supra grammaticos, Nec Caesar supra grammaticos) est proverbium Latinum. Responsio sui generis ad locutionem Ego sum rex Romanus et super grammaticam est.
Invenitur his verbis primo in libro Immanuelis Kantii Beantwortung der Frage: Was ist Aufklärung? (Latine: Responsio ad quaestionem: Quid est Illuminatio?), anno 1784 edito.
Sed et ante Kantium similia non semel dicta sunt; e.g., Molière in comoedia Les Femmes savantes (Feminae doctae) dicit:
La grammaire, qui sait régenter jusqu’aux rois...
(Ars grammatica, quae etiam regibus imperare scit...)
Suetonius in libro De Grammaticis (22) haec narrat:
M. Pomponius Marcellus sermonis Latini exactor molestissimus, in advocatione quadam — nam interdum et causas agebat — soloecismum ab adversario factum usque adeo arguere perseveravit quoad Cassius Severus, interpellatis iudicibus, dilationem petiit ut litigator suus alium grammaticum adhiberet 'quando non putat is cum adversario de iure sibi sed de soloecismo controversiam futuram.' hic idem cum ex oratione Tiberii verbum reprehendisset, adfirmante Ateio Capitone et esse illud Latinum et si non esset futurum certe iam inde, 'Mentitur,' inquit, Capito. tu enim, Caesar, civitatem dare potes hominibus, verbo non potes.'
Nexus externi
recensere- Beantwortung der Frage: Was ist Aufklärung? in Vicifonte Theodisco
- Les Femmes savantes in Vicifonte Francogallico
- Suetonii de grammaticis et rhetoribus