Asterix (-igis, m.; Francogallice Astérix) est:

  1. Persona ex libris pictis.
  2. Libri picti comici de Asterige et Obelige Gallis. Carolus Rubricastellanus Germanus libros in Latinum sermonem vertit. Auctores librorum Asterigis Renatus Goscinny et Albertus Uderzo Francogallici fuerunt.
Asterix (sinistra) cum Obelige amico et cane Idefige in muro Hagenensi Westfaliae depictus

In comicis de Asterige multi loci in lingua Latina sunt. Sic popularitas linguae Latinae aucta est. Ergo vis comica vicit.

Clara est sententia: Delirant isti Romani. Nota bene: Quae sententia, ab Italianis interpretata italice, includit referentiam de "SPQR" cum grano salis: "Sono pazzi questi Romani", id est Delirant isti Romani!

Fabula recensere

Anno L a.C.n. omnis Gallia a Romanis occupata est nisi unus vicus a Gallis indomitabilibus incultus. Huius vici egregii homines sunt:

  • Asterix vir fortis parvo corpore sed maxima intelligentia est qui habet vires ingentes e potione magica a Miraculide Druide parata.
  • Obelix ingens amicus Asterigis est. Quod infans in aenum magica potione plenam cecidit huius potionis non plus eget. Se non crassum sed valido corpore praeditum esse confirmat. Semper cane suo nomine Idefix comitatus est.
  • Panoramix Druida potionem magicam omnibus inhabitantibus vici praeparat quae vires magis quam naturales attribuit. Francogallice etiam Panoramix appellatus est.
  • Maiestix (francogallice Abraracourcix) princeps vici unam rem, ne caelum sibi in caput cadat, timet. Unica persona quae Maiesticem regit uxor eius est.
  • Cantorix velut francogallice Assurancetourix poeta et cantor terribilissima voce praeditus est. Ergo diebus festis ore fortiter cluso vinculo ad arborem ligatus est ne cantare possit.

Denique aliae personae Historiae partes habent, in primis C. Iulius Caesar, deinde Cleopatra et M. Iunius Brutus.

In originali Francogallico necnon in aliis versionibus vulgaribus, pirata senex utitur praecipue Latinis sententiis illustribus, sicut "O tempora, o mores" vel "O fortunatos nimium agricolas".

Libri recensere

Plerique librorum, qui de rebus ab Asterige eiusque sodalibus gestis conscripti sunt, latine versi pueris et puellis necnon omnino hominibus linguam latinam discentibus commendantur. Eos enim legentes et de lingua ipsa et de vita cottidiana horum temporum aliquid utile possunt cognoscere.

Hi libri Asterigis sunt:

Numerus - Titulus latinus Numerus - Titulus archetypus
01 - Asterix Gallus (1973) 01 - Astérix le Gaulois (1961)
02 - Falx aurea (1975) 02 - La Serpe d'or (1962)
03 - Asterix apud Gothos (1976) 03 - Astérix chez les Goths (1963)
04 - Asterix Gladiator (1977) 04 - Astérix gladiateur (1964)
05 - Iter Gallicum (1978) 05 - Le Tour de Gaule (1965)
06 - Asterix et Cleopatra (1980) 06 - Astérix et Cléopâtre (1965)
07 - Certamen principum (1981) 07 - Le Combat des Chefs (1966)
09 - Asterix apud Britannos (1982) 08 - Astérix chez les Bretons (1966)
11 - Asterix et Normanni (1983) 09 - Astérix et les Normands (1966)
13 - Asterix Legionarius (1984) 10 - Astérix légionnaire (1967)
14 - Clipeus Arvernus (1985) 11 - Le Bouclier Arverne (1968)
15 - Asterix Olympius (1985) 12 - Astérix aux Jeux Olympiques (1968)
16 - Asterix atque olla cypria (1986) 13 - Le Chaudron (1969)
17 - Asterix in Hispania (1987) 14 - Astérix en Hispanie (1969)
19 - Tumultus de Asterige (1989) 15 - La Zizanie (1970)
23 - Asterix apud Helvetios (2010) 16 - Astérix chez les Helvètes (1970)
- 17 - Le Domaine des Dieux (1971)
24 - Laurea Caesaris (2015) 18 - Les Lauriers de César (1972)
- 19 - Le Devin (1972)
- 20 - Astérix en Corse (1973)
- 21 - Le Cadeau de César (1974)
- 22 - La Grande Traversée (1975)
- 23 - Obélix et compagnie (1976)
- 24 - Astérix chez les Belges (1979)
08 - Fossa alta (1981) 25 - Le Grand Fossé (1980)
10 - Odyssea Asterigis (1983) 26 - L'Odyssée d'Astérix (1981)
12 - Filius Asterigis (1984) 27 - Le Fils d'Astérix (1983)
18 - Asterix Orientalis (1988) 28 - Astérix chez Rahàzade (1987)
20 - Asterix et Maestria (1992) 29 - La rose et la glaive (1991)
21 - Navis actuaria Obeligis (1998) 30 - La galère d'Obélix (1996)
22 - Asterix et Latraviata (2002) 31 - Astérix et Latraviata (2001)
–– - Caelum in caput eius cadit (2007)* 33 - Le ciel lui tombe sur la tête (2005)
- 34 - L'Anniversaire d'Astérix et Obélix: Le livre d'Or (2009)
35 - Astérix chez les Pictes (2013)
36 - Papyrus Caesaris (2016) 36 - Le papyrus de César (2016)
37 - Asterix et la Transitalique (2018)
  • in Latinum convertit Anna Coloniata Fuxeana; sumptibus Albert René, Parisii

Pelliculae selectae recensere

Etymologia recensere

Lat. astrum + suffixum Gallum -rix, -rigis, id est rex sicut in Vercingetorige (= rex magnus centum proeliorum).

In philologia hellenistica, usa e.g. pro LXX versio Sacrae Scripturae, "asteriscus" et "obelus" duo signa sunt quae designant verba addenda aut omittenda. Ideo, figurae "Asterigis" et "Obeligis" includunt eruditissimam referentiam! Obelix significat etiam "obeliscus" et " veru" scilicet quia Obelix amat apros

Plura legere si cupis recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Asterigem spectant.
  Lege Αστερικιος ("Asterix") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam