Navis actuaria Obeligis est liber pictus de quodam Asterigis periculo, quem Albertus Uderzo pinxit composuitque, et Carolus Rubricastellanus Latine convertit.

Obelix hanc regulam sine exceptione rumpere decernit quae eum potionem magicam bibere vetit. Sic corpus magica quadam virtute granitum fit, priusquam puerulus rursus fiat, quod sic eum afficit ut et vim perpetuam magicae potionis in corpore eius et appetentiam ciborum immanem annihilat. In tanto discrimine Panoramix nullam aliam viam invenit, quam ut Atlantidem quaerant, et illius insulae sapientes, qui soli Obeligi auxilium dare possint.

Interim, manus servorum, qui navem actuariam Iulii Caesaris subripuerunt, Romam effugit. Persecuti a Romanis, qui navem reciperare volunt, fugitivi ad vicum indomitorum Gallorum confugere decernunt.

Anecdota

recensere
  • Navis, in qua Asterix, Obelix Panoramixque vehuntur, a Spartaci quodam ducitur, quae persona ad imaginem histrionis americani Kirk Douglas[1], eodem modo vestiti quam in pellicula Spartacus nuncupata, depingitur.