O dimidiate Menander
(Redirectum de Vis comica)
"O Dimidiate Menander" est apostrophe, vel si velis titulus, epigrammatis seu fragmenti cuiusdam a C. Caesare compositi in quo comicum Latinum Terentium post Menandrum ordinat.
- Tu quoque, tu in summis, o dimidiate Menander,
- Poneris, et merito puri sermonis amator,
- Lenibus atque utinam scriptis adiuncta foret vis
- Comica ut aequato virtus polleret honore
- Cum Graecis, neque hac despectus parte iaceres.
- Unum hoc maceror, ac doleo tibi deesse Terenti.
Epigramma verbatim citavit Suetonius in "Vita Terentii" quam in serie vitarum De poetis composuit. Ex eisdem versibus derivant verba saepius a philologis usitata "vis comica"; an autem haec verba coniunctim legenda sint non liquet.
Bibliographia
recensere- Kenneth M. Abbott, "O Dimidiate Menander: An Echo from a Roman Schoolroom?" in Classical Journal vol. 57 (1962) pp. 241-251
- Matthias Gelzer, Caesar: Politician and Statesman (Oxonii: Blackwell, 1968) p. 140 n. 1 (Paginae selectae apud Google Books)