Etiam mensas consumimus
(Redirectum de Hic domus, haec patria est)
"Heus! Etiam mensas consumimus"[1] sunt verba divina ab Ascanio dicta, quo tempore Troiani, duce Aenea, primum in Italiam advecti et ad litora sedentes cenam exiguam sumpserunt; mensis enim carentibus, victualia in panes posuerunt panesque ipsos tandem ederunt. Aeneas statim omine recognito
- continuo "Salve fatis mihi debita tellus
- vosque" ait "o fidi Troiae salvete penates:
- hic domus, haec patria est."
- continuo "Salve fatis mihi debita tellus
Haec verba patris[2] etiam saepius citantur. Aeneas in mente habet prophetia Celaenus Harpyiae, quae talia praedixerat:
- "Italiam cursu petitis, ventisque vocatis
- ibitis Italiam portusque intrare licebit;
- sed non ante datam cingetis moenibus urbem
- quam vos dira fames nostraeque iniuria caedis
- ambesas subigat malis absumere mensas."[3]
- "Italiam cursu petitis, ventisque vocatis
Notae
recensereBibliographia
recensere- Brent Vine, "An Umbrian-Latin correspondence" in Harvard Studies in Classical Philology vol. 90 (1986) pp. 111-127 (Paginae selectae apud Google Books)
Nexus externi
recensere
De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.