Dulcis in fundo est sententia pseudo-Latina qua Itali utuntur, quae autem abest litteris Latinis (similis "felici termino" gestis laboribus lassis) origine ignota et significatione dubia. In Latinitate classica sententia tintinnat, quoniam adiectivum dulcis invenitur in genere masculino vel feminino (corrigendum ergo est ut dulce), itaque eiusmodi refert ad hominem dulcem situm in ruri vel loco profundo, sed Italiane loquentes sententiam quasi cibus dulcis in fine intellegunt, quamobrem ad litteram haec sententia sensum gastronomicum habet, quia ad dulces cibos refert, qui eduntur ad pastus finem. Sensum etiam translativum habet, id est res dulces [bonae] in fine veniunt (post amaras [malas])

De latinitate huius sententiae recensere

Aentius Mandruzzato latinista italicus [1] affirmat hanc sententiam ad latinitatem macaronicam ("latino inesistente") pertinere, quamquam haec series verborum nonnumquam legitur, e. g. apud Mersennum (“aqua dulcis in fundo maris” [1] vel apud Rondeletium (“In dandis potionibus aliquid dulcis in fundo esse debet” [2]). Alii scribunt[2] eandem sententiam ab infima latinitate orginem trahere et duas significationes habere :

1° « Ultima sunt optima » (vel « post aerumnia, dulcia ») 2° Si elementa quaedam (e.g. argumenta) multa sunt, quae sint maximi momenti, ea in fine ponenda sunt.

Notae recensere

  1. Enzo Mandruzzato, Il piacere del latino, Mondadori, Mediolani, 1989 ISBN 88-04-40827-8
  2. Dizionario delle sentenze latine e greche, sub cura Laurentii (Renzo) Tosi, Biblioteca Universale Rizzoli, Mediolani, 2017, ISBN 9788817095037