Paeninsula Italica

Paeninsula Italica (Italiane penisola italiana et penisola italica), antiquitus et saepe, sed aequivoce, hodie Italia, est paeninsula maris Mediterranei ac regio Europaea, quae tres civitates sui iuris comprehendit: Italiam, rem publicam Sancti Marini, ac Civitatem Vaticanam. Circa mille chiliometra a septentrione ad meridiem patet. Ob formam Italiane dicitur stivale ('cothurnus, longa caliga'); itaque Bruttium est punta ('digitus pedis'), Sallentum est tacco ('calx'), et Garganus mons est sperone ('calcar').

CivitatesRecensere

Civitas In paeninsula Descriptio
Numerus incolarum Superficies (km²) Proportio superficiei totalis
  Italia 26 140 000[1] 131275 km² 99.9531% Maxima pars Rei publicae Italicae
  Serenissima Respublica Sancti Marini 31,887 61.2 km² 0.0466% Inclavatura septentrionalis paeninsulae partis
  Status Civitatis Vaticanae 829 0.44 km² 0.0003% Inclavatura urbis Romae

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad paeninsulam Italicam spectant.

NotaeRecensere

  1. Hic est numerus incolarum paeninsularis partis rei publicae Italicae, Italia Septentrionali, Sicilia, Sardiniaque exceptis.
  Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!