Declinatio secunda est flexus nominum, quae in litteram o dativo et ablativo singulari exeunt. Pleraque nomina sic declinata masculina aut neutra sunt, nihilominus occurrunt nonnulla feminina ut nomina arborum (ficus, alnus, populus, cerasus...) et urbium regionumque (Corinthus, Ephesus, Aegyptus, Delus...) et domus, alvus, humus, colus... Secundae Graecae declinationi similior, adiectivorum primae classis (bonus, bona, bonum) eodem modo neutras et masulinas formas praebuit.

Declinatio classica

recensere

Quamquam omnia illa verba vocalem thematicam o/e praebent, sic appellatam quia inter radicem et notam casus inserta est, tamen non omnia masculina in declinatione secunda in -us desinunt. Nam ex phoneticis rationibus sunt etiam nomina in -er desinentia, ut 'magister' (-tri), 'liber' (-bri), 'ager' (-gri), 'puer' (pueri) , praeterea nomen sui generis 'vir' ('viri' casu genetivo). Haec verba eodem modo declinantur atque nomina in -us a quibus nominativo et vocativo singulari tantum aberrabant.

Declinatio secunda
masculina neutra
Singularis Pluralis Singularis Pluralis
Nominativus dominus dominī templum templa
Vocativus domine dominī templum templa
Accusativus dominum dominōs templum templa
Genitivus dominī dominōrum templī templōrum
Dativus dominō dominīs templō templīs
Ablativus dominō dominīs templō templīs
Locativus Corinthī Argentoratī



Casus Singularis Pluralis
Nominativus magistĕr magistrī
Genitivus magistrī magistrōrum
Dativus magistrō magistrīs
Accusativus magistrŭm magistrōs
Vocativus magistĕr magistrī
Ablativus magistrō magistrīs
Casus Singularis Pluralis
Nominativus puĕr puĕrī
Genitivus puĕrī puĕrōrum
Dativus puĕrō puĕrīs
Accusativus puĕrŭm puĕrōs
Vocativus puĕr puĕrī
Ablativus puĕrō puĕrīs


Fuerunt nomina dubiae sortis inter primam et quartam declinationem quae flexum mixtum praebent (domus, pinus, ficus, colus...).

Tria nomina in -us desinentia pelagus, virus, vulgus plerumque neutri generis sunt. "Locus" duo pluralia praebet sensu distinctaː "loci" (in libro auctoris cuiusdam) et "loca" (in spatio).

Locativus casus praeter humī et domī et bellī formas separatas singulari numero in nominibus urbium et parvarum insularum tantummodo servat. Aliter ablativus cum praepositione in usu erat.

Genetivo plurali vetus nota casus -um nonnumquam adhuc occurrit potius quam -orum in nominibus iam in -r desinentibus (squamigerum et horriferum apud Lucretium, triumvirum, sevirum, quindecimvirum) vel longis (magnanimum[1], omnigenum, consanguineum) aut in vocabulis technicis (nummum, denarium, sestertium, iugerum)[2].

Morphologia historica

recensere
  • Nominativus singularisː nota casus -s (masculinus) et -m (neuter) post vocalem thematicam o. Orthographia -os (ut Graece) in veteribus inscriptionibus frequenter occurrit (duenos = bonus[3], filios[4], Novios Plautios[5], pocolom[6] etc.). Iam secundo saeculo a.C.n. ut in senatus consulto de Bacchanalibus orthographia -us, -um praevalet [7]. Rursus consonans finalis imbecille pronuntiata in veteribus inscriptionibus saepe omittitur (Fourio[8], dono[9], pocolo[10]...). Ad duplam V vitandam -os post 'v' diutius scribi solebatː servos, salvos

Nomina masculina in -er desinentiaː Sakros (sacer) in vetustissima inscriptione sexti saeculi a.C.n. in foro reperta adhuc legitur[11]. Mox tamen vocalis o post r evanuit atque phonetici ita mutationem explicant quae in Sanscrita lingua quoque observaturː -ros > -rs > -rr > -°ṛ > er[12]. Ita ex *agros (Graece ἀγρός) et Umbrice et Latine "ager" fit. Ista mutatio phonetica non occurrebat cum 1) r per rhotacismum ex s intervocali quarto saeculo nata eratː (h)umerus ex *omasos (Umbrice onse), ita etiam 'numerus' ut indicat Numerius ex Nomasio[13]... 2)cum paenultima syllaba vocalem longam aut diphthongum praebet (taurus, matūrus, secūrus, clārus...) 3) in dissyllabis quorum prima syllaba brevis est (ĕrus, fĕrus, mĕrus)[14]. Ob analogiam nonnumquam duo nominativi occurrunt, ut "socer" et "socerus" in una et eadem Plautiana fabula[15]. Etiam si illa lex phonetica post l non valet tamen apud Ennium et Lucretium[16] "famul" pro 'famulus' legitur, cui "nihil" (ex "ne hīlum") addi potest.

  • Vocativus singularisː vocalis thematica nuda "e". Nomina cum suffixo -io formata vocativo in -ī desinuntː Pompei, Publi Corneli[17], "Tu quoque mi filiǃ". Nomina in -er desinentia vocativum nominativo similem praebent etiamsi apud Plautum "puere" legere licet[18]. Et nomen e Graeco sumptum cum i longa, Darīus, vocativum "Darīe" habet. Vocativus 'dei' ante auctores Christianos deus erat, non dee.
  • Accusativus singularisː nota casus -m, tertio saeculo a.C.n. -om > -um. M finalis in veteribus inscriptionibus nonnumquam deest[19] . Ut in nominativo Sallustii tempore adhuc post 'v' scribunt -omː servom, salvom...
  • Genetivus singularisː nota casus -î, quae ad diphthongum non referenda est etiamsi in inscriptionibus, postquam 'ei' eodem modo atque 'ī' pronuntiabatur, i longa orthographia pseudoarchaïca ei notabatur[20]. Contra in antiquioribus inscriptionibus, ut in senatus consulto de Bacchanalibus omnes genitivi huius modi in i desinunt. In nominibus cum suffixo -io formatis duae vocales coaluerunt -ii > iː Valeri, Afrani, Pompei etc. Tempore imperatorum Romanorum mos scribendi (et pronuntiandi ?) ii apparuit[21].
  • Dativus singularisː nota casus -ōi (Osce hurtui = horto, Graece λόγῲ, in fibula Praenestina Numasioi = Numerio). -ōi > -ō ut Graece.
  • Ablativus singularisː nota casus -ōd quae adhuc legitur in Scipionum sepulchro (Gnaivod) et in senatus consulto de Bacchanalibus (poplicod, preivatod...) ubi orthographia iam archaeva esse putatur. D finalis post vocalem longam evanuitː ita Latine in hac declinatione dativus et ablativus non iam distinguuntur.
  • Locativus singularisː vocalis thematica e cum nota casus ī = - ei > -ī. Ei in veteribus inscriptionibus adhuc legitur (Delei[22], Lanuviei cf Osce terei et Graece ἐκεῖ). Sic locativus pronominum demonstrativorum adverbiis locativis Latinis "hīc" et "illīc" origini fuit (ex *hei-ce et *illei-ce)[23]. In nominibus cum suffixo -io formatis duae vocales i non coalescuntː Brundisii. Cf. Terentius[24]ː
rus Sunii ecquod habeam et quam longe a mari
  • Instrumentalis vestigiaː instrumentalis sub ablativo latet in quem immersus est. Nihilominus philologi in adverbio certē quod aliquo modo certō duplicat, veterem notam casus instrumentalis ē agnoscunt[25]. Unde rectē, iustē etc.
  • Nominativus/accusativus pluralis neuterː Nota casus ă ut Graece δῶρα. Econtra ā in dialectis Oscoumbricis, fortasse Latine in numeris 'trigintā, quadragintā etc. servatum.
  • Nominativus pluralisː nota casus -oi ut Graece sed Latine oi > ei > ī. Diphthongus in Carmine Saliari adhuc oe notaturː pilumnoe poploe[26]. Quod congruit cum translitteratione tituli fabulae Terentianaeː Adelphoe ex ἄδελφοι. In senatus consulto de Bacchanalibus ineunte secundo saeculo a.C.n. diphthongus 'ei' notabatur (foideratei, oinversei, virei). Deinde i longa quidem pronuntiabatur sed in inscriptionibus diu utraque orthographia in usu fuit, et 'i' et 'ei' eo magis quod grammatici docebant nominativum pluralem a genetivo singulari graphia 'ei' distinguendum esse. Ut poeta Lucilius libro nono Saturarum[27]ː
Iam puerei venereː E postremum facito atque I
ut puerei plures fiant. I si facis solum
pupilli, pueri, Luciliː hoc unius fiet.

Nomina cum suffixo -io formata utramque "i" servantː Corinthiī, radiī... Tempore imperatorum tantummodo nonnumquam coalescunt[28]. Umbrice et Osce nota casus -es erat ut in aliis linguis indoeuropaeis unde -oes > -ōs quod scribitur -usː Ikuvinus = Iguvini. Nam lingua Latina ut Graeca -oi a pronominibus demonstrativis ad nomina transtulisse putatur. Circa Capuam, Praeneste, Tibur inveniuntur in inscriptionibus nonnulli nominativi plurales in -es[29], -eis[30]. Fortasse e mixtura dialectorum velut hybridae nati sunt.

  • Accusativus pluralisː -ons > -ōs. O protenditur ad 'n' evanescentem compensandum.
  • Genetivus pluralisː nota indoeuropaea -ōm (Graece λόγων; Osce Nuvlanum = Nolanorum) Latine -ŏm (vocalis finalis ante consonantem aliam quam s corripitur) et postremo -um fit. Qui genetivus adhuc in veteribus poetis (Ennius, Plautus[31]) et inscriptionibus occurrit necnon in multis locutionibus ad mensuram et monetam pertinentibus etiam Ciceronis tempore[32] (nummum, denarium, sestertium, iugerum, modium...). Cf "pro deum fidem", "praefectus fabrum".

Novam notam per analogiam e prima declinatione (-ārum) ductam sibi elegit lingua Latinaː -ōrum, quae primum in pronominibus demonstrativis apparuisse videtur quoniam in senatus consulto de Bacchanalibus ter 'eorum' ex una parte legitur et ex altera 'socium' = sociorum.

  • Dativus/Ablativus pluralisː nota casus -īs ex *-ois (Osce Nuvlanuis = Nolanis, Graece λόγοις). Forma media -eis frequenter in inscriptionibus[33] atque etiam in nonnullis manuscriptis occurrit. Nomina cum suffixo -io formata primo utramque "i" servantː consiliis, iudiciis... Tempore imperatorum tantummodo coalescere incipiuntː ita in tabula Ancyrana Rerum gestarum Divi Augusti formae coalitae et non coalitae alternantː municipis et municipiis, stipendis etc.
  1. Aeneis III.704.
  2. Alfredus Ernout, Morphologie historique du latin 36. Cicero, Orator, 155-156
  3. Inscriptio Duenos
  4. CIL 1, 9
  5. CIL 1, 561. Cf Cista Ficoroni.
  6. CIL 1, 439
  7. Max Niedermann, Phonétique historique du latin 23.5.
  8. CIL 1, 49
  9. CIL 1, 379
  10. CIL 1, 442
  11. CIL 1, 1, Lapis Niger dictus
  12. Niedermann, Phonétique historique du latin 84 et 24.2 et 25.2.
  13. Fibula Praenestina
  14. Alfredus Ernout, Morphologie historique du latin, 1974 pp.26-27.
  15. Menaechmi 957 et 1046
  16. De natura rerum III.1036ː ossa dedit terrae proinde ac famul infimus esset.
  17. CIL 1, 10
  18. Pseudolus 241ː i prae puere...
  19. CIL 1, 9ː honc oino ... optumo
  20. CIL 1, 585ː populi Romanei
  21. Alfredus Ernout, Morphologie historique du latin 29.
  22. CIL 1, 830. CIL 3, 7840
  23. Pierre Monteil, Eléments de phonétique et de moorphologie du latin, 1974 p.162.
  24. Eunuchus 519.
  25. Ernout, Morphologie... 31
  26. Festus 224.4ː pilumnoe poploe, in carmine Saliari, velut pilis uti assueti.
  27. 64-66. Commentarius apud Quintilianum, Inst. or. I.7.15 et grammaticum Charisium I.79.1. Idem praecipiebat Nigidius Figulus apud Aulum Gellium, Noctes Atticae XIII.26.4. Roland Kent, "Lucilius on EI and I", The American Journal of Philology , 1911ː 272-293.
  28. Propertius IV.1.34 Gabi.
  29. CIL 1, 1447ː coques, magistres.
  30. CIL 1, 677ː magistreis. CIL 1, 584ː Minucieis Rufeis
  31. Mostellaria 120ː parentes fabri liberum sunt sed 'liberorum' versu sequenti.
  32. Cicero, Orator, 155-156
  33. CIL 1, 583 ː anneis. CIL 1, 585ː cetereis agreis loceis aedificieis

Nexus externi

recensere
Partes orationis
(Nomen) substantivum | (Nomen) adiectivum | Nomen numerale | Pronomen | Articulus | Verbum (temporale) | Adverbium | Participium | Coniunctio | Praepositio | Interiectio | (Particula)
Nomen substantivum et Nomen adiectivum
Numerus: Singularis | Pluralis | Dualis
Genus: masculinum | femininum | neutrum | commune | omne
Declinatio latina: Prima | Secunda | Tertia | Quarta | Quinta
Casus: Nominativus | Genetivus | Dativus | Accusativus | Vocativus | Ablativus | Locativus