Maria (Aramaice מרים, Maryām; Graece Μαριάμ et Μαρία; Arabice مريم, Maryam) a Christianis Sancta Maria, Maria Virgo, Deipara, Mater Dei, Dei Genetrix, vel Madonna vocata, in traditione Christiana fuit mulier Iudaea, e Nazareth in Galileia orta, Ioachimi et Annae filia, quae Iesum partu edidit. Ab omnibus ecclesiis Christianis, quamvis variis modis, colitur, sed etiam Musulmani eam Virginem Mariam sive Syeda Mariam ('Domina nostra Maria') appellant. Forma compendiara in liturgia Catholica est BM(S)V, cuius significatio plena est Beata Maria (Semper) Virgo.[1]

Wikidata Maria (mater Iesu)
Res apud Vicidata repertae:
Maria (mater Iesu): imago
Maria (mater Iesu): imago
Nativitas: 1. saeculum a.C.n.; Sepphoris, Hierosolyma
Obitus: 1. saeculum, 48 CE; unknown value
Patria: unknown value

Familia

Genitores: Ioachimus (sanctus); Anna
Coniunx: Iosephus
Proles: Iesus
Familia: Sacra Familia

Memoria

Sepultura: Tomb of the Virgin Mary
Sanctus (feriae die 15 Augusti)
Raphael Sanctius: Madonna cum libero
Sanctuarium Nostrae Dominae Custodis Derthonae (Italia), ecclesia de Sancto Aloysio Orione facta anno 1931.
Icon Vladimiriensis Matris Dei.
Dormitio: lamina eburnea, saeculo decimo exeunte vel undecimo ineunte (Museum Cluniaci).
Imago Maria Immaculata pulcherrima dans colorem candidum in sua puritate
Imago Maria Immaculata pulcherrima dans colorem candidum in sua puritate - Conceptio immaculata per Giovanni Battista Salvi

Nomen Mariae

recensere

Vocabulum Maria est forma Graeca Miriam, nominis Hebraici, quod in Latinum versum 'amaritudo' vel 'maeror' valet.[2] Sunt plures feminae huius nominis in Vetere Testamento, quarum notissima est Miriam (in Vulgata Maria), prophetissa et soror Moyses et Aaron.

Sunt etiam plures Mariae quae Iesum secutae sunt (Marcus 15:40), inter eas:

In textu Graeco Novi Testamenti mater Iesu Mariám appellatur; forma Maria in versionibus Latinis in usum venit. In religione Islamica, Maria ut Maryam (Arabice ‏مريم‎) nota est.[3]

Theotocos[4] (θεοτόκος, 'Dei genetrix') est appellatio Mariae in ecclesiis orientalibus usitata.

Nomen Mariae (Hebraice Miriam) in tribus ex quattuor evangeliis et in Actibus Apostolorum nominatur; ipsa Maria etiam in evangelio secundum Ioannem apparet, sed sine nomine. Praeterea apocryphum Protevangelium Iacobi sive Liber Iacobi de nativitate Mariae multa et varia de Maria narrat. Quae sit fides historica harum relationum varie et contrarie disputatur.

Cultus sive Veneratio

recensere

Mariae cultus in multis ecclesiis, praecipue autem in Ecclesia Catholica disseminatus est.

  • Ecclesia catholica variis orationibus a Maria intercessionem quaerit, inter quas Rosarium Virginis Mariae locum praecipuum tenens
  • Ecclesiae Orthodoxae
  • Ecclesiae Reformationis
  • Religio Islamica: Maria unica est femina, cuius nomen in Alcorano invenitur. Nomen eius in sex suris in fere 40 versibus dicitur.[5] Meryemana ("domus Mariae") in Turcia est locus peregrinationis Islamicus, qui etiam a peregrinis Christianis aditur.

Maria etiam in Alcorano nominatur.

Festa Mariae

recensere

Multae sunt dies quibus Maria, Christi mater, celebratur.

Ecclesia Catholica

recensere

Mensis Maius Mariae mensis habetur, mensis Octobris rosarii mensis.

Sunt duo festa Domini, quae saepe (etiam) inter festa Mariana numerantur:

Ecclesiae Orthodoxae

recensere
  1. E.g., apud Johann Eberhard Scheifler, Vita Deiparae Concionatoria, Seu Conciones Doctrinales, Asceticae, & Veritates Practicae Marianae, centum quadraginta quatuor: De Conceptione, Nativitate, Nomine Annuntiatione, doloribus, Visitatione ac Purificatione, Excellentiâ, totâq[ue] Vita Deiparae, ac singulis Festivitatibus, nec non de Assumptione, Miraculis . . . de SS. Rosario, & . . . Cognatis S. Mariae Virginis (Brechenmacher, 1696), p. 1022.
  2. Bibellexikon: commentatio Mirjam; comm. lecta die 8 Martii 2015.
  3. Martin Bauschke, Der Sohn Marias: Jesus im Koran (Darmstadiae: 2013), 22.
  4. Vide lexica Lewis et Short et Dictionary of Medieval Latin from British Sources.
  5. Martin Bauschke: Der Sohn Marias. Jesus im Koran. Darmstadiae 2013. p. 22 s.

Bibliographia

recensere
  • Beinert Wolfgang, et al. 1984. Maria: eine ökumenische Herausforderung. Ratisbonae: Verlag Friedrich Pustet.
  • Brown, Raymond, E. et al., eds. 1978. Mary in the New Testament. Fortress/Paulist Press. ISBN 0-8006-1345-7.
  • Pelikan, Jaroslav. 1998. Mary Through the Centuries. Her Place in the History of Culture. Portu Novo: Yale University Press.
  • Schalom, Ben-Chorin. 2006. Mutter Mirjam: Maria in jüdischer Sicht. Gütersloh: Gütersloher Verlagshaus ISBN 3-579-05344-2.
  • Scheifler, Johann Eberhard. 1696. Vita Deiparae Concionatoria, Seu Conciones Doctrinales, Asceticae, & Veritates Practicae Marianae, centum quadraginta quatuor: De Conceptione, Nativitate, Nomine Annuntiatione, doloribus, Visitatione ac Purificatione, Excellentiâ, totâq[ue] Vita Deiparae, ac singulis Festivitatibus, nec non de Assumptione, Miraculis . . . de SS. Rosario, & . . . Cognatis S. Mariae Virginis. Brechenmacher.
  • Tumanov, Vladimir. 2011. Mary versus Eve: Paternal Uncertainty and the Christian View of Women. Neophilologus: International Journal of Modern and Mediaeval Language and Literature 95(4): 507-521. PDF.

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Mariam spectant.
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon •