Floralia
Floralia sunt feriae Florae deae Romanae quae a die 28 Aprilis ad 3 Maii celebrantur.
Institutio
recensereAnno 240 a.C.n. templum Florae aedificatum atque Floralia ab aedile Marco Publicio L.f. Malleollo instituta sunt. Sumptum templi e multis propter abusum agri publici solutis accepit[1].
Festus
recensereDie sacrorum Floralium a meretricibus urbis Romae imprimis celebratorum mimae solebant in scaena saltare nudae lasciviam ex more at arte sua fingentes obscaenam. Valerio Maximo (capite 2.10.8) teste M. Porcio Catone minore ludos Florales, quos Messius aedilis faciebat, spectante populus, ut mimae nudarentur, postulare erubuit. Quod cum ex Fauonio amicissimo sibi una sedente cognosset, discessit e theatro, ne praesentia sua spectaculi consuetudinem impediret. Quem abeuntem ingenti plausu populus prosecutus priscum morem iocorum in scaenam reuocauit. Cf. etiam ea, quae in Historia Augusta commemorantur de Elagabalo imperatore, qui amasium suum Hieroclen sic amavit, ut eidem inguina oscularetur. . . . Floralia sacra se adserens celebrare.[2]
Notae
recensere- ↑ Marcus Terentius Varro, De lingua Latina, V 158; Publius Ovidius Naso, Fasti, V 279 - 294
- ↑ Historia Augusta Elagabalus 6.5.
Fontes
recensereNexus interni
recensere
Adonia • Agonalia • Ambarvalia • Amburbium • Argei • Armilustrium • Ludi Apollinares • Augustalia • Bacchanalia • Sacra Bonae Deae • Brumalia • Ludi Capitolini • Caprotinia • Caristia • Carmentalia • Cerealia • Compitalia • Consualia • Divalia • Eponalia • Equirria • Equus October • Faunalia • Februa • Feralia • Floralia • Fontinalia • Fordicidia • Furrinalia • Hilaria • Ieiunium Cereris • Iovis epulum • Iuturnalia • Larentalia • Feriae Latinae • Lemuralia • Liberalia • Lucaria • Lupercalia • Matralia • Matronalia • Meditrinalia • Megalesia • Mercuralia • Navigium Isidis • Nemoralia • Neptunalia • Opalia • Opiconsivia • Parentalia • Parilia • Portumnalia • Poplifugia • Ludi Plebeii • Quinquatria • Quinquatrus minusculae • Quirinalia • Regifugium • Robigalia • Ludi Romani • Saturnalia • Sol invictus • Rosalia • Ludi Saeculares • Sementivae • Septimontium • Ludi Taurii • Terminalia • Tubilustrium • Veneralia • Sacra Veneris Genetricis • Vertumnalia • Vestalia • Vinalia • Vitulatio • Volturnalia • Vulcanalia