Insectarium est hortus zoologicus insectorum, vel museum, vel exhibitio insectorum, vivorum vel mortuorum. Insectaria varia insecta et arthropoda similia saepe exhibent, sicut araneae, coleoptera, blattodea, formicae, apes, diplopoda, chilopoda, gryllidae, caelifera, phasmatodea, scorpiones, et mantidae. Exhibitiones doctrinam insectorum, generum insectorum, eorumque habitationum, cur magni sunt, atque opus entomologorum, arachnologorum, et aliorum scientiae peritorum qui arthropodis terrestribus animalibusque similibus student tractare possunt.

Aditus praecipuus ad Hortum Papilionum et Insectarium Audubonianum, Novae Aureliae Ludovicianae situm.

Prospectus

recensere

Nonnulla insectaria exhibitiones insectorum affictorum et exhibitiones de insectis comprehendere possunt. Hortus papilionum est genus insectarii quod rhopalocera et heterocera viva exhibet. Praeterea horti lepidopterorum tempestivi in multis hortis zoologicis, hortis botanicis, mediis naturae, museis historiae naturalis, et museis scientiae exhibentur.

Insectaria notabilia

recensere

Inter insectaria publica et hortos zoologicos insectorum sunt:

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad insectaria spectant.