Fundus Papilionum Stratfordiensis

Fundus Papilionum Stratfordiensus est illecebra salutatorum Stratfordiae super Avonem in Comitatu Warwicensi Angliae sita.[1] Foliacea circumiecta tropica intra magna viridaria hiberna simulantur. Sunt multi papiliones libere volitantes, paucae aves volantes, lacuna pisces tenens, et aqua fluens; etiam sunt insecta et araneae in capsis vitreis habitantes.

Praecipuae portae Fundi Papilionum Stratfordiensi.
Aditus ad officinam et viridaria hiberna.
Viridaria hiberna.

Designatio recensere

Fundus in tribus regionibus praecipuis consistit.

1. Camera erucarum erucas, pupas, ova, et plantas in feturam papilionum aptas tenet.[2] Quae longam per domum vitreum ambulationem praebet.

2. Urbs Insectorum inusitatiora insecta tenet, sicut coleoptera, mantidae, phasmatodea, et diplopoda ingentia.[3] Insecta pone vitrum vivunt, et supra capita hominum pone vitrum sunt formicae folia secantes (generum Attae et Acromyrmicis). Pars Urbis Insectorum, Anglice minibeast appellata, gastropoda et brachyura tenet.[4]

3. Arachnolandia plus quam quindecim species aranearum tenet, inter quas sunt Latrodectus, tarantulae, et Theraphosa blondi, maxima telluris species aranearum.[5] Arachnolandia congeriem scorpionum habet, inter quos sunt Pandinus imperator, qui luce radiationis ultraviolaceae ardet.[5] Omnes araneae pone vitrum manent.[5]

Historia recensere

Fundus Papilionum Stratfordianus a Davide Bellamy anno 1985 publicatus est,[6] et eius festum diem anniversarum vicensimum quintum rite celebratus est die 24 Iulii 2010.[7]

Notae recensere

  1. "Tropical treats on the Butterfly Farm," Where I Live Coventry & Warwickshire,BBC, Maio 2004.
  2. "Caterpillar Room" (Stratford-Upon-Avon Butterfly Farm).
  3. "Insect City". Stratford-Upon-Avon Butterfly Farm .
  4. "Tropical treats on the Butterfly Farm," Where I Live Coventry & Warwickshire,BBC, Maio 2004.
  5. 5.0 5.1 5.2 "Arachnoland". Stratford-Upon-Avon Butterfly Farm .
  6. Simcox, David; Calvert, John. Stratford-upon-Avon Butterfly Farm and Jungle Safari: Official Guide. Inside back cover .
  7. "Stratford Butterfly Farm to celebrate 25th anniversary". CoventryTelegraph.net. Trinity Mirror Midlands Limited. 14 Iulii 2010 .

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Fundum Papilionum Stratfordense spectant.