Insectarium Terrae Novae
Insectarium Terrae Novae est insectarium paululo praeter Lacum Cervorum Terrae Novae et Labradoris Canadae situm. Praecipua exhibitio varia insecta afficta imprimit, regione geographica ordinata. Una exhibitio insecta Terrae Novae et Labradoris tractat. Arthropoda viva, inter quae tarantulae, scorpiones, blattodea, circa exhibitiones disperguntur. Museum etiam alveum vitreum comprehendit cui sunt apes melliferae vivae, colonia formicarum folia secantium, hortus zoologicus papilionum (nuper 92 pedes productus), et trames ambulatorius.
Insectarium Terrae Novae, a Lloyd Hollett et Gary Holloway conditum, anno 1998 primum publicatum est. Lloyd Hollett nunc est possessor primarius et director, qui cum uxore et conductis scholasticis tempestivis a Maio ad Octobrem quotannis negotium exercet. Museum situm est secundum Viam 430 in via ad Saeptum Nationale Gros Morne, et usque ad 1 Iulii 2011, plus quam 250 000 salutatores acceperat. Aedificium olim fuit horreum lacteum, anno 1946 exstructum. Prima compages cedri iam in situ manet.
Insectarium Terrae Novae anno 2014 optima illecebra umbratilis in Terra Nova a TripAdvisor nominatum est.
Nexus externi
recensere- Situs proprius, www.nfinsectarium.com (Newfoundland Insectarium)