Husainus filius Alis

nepos Mahometi ac filius Alis filii Abi Talib; Siitis tertius imamus

Husainus filius Alis[1] (Arabice plene اَلْحُسَيْنُ بْنُ عَلِيِّ بْنِ أَبِي طَالِبٍ Al-Ḥusayn ibn ʿAliyy ibn ʾAbī Ṭālib) (natus Medinae in Hidiazo 10 Ianuarii 626; mortuus Kerbalae[2] (Arabice كربلاء) in regione imperii Omayadarum in Mesopotamia, 10 Octobris 680) fuit nepos Mahometi, prophetae Islamici, et progenies cuiusdam filii Alis Abitalibi filii et Fatimae, filiae Mahometi. Qui in Islamo est persona magni momenti, quia sodalis erat familiae Mahometi (Ahl al-Bayt) gentisque pallii (Ahl al-Kisā'), ac tertius imamus sectae Siiticae.

Fanum imami Husaini, ubi Husainus sepelitur, die 12 Octobris 2016.
Mausoleum imami Husaini Kerbalae[2] (Arabice كربلاء) positum.
Monumentum (Arabice zarih) capitis Husaini in meschita Husaini Cairi in Aegypto.
Homines in urbibus vicisque Iraniae maerorem mense Muhairamo exhibent.
Aedicula capitis Husaini in meschita Omayadarum Damasci.
Inscriptio in minbar meschitae Abrahami Hebroni positum.
Monumentum quod priorem capitis Husaini sepulturam Askeloni monstrat.

Moabia, Omayadarum princeps, Iazidum? filium successorem moribundus creavit, contra condiciones foederis Hasano-Moabiani.[3] Moabia anno 680 mortuo, Iazidus poposcit ut Husainus fidem ei obligaret; hic autem se obligare recusavit. Ex eo, ad refugium Meccae anno Hegirae 60 petiendum, Medinam reliquit patriam.[3][4] Contingit ut viri oppidi Kufae litteras ei nunc mittebant, auxilium petentes, seque in verba ei iurantes. Ergo iter ad Kufam facere coepit,[3] cum parvo familiarum et assectatorum commeatu,[5] sed prope Kerbalam[2] (Arabice كربلاء) ei ab exercitu Iazidiano intercepti sunt. Post proelium die 10 Octobris 680 (10 Muhairami 61 AH) habitum, Husainus decollatus est, ac plurimi eius familiae sociorumque necati sunt, Ali al-Asghar, eius filio sex mensibus nato non excepto, mulieribus liberique captivis factis.[3][6] Ira propter Husainum mortuum proverbium facta est, quod caliphatum Omayadarum labefactare iuvit, et deinde per res novas Abbadisarum evertit.[7][8]

Annua Husaini et filiorum, familiae, sociorumque commemoratio Muhairamo fit, in primo calendarii Islamici mense, et anniversariá decimae mensis die, cum martyr factus esset, Ashura (die maeroris Musulmanorum Siiticorum) appellatá. Gesta Husainiana ad Kerbalam[2] (Arabice كربلاء)posteriores Siiticorum motus incitaverunt,[8] eiusque mors historiam Islamicam et Siiticam certissime formavit. Eius vita et mors unum ex difficilibus saeculi septimi aevis ornabant. Quo tempore Omayadae in Islamo severe dominabantur, et gesta ipsius suorumque symbolus repugnantiae facta sunt, qui rebelliones futuras contra oppressores et iniustitiam incitaverit. Aliquot personae notabiles, sicut Nelson Mandela et Mahatma Gandhi, Husainum oppressioni restantem exemplum suorum certaminum contra iniustitiam commemoraverint.[9]

  1. R. O. Besthorn, Ibn-Zaiduni vitam scripsit epistolamque ejus ad Ibn-Dschahvarum, Hauniae, anno 1889 (pag. 60).
  2. 2.0 2.1 2.2 2.3 gottwein.de, ubi dicitur "Shiitae Kerbalae, in urbe Iraquiae meridionalis, Imam Hussein, filium Ali et nepotem prophetae, martyrem venerantur. Is enim anno sescentesimo octogesimo, cum ad Kerbalam contra Sunnitas pugnaret." Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; name "Kerbala" defined multiple times with different content
  3. 3.0 3.1 3.2 3.3 Madelung, Wilferd. HOSAYN B. ALI 
  4. Dakake 2008, pp. 81–82.
  5. Husayn ibn Ali | Biography, Death, & Significance. . Encyclopedia Britannica .
  6. Gordon, 2005, pp. 144–46.
  7. Cornell et Aghaie 2007: 117–18.
  8. 8.0 8.1 Robinson 2010: 215.
  9. Makhdoomi 2015.

Bibliographia

recensere
Libri
  • Al-Bukhari, Muhammad Ibn Ismail. 1996. The English Translation of Sahih Al Bukhari With the Arabic Text (in English and Arabic). Conversus in Anglicum a Muhammad Muhsin Khan. Al-Saadawi Publications. ISBN 1-881963-59-4.
  • Canaan, Tawfiq. 1927. Mohammedan Saints and Sanctuaries in Palestine. Londinii: Luzac & Co.
  • Cornell, Vincent J., et Kamran Scot Aghaie. 2007. Voices of Islam. Westport Connecticutae: Praeger Publishers. ISBN 9780275987329. Google Books.
  • Dakake, Maria Massi. 2007. The Charismatic Community: Shi'ite Identity in Early Islam. Albaniae Novi Eboraci: SUNY Press. ISBN 0-7914-7033-4.
  • Faizí, Abuʼl-Qásim. 1977. The prince of martyrs: a brief account of the Imám Ḥusayn. Oxoniae: Ronald. ISBN 085398073X.
  • Gordon, Matthew. 2005. The Rise Of Islam. Greenwood Press. ISBN 0-313-32522-7.
  • Halm, Heinz, Janet Watson, et Marian Hill. 2004. Shi'ism. Edimburgi: Edinburgh University Press. ISBN 0-7486-1888-0.
  • Madelung, Wilferd. 1997. The Succession to Muhammad: A Study of the Early Caliphate. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-64696-0.
  • Makhdoomi, Rameez. 2015 "Imam Hussain (as) in the light of renowned personalities." News Kashmir Magazine, 25 Octobris 2015. Editio interretialis.
  • Mikhnaf, Abou. L’événement de Karbala. Madagascaria: Éditions Booky. ISBN 978-2-37657-001-1.
  • Robinson, Chase F. 2010. "The rise of Islam, 600–705." In The new Cambridge history of Islam, volume 1: Sixth to Eleventh Centuries, ed. Chase F. Robinson, caput 5. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 9780521838238 Textus interretialis.
  • Tabatabae. 1979. Shi'ite Islam. Conversus in Anglicum a Sayyid Mohammad Hosayn. Suny Press. ISBN 0-87395-272-3.
Encyclopaediae
  • Encyclopædia Britannica Online. Encyclopædia Britannica, Inc.
  • Encyclopædia Iranica. Center for Iranian Studies, Columbia University. ISBN 1-56859-050-4.
  • Encyclopaedia of the Qur'an. Lugduni Batavorum: Brill Publishers. ISBN 90-04-14743-8.
  • Encyclopaedia of Islam.
Blog

Nexus externi

recensere