Res nova Abbasidarum fuit motus politicus ac bellum civile in Caliphato Omayadarum Damascenarum inter annos 747 et 750 gestum, ob quam gens Omayadarum deleta est (sed non in Hispania) et Abbasidae imperium acceperunt.

Inter causas rei novae erat media Omayadarum gubernatio, quae ex Damasco gubernatores nominabant provinciis, sed isti erant praecipue corrupti. Ita gens Abbasida, cum auxilio incolarum Mesopotamiae bellum gesserunt contra Omayadas. Abu al-Abbas se in Kufa anno 749 calipha proclamavit.

Mense Ianuario 750, copiae rebelles Abbasidarum vicerunt in pugna in flumine Lyco exercitum Omayadarum, et calipha occisus est. Tum Aprili mense copiae Abbasidae Damasci obsidionem clauserunt, in palatio irrumperunt, et familiam omnem trucidaverunt. Singulus autem Omayadarum puer superfuit, qui in Hispaniam effugit, ubi clientes aderant. Ibi emiratum proprium creavit.

Nexus interni

 
David's face

Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!

  Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.