Abbasidae

dynastia (750-1368)
Caliphatus Abbasidarum maxima extentio anno fere 850

Abbasidae (-arum m.) (Arabice: العبّاسيّون al-‘Abbāsīyūn) fuerunt dynastia calipharum qui magnam partem musulmanorum regnaverunt ab anno 750, cum caliphatum Omayadarum everterunt, usque ad 1258, cum Mongoles Bagdatum ceperunt. Abbasidae nomen traxerunt a progenitore Abbas ibn Abd al-Muttalib, Machometi patruo. Caliphatūs Abbasidarum conditor fuit As-Saffah, qui seditione facta anno 750 ad Lycum flumen Marwanum II Omayadam bello superavit et occidit.

Index calipharum Abbasidarum usque ad annum 1258Recensere

 
Arbor genealogica Abbasidarum. Viridi colore Abbasidae Bagdatenses, flavo Cairenses indicantur. Machometi nomen inclusum est ut Abbasidarum consanguinitatem cum eo monstretur.