Aaron (calipha)
calipha
Aaron[1] (indecl. / -is), etiam Aaron Rascidus[2] (Arabice: هارون الرشيد - Hārūn ar-Rašīd, i.e. "Aaron iustus"; natus 27 Martii 763 Rhagis - mortuus 809 Susiis) fuit quintus calipha e dynastia Abbasidarum. Aaron natus est Rhagis anno 763 patre Mahdi calipha et matre Al-Ḫayzurān, uxore eius Iemenitica. Frater maior ex eadem matre fuit Moyses, qui et Eladi ("Al-Hadi") appellatus est.

Bagdati ab initio regnavit, sed anno 796 caput gubernii Callinicum (al-Raqqa) constituit.
Antecessor: Moyses |
Calipha 786-809 |
Successor: Amine |
Notae Recensere
- ↑ Einhardus, Vita Karoli Magni 16: "Aaron rege Persarum"; Philippus Lonicerus, Chronicorum Turcicorum tomus primus (1584), p.8; Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon Universale (1698), lemma "Aaron, filius Mahdi", quem idem etiam "Harum" et "Harachid-Bila", et alibi "Arachid" et "Aharun I. Erreschid" appellat.
- ↑ Iosephus Simonius Assemanus, Italicae historiae Scriptores, Romae, anno 1752 (pag. 213 apud Google Books).
Nexus externi Recensere
Lexica biographica: • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Aaronem calipham spectant. |