De Suppliciis est quinta in Verrem oratio Ciceronis, cuius de his ultima tantum, neque praecipua, pars agit. Tres partes habet: prima, de bello fugitivorum e belli Spartacici reliquiis nato (a capitulo 2 ad 16); altera de maritimo bello, quod contra praedones et piratas gerebatur, qui tum Siculum mare infestabant (ad capitulum 52); tertia demum de iniustis contra leges Romanas a civibus Romanis sumptis suppliciis.

Synopsis

recensere

Pars prima

recensere

Post exordium quod fit per insinuationem et totum constat ironia qua utitur orator et ad fiduciam suae causae ostendendam et ad debilitandum adversarium; docetur nullam fuisse Verris operam in bello fugitivorum e Spartaci reliquiis nam per totum Verris triennium in Sicilia bellum servile haud fuisse; cum neque ex Italia servi in Siciliam transire potuerint, nec in ipsa insula servis cum telo esse licuerit omninoque ea fuerint superiorum praetorum instituta, eaque negotiatorum Romanorum et Siculorum concordia ut nullum in ipsa provincia malum domesticum nasci potuerit (cap. 2-4). ltaque nihil umquam Verrem de motibus in Sicilia servorum Romam publice conscripsisse. Hic ibi tamen coeptum esse in Sicilia moveri servitium suspicatur; quibus ex motibus Verres quaestum captaverit. Ita Leonidae servos in suspicionem conjurationis vocatos damnavita damnatos et jam ad palum alligatos grandi pecunia redemptos domino reddidit (5). ldem fecit in aliis aliorum servis et villicis (7). Apollonium Panormitanum cuius servum conjurasse et alias familias, i.e. alia servitia concitasse dicebat, per octodecim menses in vinculis detinuit, nec nisi grandi pecunia accepta dimisit (8-9). Tantum vero abfuit ut Verres providere potuerit, ne bellum in Sicilia oriretur, ut potius in eo omnes imperatoriae virtutes desiderentur; quod ex eius vitae ratione in Sicilia demonstratur (10-13), cui suam in quaestura siciliensi vitam opponit (14-16)

Pars secunda

recensere

Secundo loco cum dici posset Verrem contra bellum praedonum classem habuisse ornatam in eoque diligentiam eius singularem fuisse ostenditur in hoc uno genere omnes inesse culpas eius maximas avaritiae, majestatis, libidinis, crudelitatis. Primum enim rem navalem sic administrasse non uti provincia defenderetur sed ut classis nomine pecunia quaereretur. Itaque locupletissimæ civitati Mamertinae nec navem nec certum numerum nautarum militumque imperasse; pecuniam vero ab iis accepisse; praeterea navem maximam, Cybeam, a sibi aedificari ac donari iussisse, qua praedam ex Sicilia deportaret (17-33) Deinde cum hoc esset in Sicilia institutum, ut sumptum omnem in classem frumento stipendio ceterisque rebus suo quaeque navarcho civitas daret, qui civibus suis rationem referre deberet, Verrem imperasse, ut ea pecunia omnis a civitatibus sibi adnumeraretur, et ut is eam pecuniam tractaret quem ipse praefecisset (24) Unam piratarum navem non captam, sed inventam esse prope Syracusas ex qua Verres omnem praedam sibi servaverit et archipiratam pecunia accepta dimiserit (25-30) Denique cum Cleomenem Siculum, ut liberius eius uxore frui posset, classi praefecisset et piratarum naves prope essent, turpi Cleomenis fuga factum esse, ut classis a praedonibus incenderetur eosque duce Heracleone archipirata portum Syracusanum intrasse. Verrem eius cladis culpa in navarchos innocentes coniecta, eos proditionis reos fieri jussos in vincula coniecisse, Heraclium autem crudeli supplicio affecisse (32-52).

Pars tertia

recensere

Haec pars orationis versatur in suppliciis quibus Verres cives romanos affecerat; ubi praeter alios quos virgis ceciderat, vel in latomias conjecerat vel in carcere interfecerat, praecipue commemoratur et exagitatur immanis erga Gavium Cosanum municipem crudelitas quem quamvis se civem romanum esse clamaret cruci affixit (53-67). In conclusione orator iudices ad severitatem hortatur, Hortensium monet, ut videat et consideret, quo progrediatur, quem hominem et qua oratione defendat; minaturque si praeter opinionem reus ex hoc iudicio elapsus sit se non modo eos persecuturum ad quos maxime culpa corrumpendi iudicii sed etiam illos ad quos conscientiae contagio pertineat (68-71). Denique deos deasque omnes quorum templa et religiones Verres violaverit implorat et obtestatur ut Verrem dignus inauditis et singularibus facinoribus exitus hoc iudicio consequatur (72).

Partes huius textus transsumptae sunt ex editionibus, cum libri ad usum Delphini, tum libri sumptibus Eligii Lemaire, quorum primam hic[1] et secundam hic[2] legere potes.

Nexus interni

Nexus externi

recensere
Opera Ciceronis
Orationes

Pro Quinctio ·Pro Roscio Amerino · Pro Roscio comoedo · Pro Tullio (fragmenta) · De lege agraria contra Rullum · Pro M. Fonteio (fragmenta) · Verrinae actiones · De imperio Cn. Pompei · Pro Caecina · Pro Cluentio · Pro Rabirio perduellionis reo · In Catilinam: orationes I-IV · Pro Murena · Pro Sulla · Pro Flacco · Pro Archia poeta · Post reditum in Senatu · Post reditum ad Quirites · De domo sua · De haruspicum responsis · Pro Cn. Plancio · Pro Sestio · In Vatinium · Pro Caelio · De provinciis consularibus · Pro Balbo · Pro Milone · In Pisonem · Pro Scauro · Pro Rabirio Postumo · Pro Marcello · Pro Ligario · Pro rege Deiotaro · Philippicae quae dicuntur in M. Antonium orationes I–XIV · Divinatio in Caecilium

Opera rhetorica

De inventione · De partitione oratoria · De optimo genere oratorum · Topica · Brutus · De oratore · Orator

Opera tam philosophica quam
ad rem publicam spectantia
Epistulae

Epistulae ad Atticum · Epistulae ad Brutum · Epistulae ad Quintum fratrem · Epistulae ad familiares

Opera poetica

Arati Phaenomena (versio carminis astronomici quod "admodum adulescentulus" fecit) · Marius · De consulatu suo

 
Stipula

Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!