Latomiae[1] (vel lautumiae, vel latumiae, Graece λατομίαι) fuerunt carcer publicus Syracusis. Quem carcerem Cicero sic describit:

Una e Syracusarum latomiis
"Lautumias Syracusanas omnes audistis, plerique nostis. Opus est ingens, magnificum, regum ac tyrannorum; totum est e saxo in mirandam altitudinem depresso et multorum operis penitus exciso; nihil tam clausum ad exitum, nihil tam saeptum undique, nihil tam tutum ad custodiam nec fieri nec cogitari potest."

Hic per plures menses Athenienses et eorum socii a Syracusanis anno 413 a.C.n. ad septem milia capti, multi in angusto loco, custoditi sunt. Exeunte septimo libro Historiarum Thucydides[2] eorum miserrimam condicionem describebat. Cotylam aquae et cotylas frumenti binas tantum accipiebant. Inter faeces et cadavera vitam agebant. Nocte algebant, per diem nihil a solis ardore tegebat. Sic morbis conficiebantur.

De nomine recensere

Latomiae Syracusanae ita nuncupatae sunt quia omnes e vivo lapide excisae sunt. Nomen inde translatum est ad Tullianum carcerem, qui Romae erat.

Notae recensere

  1.   Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis
  2. VII.87