Collegium Hunteranum,[1][2] Lenox Hill in vico Lateris Orientalis Superioris Manhatae situm, est universitas publica Americana et unum ex collegialibus Universitatis Urbis Novi Eboraci elementis.[3] Quod collegium curricula in plus quam centum disciplinis subgraduatis et postgraduatis in quinque scholis ordinatis praebet; praeterea, Scholam Superiorem Collegii Hunterani et Scholam Elementariam Collegii Hunterani administrat.[4]

Prospectus Collegii Normalis Novi Eboraci ex Xysto Park (1874). Photographema Georgii G. Rockwood.
Castra tironum feminarum (WAVES) Classis Civitatum Foederatarum in campo Bronxiano, 8 Februarii 1943.
Aedificia occidentale (hic in scaena visum) et orientale annis ab 1981 ad 1986 constructa sunt, modo modernistico ab Ulrich Franzen et Sociis descripta. Pontes aeriales omnia aedificia coniungunt.
Aedificium Septentrionale ad Xystum Park (2010).
Pontes aeriales inter aedificia orientale et occidentale, aditus ad viam subterraneam, et Tau, sculptura Antonii Smith.
Aedificium Thomas Hunter, primum annis ab 1912 ad 1914 exstructum, a C. B. J. Snyder descriptum.

Collegium anno 1870 conditum est. Anno 1943, Alienora Roosevelt domum urbanum suum et Franklini Delano Roosevelt collegio largita est; quod aedificium anno 2010 creatum est Institutum Rationis Publicae Domi Rooseveltianae in Collegio Hunterano.[5] Collegium est sola institutio educationis in Civitatibus Foederatis quod in numerum alumnorum binas laureatas Nobelianas femineas in medicina ascribit.[6] Sententia collegii Mihi cura futuri, colores       purpureus Hunteranus et       aureus Hunteranus sunt.[7]

Alumni notabiles recensere

Artes recensere

Hic index alumnos in artibus oculorum, musica, et artibus activis perscribit.

Negotium recensere

  • Leo G. Cooperman, praeses et CEO societatis Omega Advisors
  • Ludovicus Frankfort, praeses et CEO societatis Coach, Inc.
  • Francisca Ferraz, CFO et membrum collegii societatis Boks Kar, Inc.

Oblectamenta et artes athleticae recensere

Gubernatio, civilitas, et res sociales recensere

Litterae recensere

Scientia et technologia recensere

Professores notabiles recensere

Notae recensere

  1.   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. Vel Hunterianum. Anglice Hunter College.
  3. Hunter College 2007–2010 Undergraduate Catalog, p.3.
  4. "Office of the President — Hunter College". Hunter.cuny.edu 
  5. "Mission | Roosevelt House Public Policy Institute at Hunter College". Roosevelthouse.hunter.cuny.edu .
  6. "Hunter College – Colleges & Schools – CUNY". Cuny.edu .
  7. "Visual Identity Standards Reference Guide" (PDF). Hunter College, City University of New York. 2016. p. 7 
  8. Benjamin Genocchio, "A Career Built on Exploring the Boundaries of Art," The New York Times, 30 Novembris 2003: "When, in 1974, he took up residence in Teaneck, with his wife and two sons, he was a young artist and lecturer at Hunter College in New York."
  9. Roberts Smith, "Doug Ohlson, Painter of Vivid Abstracts, Dies at 73", The New York Times, 23 Iulii 2010.
  10. "O, The Oprah Magazine, Features Hunter MFA Alumna Abbey Ryan — Hunter College" .
  11. "Quinn Marston". MineTRadio.com. 13 Maii 2011 
  12. "TurnStyle Music Group Presents Quinn Marston". New York Daily News. 22 Iulii 2010 .
  13. "PASSINGS: Simon MacCorkindale, Janet MacLachlan". Los Angeles Times. 17 Octobris 2010 .
  14. "Archived copy" .
  15. http://www.ams.org/notices/199807/memorial-rees.pdf.
  16. Tryon, Edward P.. "Is the Universe a Vacuum Fluctuation". Nature .
  17. Impey, Chris (2012). How it Began: A Time-Traveler's Guide to the Universe. New York: W. W. Norton & Company. p. 411. ISBN 978-0-393-08002-5 .
  18. Levin, Neil M. Biography: Jacob Weinberg 1879–1956. Milken Archive.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Collegium Hunteranum spectant.