Neuroscientia sive Neurobiologia, subdisciplina et biologiae et medicinae et psychologiae, systema nervosum investigat[1] atque ad eruditionem utilis est. Neuroscientia ad historiam fructuosam respicit simul oculos suos in res futuras novasque convertens.

Iacobus Ramon y Cajal (1899). Illustratio neuronorum cerebellarium columbae

Historia recensere

 
Andreas Vesalius (1543). De humani corporis fabrica, liber definitivus. Basim cerebri, chiasma opticum, cerebellum, bulbos olfactorios ostendens

Iam anno 1543 Andreas Vesalius in libro definitivo suo De humani corporis fabrica cerebri dissectiones ostentavit. Boloniae, in Italia, circiter anno 1780 Aloisius Galvanus apud medullam spinalem ranae mortuae applicat fluxum oneris ex illae ranae extremitatibus contractiones musculares efficiens. Anno 1791 liber eius De viribus electricitatis in motu musculari commentarius[2] divulgatus est. Anno 1859 Hermannus von Helmholtz velocitatem electricam neuroni mensus est: 27 m/s. Technicae colorum ad singularia neura tingenda a Camillo Golgi prope annum 1873 excogitatae sunt.

Ab anno 1962 Bernardus Katz neurotransmissionem ad musculos accuratius descripsit. Investigaverat enim acetylcholinum post stimulationem neuronis gradatim liberari. Indagatores posteriores cognoverunt, quod ille neurotransmissor in vesiculis synapticis eiusdem magnitudinis continetur et liberatur.

Circum annum 1970 psychologus Russicus Alexander Luria (1902-1977) cum organisationis cerebralis descriptione[3] neuropsychologiam fundavit.

Neuroscientiae rami recensere

Rami maiores sunt inter alios:

Ramus Descriptio
Neurochirurgia
Neuroethologia
Neurogenesis
Neuroheuristica
Neurohistologia
Neurolinguistica Studium apparatuum neuralium in cerebro humano qui linguam comprehensam, productam, et acceptam moderantur
Neurologia
Neurophysica
Neurophysiologia
Neuropsychologia
Neuroscientia affectiva
Neuroscientia cognitiva
Neuroscientia culturalis
Neuroscientia evolutionaria
Neuroscientia socialis
Palaeoneurologia

Nexus interni

Notae recensere

Bibliographia recensere

  • Bear, M. F., B. W. Connors, et M. A. Paradiso. 2006. Neuroscience: Exploring the Brain. Ed. 3a. Philadelphiae: Lippincott. ISBN 0-7817-6003-8.
  • Binder, Marc D., Nobutaka Hirokawa, et Uwe Windhorst, eds. 2009. Encyclopedia of Neuroscience. Berolini: Springer. ISBN 978-3-540-23735-8. URL.
  • Kandel, Eric R. Kandel, J. H. Schwartz, et T. M. Jessell. 2012. Principles of Neural Science. Ed. 5a. Novi Eboraci: McGraw-Hill. ISBN 0-8385-7701-6.
  • Squire, L., et al. 2012. Fundamental Neuroscience. Ed. 4a. Academic Press. ISBN 0-12-660303-0.

Nexus externi recensere