Ayn Rand fuit scriptrix et philosopha Russica-Americana saeculi vicensimi. Nata est in Russia die 2 Februarii 1905 nomine Russico Алиса Зиновьевна Розенбаум (Alisa Zinov'evna Rozenbaum); mortua tamen Novi Eboraci die 6 Martii 1982.

Wikidata Ayn Rand
Res apud Vicidata repertae:
Ayn Rand: imago
Ayn Rand: imago
Ayn Rand: subscriptio
Ayn Rand: subscriptio
Nativitas: 2 Februarii 1905; Petropolis
Obitus: 6 Martii 1982; Manhata
Patria: Imperium Russicum, Unio Sovietica, Civitates Foederatae Americae, Res publica Russica, Russica Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica, Russica Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica, statelessness
Nomen nativum: Алиса Зиновьевна Розенбаум, Alisa Zinovyevna Rosenbaum, אליסה זינובייבנה רוזנבאום

Familia

Coniunx: Frank O'Connor

Memoria

Sepultura: Kensico Cemetery

Rand inprimis pro fabulis et mythistoriis eius nota est, demum pro schola philosophica ab ea fundata, nomine Obiectivismo, quae multum contendit de ratione persequenda beataque vita. Rand ubique rationem, liberos mercatus et ius hominis singulis efflictim defendit. Post mortem, eius fautores Institutum Ayn Rand anno 1985 ad Obiectivismum citandum condiderunt. Suum magnum opus a multis opinatur esse mythistoria Atlas Shrugged.

Notiones quidem de oeconomia, civilitate, et iure a Rand conceptae evolutionem politicam Civitatum Foederatarum substantialiter adfecerunt, motum ad capitalismum, qui sero saeculo vicensimo accidit, citantes. Omnes libri eius usque hodie manent populares in Civitatibus Foederatis.

Pueritia et educatio

recensere
 
Rand historiam et philosophiam apud Universitatem Petropolitanam didicit.

Ayn Rand nomine Alisa Rosenbaum Petropoli in Russia die 2 Februarii 1905 ad familiam Iudaicam classis mediae nata est. Mater fuit Anna Boris filia Rosenbaum et pater Zenobius Zacharii filius Rosenbaum, chemicus et prosperus conductor pharmaceuticus. Trium sororum, scilicet Alisae, Nataliae, Norae, fuit illa maior natu.[1]

Rand duodecim annos nata vidit Rerum Eversionem Russicam anno 1917, postquam factionis Bolsevici ortus suae familiae vitam magnopere disrupit. Sovieti enim pharmacopolium patris sui publicaverunt, quapropter familia ad Crimeam breviter effugit. Rand tunc Petropolim revertit, ut in Universitate Petropolitana facultati pedagogiae socialis interesset. Ibi maiora historiae studia coepit, praeterea philosophiae, philologiae, iuris.[1]

In memoriis suis annis 1960 relatis Ayn Rand agnovit Nicolaum Łosski esse doctorem principalem suum Universitatis Petropolitanae, usque ad diem cum de munere doctoris submotus est a regimine Sovietico.[2] Eo tempore introducta est ad litteras Aristotelis et Platonis, qui evolutio philosophica eius maxime affecerunt. Rand subsequenter Aristotelem multum laudavit, Platonem autem improbavit. Ea quoque operibus Victoris Hugo, Edmundi Rostand, Friderici Schiller, Theodori Dostoevskij et Friderici Nietzsche studuit. Friderici Nietzsche artem, qua heroëm in libro "Sic dixit Zarathustra" depixit, multum admirata est.[1]

Programma trium annorum perficiens, anno 1924 demum diploma universitatis adepta, Publicum Artium Cinematographicarum Institutum iniit ad scripturam scaenariam discendam.[3]

Emigratio et matrimonium

recensere
 
Caecilius B. DeMille, moderator cinematographicus, qui Rand altero die Ruscisilvae convenit partemque additiciam ei dedit in pelliculam.

Sero anno 1925, regimen Sovieticum diploma periegeticum Rand dedit ut cognatos suos in Civitatibus Foederatis Americae visat. Viginti unum annos nata, navi mense Februario anno 1926 vecta est ad urbem Novum Eboracum, quae sua futura domus erat. Breviter post cognatos visitandos, se decernit numquam ad Unionem Sovieticam reddere, et potius ad urbem Ruscisilvam ire ad operam impetranadam qua scripta scaenica cinematographicaque scriberet.

Iam cognomen Rand adhibens, ut eius cognominis Cyrillici contractionem, tunc praenomen Ayn etiam adsumit, cuius origo adhuc disputata est. Putata a Richardo Ralston est mutatio Розенбаум ~ Рзнб аум ~ Rand Ayn.[4]

Rand primitus Ruscisilvae molita est, cum operas impares adsumpsit, ad impensas usitatas solvendas. Forte moderatorem cinematographicum Caecilium B. DeMille convenit, qui ei partem additiciam in pellicula King of Kings (sc. Latine "Rex Regium") dedit, et quoque alias operas ubi scripta scaenica recensuit.[4] Ibi laborans, actorem iuvenem Franciscum O'Connor appellatum convenit, qui corde eam tenuit.[5] Franciscus mox eam die 15 Aprilis anno 1929 nupsit, et Rand ei nupta quinquaginta annos mansit, usque cum O'Connor anno 1979 moritur.

Fabulae et scripta scaenaria

recensere

Prima prosperitas quam Rand scriptrix habuit fuit anno 1932 cum vendidit ad societatem Universal Studios scriptum scaenicum nomine Red Pawn (sc. Latine "Pedes Ruber"). Iosephus Von Sternberg opinatus est Mariam Magdalenam Dietrich partem heroinae hac in pellicula agere, sed themata Russica tunc non erant populo gratia, et de eo nihil accidit. Tunc anno 1934 sequitur drama iuridicum The Night of January 16th (Latine "Nox Ianuarii Sextusdecimi") quae feliciter habetur in via Broadway Novi Eboraci anno 1935.[6]

Mythistoria autobiographica et fabula dystopica

recensere
 
Benitus Mussolini, tyrannus Italicus, conatus est pelliculam Noi Vivi obstare.

Prima mythistoria quam Rand scripsit fuit We the Living (Latine "Nos Vivi"), a domu editoria Macmillan anno 1936 edita. Mythistoriae eventús, qui in Russia Communistica accidunt, certamen depinxerunt inter hominem singulum et civitatis regimen. Quia eventús tractant de nonnullis veris eventibus vitae Ayn Rand, mythistoria interdum dicitur quasi autobiographica.[7]

Regimen Italicum Beniti Mussolini, quamquam eo obstat, mythistoria in Italia anno 1942 conversa est in pelliculam duarum partium, primam nomine Noi Vivi, alteram Addio Kira. Actrix Alida Valli partem Kirae Argounova egit, actor Fosco Giachetti partem Andrei Taganov, et Rossano Brazzi partem Leonis Kovalensky.[8]

Anno 1938 fabula Anthem ('Motetus'?) in Regno Britanniarum edita est, quae post septem annos etiam edita est in Civitatibus Foederatis. Fabula mundum futurum depingit dystopicum, ubi collectivismus triumphans vel et verbum "ego" a lingua et memoria omnino abdidit. Haec fabula saepe comparatur cum mythistoriis Nos Eugenii Zamyatin (1921) et 1984 Georgii Orwell (anno 1949).[9]

Prima mythistoria favorabilis?

recensere
 
Gary Cooper, histrio qui partem Howardis Roark agit in pellicula The Fountainhead anno 1948.

Notitia autem lata Rand prima adepta est, solum cum mythistoriam romanticam philosophicamque The Fountainhead ('Fons'), iam adhuc quam septem annos scribebat, anno 1943 in lucem tulit.

Mythistoria circum protagonistam Howardum Roark, architectum destrictum, dirigitur. Roark in mythistoria contra homines secundarios (Anglice second-handers appellatos) fortiter certat ad sinceritatem sui artis conservandam. Secundum Rand, homines primi (Anglice first-handers) instar Roark, quosque Rand et appellat veros egoistas, sunt qui fortunas quaerunt per creativitatem personalem, cogitationes independentes, et laborem proprium. Secundarii autem sunt qui potestatem fortunasque suas quaerunt per ambitionem socialem et machinationes contra alios, nec re vera per meritum proprium.

Mythistoria detrectata est a duodecim domibus editoriis antequam Societas Bobbs-Merill eam imprimere suscepit. Hoc accidit cum Archibaldus Ogden, collegii editorialis socius, minatus est a munere suo decedere, nisi liber imprimatur.[10] The Fountainhead postremo editus magna receptione bonam fortunam ei meruit, quod adhuc sex miliones exemplarum venditi sunt, et hodie centum millia exemplarum quoque in anno vendi constat.[10]

Vita politica

recensere

Annos 1940 Rand rebus politicis studebat, gratis cum marito suo laborans, ut Wendell Wilkie praeses Civitatum Foederatarum creetur. Post pelliculas nuntias Wilkie adhortantes fori Unioni, Novi Eboraci exhibitas, Rand tunc primum oratoris munere functa est, innimicas audientiae quaestiones saepe respondens, quid eam maxime placuit.

Anno 1947 dum Civitates Foederatae Secundum Terrorem Rubrum patiuntur, Rand testimonium Camerae Repraesentatum dedit. In testimonio Rand consuetudinem suam apud Unionem Sovieticam cum depictione vitae Russicae monstrata in pellicula Song of Russia (sc. Cantus Russiae) comparavit. Rand arguit pelliculam falsitates de Unionis Sovieticae statu oeconomico depinxisse, populi vitam meliorem latioremque quam actualem mostrans. Demagis censuit, etsi foedus momentarium cum Unione Sovietica necesse esset ad Germaniam Nazisticam vincendam, tamen argumentum ad populum pro hoc foedere numquam illas falsitates depingere debuisse.

Multá tali ré factá Rand mox multis hominibus favit, qui liberi mercatús capitalismo studerint. Diurnarius Henricus Hazlitt quidem, qui laborabat apud The New York Times et uxor sua fuerunt amici Randii vel ante prosperitatem libri eius The Fountainhead. Fuit Hazlitt qui annis 1940 eam ad oeconomum Ludovicum von Mises introducit, qui tunc scholae oeconomicae Austriacae tantum studiebat. Ambo homines Randium multum admirati sunt, et Rand invicem, quamquam ab eorum philosophiis tanto discrepabat, opera amborum hominum valenter usque a morte adprobavit. [11]

Amicitia autem maximi momenti huius temporis fuit cum Isabella Paterson, scriptice libertariana, quae librum The God of the Machine (sc. "Deus Machinae") scripsit. Duae quidem feminae longas controversias de civilitate, politica et historia inter se saepissime habuerunt, sed Rand amicitiam desivit postquam in convivio Ruscisilvae quodam Isabella verba quaedam dixit quae sensum Rand obfenderunt. Quantum opera Paterson opera Rand influerunt est incertum, sed biographus Stephanus Cox credidit longum cursum libri The God of the Machine propter commendationes quas Rand egit.[12]

Rand de politica multum ab eis qui libertariani appellantur discrepabat, arguens argumenta pragmatica seu oeconomica insufficere ad libertatem et capitalismum defendendum. Profecto inter fautores libertarianismi numerantur qui anachismum et religionem citant, doctrinas quas Rand omnino recusavit. Rand ex contrario censuit se habuere argumentum morale verum quod capitalismum defendit.

Magnum opus

recensere
 
Inscriptum murale quod Anglice rogat: "Quis est John Galt?", sententia seu cantilena praeclara ex libro Atlas Shrugged.

Magnum opus Randianum, ultimumque commenticiae opus eius, fuit mythistoria Atlas Shrugged (sc. Latine "Atlas mundum effundit"), quae mille centum paginarum composita anno 1957 edita est.[13] Venditio eius hodie ducenta milia exemplarum quoque in anno excedit. Hoc opus finem vitae eius sicut scriptrix commenticiae designat; postea vitam sicut philosopham popularem adsecuta est.[14]

Mythistoria multa elementa mysterii et rerumque futurarum continet, habuitque longissimam orationem a duce John Galt locutam, philosophiam Obiectivisticam mundo ostendentem, citantemque.

Peristasis huius operis est "bonitas propriam utilitatem persequendi".[15] Operis actio quasdam Foederatas Americae Civitates dystopice pinxit, ubi magnum operistitium faciunt officinarum magistri, se absondentes in montes Saxosi, liberamque oeconomiam ibi sui iuris in occulto creantes.

Heros ille John Galt (sc. Latine Ioannes Gualterius) descripsit hoc operistitium "motrum mundi sistere" submovendo a mundo illas "mentes" quae Rand censuit maximum contribuere ad productivitatem creativitatemque nationalem. Operistitió protagonistae conati sunt demonstrare oeconomiam corruendam societatemque disruendam esse nisi labores hominum rationalium industrialiumque habeantur. Hoc agendo, Rand suam notionem effectionis humanae monstrat.

Philosopha

recensere
 
Atlas mundum suffert.

Libro Atlas Shrugged confecto Rand philosophiam Obiectivisticam exponere adusque assecuta est, sex libros scribens, schola philosophica fundans, et multa colloquia et televisifica et acroatica dans.

Rand semper cupide habuit capitalismum liberum esse necessarium ad beatam vitam humanam et progressum humanum attingendum. Quamobrem ea in CFA hodie maxime nota est pro defensione capitalismi. Obiectivismus autem plus exponit de epistomologia et ethica quam de politica.

Olim relatores Ayn Randium rogaverunt suam philosophiam describere. Ea summarium de conclusionibus Obiectivistis eo quod sequitur simile dat:[16]

  • Realitas: Quid est, est. "Ut natura imperatur, necesse est naturae oboedire."
  • Ratio: Ratio est unicus scientiae modus, nec fides nec affectus. Ratio quoque est homini sua proprietas constitutiva et suus unicus modus supervivendi quo se spontaliter utitur. "Non posses libum edere et postea habere."
  • Egoismus: Beatitudinem propriam rationaliter adsequi sine se aliis nec alios sibi sacrificando summum propositum morale est. "Finis idoneus omni homini est seipse."
  • Capitalismus: Capitalismus est systema in quo omnes actiones inter homines sunt voluntariae. "Libertatem aut mortem!"

Rand ipsa anno 1976 dixit suas maximi momenti effectiones philosophias fuisse suam theoriam conceptionum, suam ethicam, et suam reppertionem in civilitate quod malus—omnes iurum violationes—in vi initiando constat. [17]

Schola Obiectivistica

recensere
 
Aedificium Civitatis Imperialis ubi Nathanelis Branden Institutum situm est usque ad annum 1968.

Anno 1951 Rand ab Angelopoli ad urbem ei tam caram Novum Eboracum, migravit, ubi primum insulam 36 ad orientem viae 36 habitavit, tunc ab anno 1965 usque ad mortem anno 1982 insulam 120 ad orientem viae 34.

Novi Eboraci sodalicium philosophicum (iocose nominatum Collectivum) formavit, inter cuius membra numerabantur oeconomicus Alanus Greenspan, psychologus Nathaniel Branden et uxor eius Barbara, et philosophus Leonardus Peikoff—omnes fautores qui librum The Fountainhead corde habuerunt. Collectivum primum ut coetus amicorum parvi momenti coepit, qui exeunti quaque hebdomade aedibus Randii congrediuntur ad philosophiam disputandam; postea Collectivum partem maiorem habuit, cum manuscriptum libri Atlas Shrugged legerunt, lustraverunt, analyzaveruntque, et philosophiam Randii citaverunt per institutum quod Nathaniel Branden statuit ad propositum nomine Nathanielis Branden Institutum (NBI). Sodales colloquia acroamatica trans Civitates Foederatas dederunt et multas symbolas scripserunt in evulgationibus Randii appellatis The Objectivist Newsletter (sc. Latine "Novae Res Obiectivisticae") et The Objectivist (sc. "Ille Obiectivisticus").

His annis Rand et Branden, tanto affectu, coniugibus suis consentibus, quidem amatores facti sunt.[11] Anno autem 1968, Collectivum et Institutum NBI abrupte fracta sunt, et desiverunt, postquam Rand invenit Branden eam decipere, fingendo philosophiam assentiri lucri causa et eam mentiendo de consuetudine cum alia femina Patricia Scott.[18] [19]Quamobrem usque hodie et Nathaniel et Barbara Branden manent personae non gratae apud fautores Obiectivismi qui Institutum Ayn Rand subsequenter fundaverunt. Liber autem The Psychology of Self-Esteem (sc. "Psychologia de sui aestimatione") anno 1969 editus, a Branden scriptus, qui multas notiones novas praebuit de parte quae sui aestimatio in vita humana habuit, multa principia Obiectivista revocat.

Receptio ab hominibus academicis intellectualibusque

recensere

In libro The Fountainhead Rand descripsit quo modo genius architectus Howardus Roark resistentiam convenit magnam ab hominibus intellectualibus conventionalibus. Nonnumquam vita artificium simulat.

Mythistoriae Randii, cum primum editae sunt, ab existimatoribus decachinnatae sunt, ut perlongae et melodramaticae.[20] In diario National Review, auctor conservatoris Whittaker Chambers librum Atlas Shrugged vocavit sophomoricum et excordem et scripsit quod illam mythistoriam appellari possumus solum si hunc terminum deaestimamus.[21] Noam Chomsky quidem dixit de Randio: Eam fuisse inter pessimos homines historiae intellectualis modernae.[22]

Nonnulli philosophi academici Randium exprobant propter analysís infectas et malum materiae philosophicae intellectum. Emphatica capitalismi defensio eius—ubi egoismum ut virtutem defendit—effecit ut Rand factae esset homo infamis, quae inter intellectus cotidianos numerari non potest.[23] Plurimi quidem philosphiarum continentalium fautores eius sui curae concelebrationem exprobant, qua propter pauca opera sua eis intersunt.[24]

Christophorus Mattheus Sciabarra has criticas Randii disputat, dicens quod Laevi instincti sunt ab eius politica anti-communista pro-capitalistaque, dextri autem ab eius atheismo et libertarianismo civili. [25]

Libri Randii certe ob verba eius lectorum plerumque diffusi sunt.[8] Anno 1991, cum Biblioteca Congressus et Libri Mensis Collegium rogaverunt qualem esse valentiorem librum in vita respondentis, liber Atlas Shrugged fuit populo gratissimus, secundus post Biblia Sacra.[26] Demoscopia a societate Freestar Media/Zogby anno 2007 facta invenit circum octo centesimae adultorum Amercanorum librum Atlas Shrugged legerunt.[27]

Opera optima sua

recensere

Inter maxima opera eius hodie habentur liber The Virtue of Selfishness ('De Virtute Egoismi'), qui anno 1964 editus ostendit doctrinam eius ethicam, et liber Capitalism: The Unknown Ideal (sc. "Capitalismus: Summum Ignotum"), qui anno 1966 editus principia Obiectivistica de civilitate et oeconomia praebuit. Hi libri incluserunt symbolas scriptas a Nathanieli Branden, Alano Greenspan, et Roberto Hessen. Ab anno 1967, Rand continue principia epistemologica Obiectivista excogitabat, quae ex anno 1968 in The Objectivist evulgavit, et tandem anno 1979 in libro Introduction to Objectivist Epistemology (sc. "Prooemium De Epistemologia Obiectivista") edidit.

 
Dollarii signum claram partem in libro Atlas Shrugged habuit. Rand signum duas lineas directas praebens ex litteris U et S ori putabat (United States repraesentans).

Commenticia

recensere

Non commenticia

recensere

Morbus et mors

recensere
 
Sepulcrum Francisci O'Connor et Ayn Rand Valhallae in Novo Eboraco in cementario Kensico.

Ab anno 1960 usque ad annum 1980, Rand continue suam philosophiam excoluit et citavit per opera didactica et colloquia acroamatica in praeclaris universitatibus, inter quas numerantur Universitas Yalensis, Universitas Columbiae, et Universitas Michiganensis.

Rand anno 1974 chirurgiam passa est, qua cancro pumonum submoveatur. Rand quae tantum sigarella fumare amavit, postea fumare fatetur malum esse. Postea, et quidem postquam maritus die 9 Novembris 1979 perivit, activitates eius ad motum Obiectivisticum citandum residerunt.[28]

Inter ultima conamina eius fuit pelliculam televisificam de Atlas Shrugged citandam. Etiam conata est scribere novam mythistoriam, sed tantum in hoc non progressa est.

Rand infarctús cardiaci mortua est, annos postquam cancrum pugnavit, die 6 Martii 1982 in aedibus suis trigesima quarta via Novi Eboraci. Cum Valhallae in Novo Eboraco in cementario Kensico humata est, fautores eius poema "If-" a Rudyard Kipling scriptum et a Davide Kelley lectum audiverunt, signo dollarii sex pedibus altitudine prae arcam eius posito.[11]

Legatum eius

recensere
 
Alanus Greenspan oeconomicus sociusque Collectivi qui, aurum et argentum ut monetam citans, symbolis suis in libro Capitalism: The Unknown Ideal contra Argentarias Centrales arguit. Ironice tandem Greenspan praesidis Argentariae Centralis CFA munere longe fungitur, qua propter Obiectivismi fautores eum proditorem censent.

Notiones quidem de oeconomia, civilitate, et iure a Rand conceptae evolutionem politicam Civitatum Foederatarum substantialiter adfecerunt. Rand exempli gratia vitas tetigit oeconomici Alani Greenspan psychologique Nathanielis Branden. Ea etiam partem notam habuit in revolutione ad capitalismum quae sero in saeculo vicensimo accidit.

Vita Randii usque hodie in Civitatibus Foederatis concelebratur. Exempli causa, ex die 22 Aprilis 1999 imago Randii in pittacio cursuali Americano apparuit.[29] Anno 1997 pellicula documentaria de vita Randii, nomine Ayn Rand: A Sense of Life, pro Praemio Academico ob Optimam Pelliculam Documentariam, nominata est.[30] Etiam anno 1999 pellicula libera de vita sua nomine The Passion of Ayn Rand facta est, ubi Helen Mirren partem Ayn Randium egit, et Petrus Fonda eius maritum. Pellicula eventus in libro Barbarae Branden datos sequitur. Ob actionem, Mirren Praemio Emmy laureata est, et Fonda Praemio Orbis Auri.[31]

Diurnarii Americani, vel qui tamen philosophiam Obiectivisticam recusant, sicut Rush Limbaugh, Ioannes Hannity, Michelle Malkin, et Stephanus Colbert, interdum verba Randiana in transmissionibus radiophonicis programmatibusque televisificis suis adhibent.[32]

Fortasse autem maximum Ayn Randii legatum est eius libri, omnes qui usque hodie in Civitatibus Foederatis populo grati sunt. Ex anno 2009, numerus eius librorum iam venditus excedit 25 miliones exemplorum. Secundum demoscopia Reader's Digest, praeter Biblia Christiana, liber Atlas Shrugged, anno 2008 ducentia milibus exemplorum venditis, plures Americanos quam alii libri affecit.[26]

In testamento suo, Rand heredem praedii sui nominavit Leonardum Peikoff, cuius opera ea antidea agnovit esse optimam expositionem suae philosophiae.[33]

Tertio anno post mortem eius, anno 1985 Peikoff Institutum Ayn Rand instituit in California ad Obiectivismum citandum. Institutum continet in se multos sedes ad quasdam functiones dicatas:[34]

  • Sedes Academicus Obiectivismi (OAC) multos cursus de Obiectivismo ad populum praebet.
  • Sedes Divulgatorius libenter praebendo libros et alias res informaticas de Obiectivismo fautores, discipulos, et sodalicia Obiectivistica ubique sita multum adiuvat.
  • Sedes Oratorum conducit oratores ad colloquia publica dicenda apud universitates, canales televisionis, et canales radiophoniae.
  • Sedes Ayn Rand ad Hominis Iura Citanda (ARC) anno 2008 institutus est ad valores Obiectivisticos de politica extera deque oeconomia citandum.
  • Bibliopolium Ayn Rand libellos, libros, colloquia magnetoscopica, pellicas venum dat.
  • Conventus Obiectivistici conventus quoque in anno conducit et comparat.

Etiam factio Libertariana et Societas Atlas habentur, quae aliqua principia Obiectivista comprobant, sed non omnia. Ambae ab Atlas Shrugged inspirantur, sed a motu obiectivistico divisae sunt, ob differentias philosophicas, quae Ayn Rand et Peikoff putaverunt magnas.[35]

Dux Societatis Atlantidis David Kelley contendit Obiectivismum omnes philosohias complecti quae "fundamentalia Obiectivismi principia" comprobant, alia recusantes. Peikoff autem et alii fautores Instituti Ayn Rand contendunt Obiectivismum esse solam illam philosophiam, quae omnia philosophica Obiectivismi principia comprobat. Peikoff quamobrem librum suum de Obiectivismo anno 1991 editum appellavit: Objectivism: The Philosophy of Ayn Rand ('Obiectivismus: Philosophia Ayn Randii').[33]

Vicipaedia ipsa potest haberi propositum obiectivisticum, nam Iacobus Wales et Laurentius Sanger, conditores vicipaediani, se obiectivistas intente appellant.[36]

  1. 1.0 1.1 1.2 Jeff Britting, Ayn Rand: Overlook Illustrated Lives (Novi Eboraci: Overlook Duckworth, 2004), ISBN 1-58567-406-0.
  2. Sciabarra, Chris Matthew (Fall 1999). "The Rand Transcript". The Journal of Ayn Rand Studies 1 (1): 1-26. http://www.nyu.edu/projects/sciabarra/essays/randt2.htm.
  3. Michael S. Berliner, ed., "Introduction" in Russian Writings on Hollywood, convertit Dina Garmong (Los Angeles: Ayn Rand Institute Press, 1999), p. 10. ISBN 0-9625336-3-7.
  4. 4.0 4.1 "A Brief Biography of Ayn Rand". Ayn Rand Institute.
  5. Salmieri et Gotthelf 2005
  6. Richard Ralston, edit., Three Plays, "Introduction by Ayn Rand," Signet, 2005, pp. 4-8.
  7. Rand, Ayn. "Forward". We The Living. Dutton. pp. xviii. ISBN 0-525-94054-5.
  8. 8.0 8.1 Paxton, Michael (1998). Ayn Rand: A Sense of Life (The Companion Book). Layton, Utah: Gibbs Smith. ISBN 0-87905-845-5
  9. Confer paginas Wikipediae Anglicae en:Dystopia et en:We (novel)
  10. 10.0 10.1 "The Fountainhead". Cato Institute
  11. 11.0 11.1 11.2 Branden, Barbara (1986). The Passion of Ayn Rand. Garden City, New York: Doubleday & Company.
  12. Cox, Stephen, The Woman and the Dynamo (Transaction, 2004), pp. 218-222, 287-289, 302-314 and 357-359
  13. Rand, Ayn (1997). David Harriman. ed. Journals of Ayn Rand. Dutton. p. 704. ISBN 0-525-94370-6. "Atlas Shrugged was the climax and completion of the goal I had set for myself at the age of nine. It expressed everything that I wanted of fiction writing."
  14. Younkins, Edward (2007). "Preface". Ayn Rand's Atlas Shrugged. Aldershot: Ashgate. p. 1. ISBN 0-7546-5549-0. "Atlas Shrugged . . . is the demarcation work and turning point that culminated [Rand's] career as a novelist and propelled her into a career as a popular philosopher."
  15. Rand, Ayn, For the New Intellectual, Random House, 1961.
  16. The Objectivist Newsletter “Introducing Objectivism,” The Objectivist Newsletter, Aug. 1962, 35.
  17. Rand, Ayn (2005). Mayhew, Robert. ed. Ayn Rand Answers, the Best of Her Q&A. New York: New American Library. p. 166. ISBN 0-451-21665-2. Ab Wikipedia Anglica:"theory of concepts, my ethics, and my discovery in politics that evil—the violation of rights—consists of the initiation of force."
  18. Branden, Nathaniel, My Years With Ayn Rand, p. 354, Jossey-Bass, 1999 ISBN 978-0-7879-4513-8
  19. Rand, Ayn (May 1968). "To Whom It May Concern". The Objectivist (New York) 7 (5): 1–8.
  20. Chapman, Steve (February 2, 2005). "The evolution of Ayn Rand". The Washington Times. Orginalis versio.
  21. Whittaker Chambers (1957), "Big Sister is Watching You," National Review, 8 Decembris, 594–596.
  22. Noam Chomsky declared Rand to be "one of the most evil figures of modern intellectual history." Jaworski, P.M. (December 08, 2008). "Question Period: Noam Chomsky on being censored, CHRC censorship, Ayn Rand, Robert Nozick and libertarianism". The Shotgun Blog. Western Standard.
  23. Kukathas, Chandran (1998). "Rand, Ayn (1905–82)". In Edward Craig, Routledge Encyclopedia of Philosophy (Novi Eboraci: Routledge), 55–56. ISBN 0-415-07310-3.
  24. Edward W. Younkins, Philosophers of Capitalism (Lexington Books, 2005, ISBN 9780739110775), 194.
  25. Sciabarra, Chris Matthew (1995). Ayn Rand: The Russian Radical. University Park, Pennsylvania: The Pennsylvania State University Press. ISBN 0-271-01440-7. Confer Wikipediam Anglicam:"The left was infuriated by her anti-communist, procapitalist politics, whereas the right was disgusted with her atheism and civil libertarianism."
  26. 26.0 26.1 Fein, Esther B (November 20, 1991). "Book Notes". The New York Times. .
  27. "Atlas Shrugged by Ayn Rand Read by 8.1%". Freestar Media. October 17, 2007. https://web.archive.org/web/20080512150259/http://www.freestarmedia.com/randpoll2007.html.
  28. "Timeline of Ayn Rand's Life and Career".
  29. "Ayn Rand U.S. Postage Stamp Ceremony". The Objectivist Center.
  30. "Ayn Rand: A Sense of Life - Cast, Crew, Director and Awards". New York Times. The New York Times Company.
  31. "Awards for The Passion of Ayn Rand". http://www.imdb.com/title/tt0140447/awards.
  32. https://web.archive.org/web/20090403072435/http://www.rushlimbaugh.com/home/daily/site_033109/content/01125110.guest.html
  33. 33.0 33.1 Peikoff, Leonard (1991). Objectivism: The Philosophy of Ayn Rand. New York: E. P. Dutton. ISBN 0-452-01101-9
  34. Vide nexum externum: http://www.aynrand.org
  35. "Ayn Rand," The Playboy Interview Vol. II, edit., G. Barry Golson (Perigee, 1983), 24.
  36. David Runciman, "Like Boiling a Frog," London Review of Books, 28 Maii 2009, librum The Wikipedia Revolution, ab Andrew Lih scriptum, inspiciens.

Bibliographia

recensere
  • Salmieri, Gregory, et Allan Gotthelf. 2005. Ayn Rand. In The Dictionary of Modern American Philosophers, ed. John Schock. Londinii: Thoemmes Continuum. ISBN 1843710374.

Nexus externi

recensere