Obiectivismus[1] est schola philosophica, ab Ayn Rand (19051982) genita, quae multum de metaphysica, epistemologia, ethica, civilitate, et aesthetica exposuit.

Obiectivismus contendit realitatem separatam a mente exsistere, omnes homines, per sensus huic realitati conecti, scientiam perceptione acquirere validasque notiones mensuris omissis formare, causam vitae moralem propriae esse felicitatem propriam rationaliter persequendam, unicum systema sociale cum hac moralitate congruens esse capitalismum, atque veram artis causam esse aestimationes metaphysicas in formam tractabilem convertere.[2]

Scientia, secundum Obiectivismum, non est simpliciter ab experientia, nec sola in mente: scientia ab realitate per logicam derivatur. Logica, secundum Rand, est methodus realitatis prioritatem super animo plane agnoscendi, et obiectivitas constat in logicam sequendo. Propter obiectivitatis partem in philosophia praestabilem, nomen Obiectivismus Ayn Rand suae philosophiae dedit.[3] Alterum nomen fuisset existentialismus, sed iam hoc nomine Kierkegaard et Nietzsche usi erant ad suam philosophiam appellandam.[2]

Metaphysica

recensere

Solent tractare metaphysicae multarum philosophiarum de theoriis ontologicis ubi explicatur de natura et origine mundi universi, de deo, de natura hominis, etc. His de rebus metaphysicis autem Obiectivismus negat metaphysicae tractandum esse. Metaphysica Obiectivista exclusive de axiomatis philosophicis tractat. Axiomata philosophica, secundum Rand, denotant illas veritates philosophicas quas nemo potest arguere nec contradicere, quia ab eis omnia argumenta dependent.

Axiomata principalia philosophica secundum Obiectivismum

recensere

Secundum Obiectivismum, ad axiomata definienda definitiones communes non serviunt quia omnes definitiones axiomata praesumunt. Axiomata igitur sunt principia quae sola per dictas ostensivas circularesque definiri possunt.

Secundum Obiectivismum, sunt tria axiomata principalia:

  • De existentia: Quid est, est. A est A. Existentia est existentia.
  • De conscientia: Conscientia est cognoscere. Mens cognoscit.
  • De identitate: Quid est, aliquid est. Haec res contra illam rem.

Axiomata corollaria

recensere

Sunt etiam axiomata corollaria sicut:

  • De causalitate: Omnes rei actiones semper secundum rei naturam accidunt. Idem effectus (quaedam rei natura) semper eandem rei actionem efficit.
  • De libero arbitrio: Omnis homo animum suum dominatur. Mens humana causalitate obtemperans, necessario naturam suam sequitur: hominis voluntas potestatem solum exercere potest ad proprium animum rei cuidam advertendum. Hominis actus quamobrem haud solum ab viribus physicis inanimisque determinatur, mens agit.
  • De non-contradictione: (Aristoteles) Nihil potest naturam suam contradicere. Nihil potest esse simul A et non-A, in eodem modo et in eodem respectu.
  • De potissima existentiae natura
  • De sensus validitate

De proposito axiomatum

recensere

De natura axiomatorum, Obiectivismus magnopere discrepat cum philosophiis rationalistis, quod in Obiectivismo propositum numquam fuit conclusiones philosophicas ab axiomatis deducere. Lapsio vel vitii genus, secundum Rand, est conari ab axiomatis omnes conclusiones derivare.

Rand docuit omnes errores epistemologicos, et inductivos et deductivos, provenire ex axiomata philosophica non observando; homines autem, si conclusiones cum axiomatis componant, tales errores detegere et corrigere possunt.

Unicum igitur axiomatorum philosophicorum propositum est adiuvare homines suos errores detegere. Ab ea perspectiva, axiomata philosophica quippe sunt maximi momenti ad epistemologiam, quae leges quo de modo homines scientiam certam potiuntur definit.

Epistemologia

recensere

Epistemologia est schola philosophica quae scientiae naturam investigat. Logica, ars cogitandi et pars epistemologiae, praebet duos aspectus: deductivus et inductivus. De deducendo Aristoteles et alii multum longe iam cognoverunt, sed quaestio de notiones inducendo certitudine diu usque hodie disputaverunt. Problematis pars quae ad notiones conceptas pertinet dicitur quaestio universalium. Rand in libro Prooemium De Epistemologia Obiectivistica[3] novam solutionem ostendit, ex analogia cum mathematica, quod nos notiones formamus magnitudines mensas omittendo.

De obiectivitate

recensere

Obiectivitas secundum Rand constant in semper eligendo methodum quae prioritatem dat realitati super animo. Omnibus axiomatatibus philosophicis nos oportet obtemperare quia illa principia relationem rectam inter animum et realitatem definiunt. Rationem igitur eligere, ut homines scientiam obiectivam potiuntur, est axiomata philosophica sequi: utere ratione et logica.[4] Nos non oportet adfectibus duci, quia adfectus non sunt cognitionis instrumenta.

De vera, falsa et arbitraria

recensere

Obiectivismus subscribit ad theoriam ubi omnes veritates proveniunt ex correspondentia inter notiones et realitatem. Secundum Rand, sunt tria notionum genera:

  • notiones verae, quae realitati correspondent, omni evidentia veritatem indicante, nulla evidentia contraindicante, ut sine contradictione eas possimus integrare in nostram scientiam.
  • notiones falsae, quae aliquid in realitate contradicunt, ut eas non possimus sine contradictione integrare in nostram scientiam.
  • notiones arbitrariae, quae omne carent evidentia per quam potueramus cernere, si notio vera aut falsa sit.

Quomodo notiones formamus: discriminando et integrando

recensere

Notiones formamus, secundum Rand, discrepantias et similitudes inter res animadvertendo.[5] Cum similitudines inter multas res obtuemur, hae res in notionem componemus. Cum dissimilitudines contemplamur, res in notiones distinctas separamus. Puer, exempli gratia, cum similitudinem inter patres suos et alteros homines videt, notionem hominis separat a notione patris. Cum puer apud homines deinde dissimitudines inter mulierem et virum videt, notiones viri et mulieris format. Hic ratio discriminatio dicitur. Etiam habemus rationem per quam res distinctas in notionem quandam unimus, qui integratio dicitur. Puer, exempli gratia, canem, hominem, et columbam videt esse similes, quampropter notionem animalis format.

De magnitudines omittendo

recensere

Secundum Obiectivismum, similitudo est quando duae vel plures res existentes eadem adiuncta tenent gradu distincto.[5] Cum has res in notionem integramus, adiunctum specificamus sed eius gradum vel magnitudinem vel quantitatem omittimus.

Exempli gratia, cum longitudinis notionem formamus, stilum, rudem, regulam, hominem altum componendo, specificamus aliquam longintudinem habendum esse, dum omittemus longitudinis magnitudinem particularem.

Similariter, res discriminamus per adiuncta communia, cuius gradus inter res discrepat, vel per adiuncta additionalia specificata.

Exempli gratia, omnes homines sexum habent, sed vir sexum masculinum habet, mulier feminimum.

De definitionibus et verbis

recensere

Secundum epistemologiae Obiectivistae principia, notionibus conceptis oportet dare verbum quoddam et definitionem. Verbum est res concreta qua mens humana utitur ad specialem notionem significandam. Definitio dicit quomodo, notio res significatas ab aliis rebus distinguit, in contextu dicto. Sed nec verbum nec definitio idem est quam notio, quod re vera notio immutabili rei in realitate correspondit, quamquam per tempus et verbum et definitio contextu mutatur.

Cur notiones sunt necessariae

recensere

Secundum Rand, necesse est hominibus notiones concipere, ut rerum numerus mente cogitandus minuatur. Praeclarum exemplum a Rand datum est de cornicis. Nam experimenta monstrant cornices super trebus rebus numerare haud possunt; nec plus quam tres res simul in mente habere possunt homines, quod a psychologiae peritis scimus. Notiones autem numericas adhibendo, homines omnes res numerare possunt: unus, duo, tres, mille, milio, bilio, 1023, etc.

An amorem possumus commetiri?

recensere

Responsit Rand: "ita, et quemadmodum!" Notiones de animo hominis conceptae ad animi actus specialiter spectant, ommissis rebus exteris animi actibus adiunctis. Notio amoris, secundum Rand, formatur una aut plura processuum psychologicorum exempla segregando, adiuncta eius specialia retinendo (animi adfectus qui habemus postquam rem exteram ut positivam nobis et ut delectationem evaluamus) dum ommittimus rem ipsam et mensuras processuum intensitatis.[6] Res amata potest esse eventus, actus, status, vel homo. Amoris intensitas iuxta existimationem rei hominum variare putatur: exempli gratia quis potest sorbilla glaciata amare, vel convivia habere, vel libros legere, vel libertate frui, vel coniugem nubere. Notio amoris concepta ipsa amplum campum existimationum complectitur, quapropter et, intensitatis: quae extendit ab infimis gradibus ubi res modo placit, ad gradum superiorem ubi homines ipsi adfectu habentur, usque ad gradum supremum, qui amorem romanticum includit.

Amoris intensitatem, cum eam metiri oportet, iuxta hierarchiam valorum eius qui adfectum patitur metendum esse, docuit Rand. Homo igitur mulierem quandam amare potest, dum se aliis mulieribus defutuere anteponit. Homo mulierem quandam amare potest alius, qui anteponit eae metum caeterorum hominum, vel familiae, vel amicorum, vel adventorum. Tamen alius potest vitam propriam dare mulieri se amatae, quod omnes res sibi carae sensum amitterent si eam amiserit. Hi animi adfectus passi mangopere inter se intensitate dimensioneque discrepant.

De certitudine

recensere

Certitudo dicitur adfectus qui provenit cum nostra scientia plane confidemus. Quamquam multis in philosophiis certitudo omniscientiam aut fidem mysticam requirit, neutram requirit Obiectivismus, qui tenet certitudinem simpliciter provenire quandoque ad veritatem comperiendam omnes leges epistemologicas sequimur.

Secundum Rand, dum aestimamus si notio est vera aut falsa, notio illa dicitur incerta. Aliquando, cum sufficiente evidentia caremus ut correspondentia realitati plane demonstrari potest, notio diu potest manere incerta. notio autem incerta a arbitraria magnopere discrepat, quia notio incerta pro ea aliquam evidentiam habet, dum notio arbitraria plane nulla evidentia pro ea potest habere.

Ethica est disciplina philosophica quae res hominibus agendas investigat, bonum a malo distinguens. Rand plenam ethicam Obiectivisticam primum anno 1957 libro Atlas Shrugged (Latine "Atlas mundum effudit") ostendit. Postea ethicam elaboravit libro The Virtue of Selfishness (De Virtute Egoismi) anno 1964 et Capitalism: The Unknown Ideal ("Capitalismus: Summum Ignotum") anno 1966.

De natura adfectús

recensere

Omnia animalia voluptatis dolorisque mechanismos habent, quibus res exterae ut pro vita vel ut contra vitam propriam automatice censeantur. Hominibus autem voluptas et dolor insufficiunt ut actos sicut bonum aut malum decernant.

Rand censuit animi adfectús esse responsa automatica ad res exteras quae res iuxta valores nostros cito aestimant. Mechanismus quidam mentalis putatus est haec responsa creare, iuxta aestimationes deliberatas, quas per nostrae vitae tempus fecimus.

Mechanismus, secundum Randium, mechanismum per quem legere discimus imitat. Primum necesse est nos litteras singulas discere et significationem eius reputare; tandem, cum postea mens multas experientias integrat et evaluationes demum automaticas facit, facile legemus et loquimur. Et prout male scribere loquique discere possumus, item possumus per errores et malas experientias inusitatas colere responsa adfectiva quae sunt defectiva. Ut adfectus defectivi corrigantur, necesse est nova responsa multo labori recolere, quod multum tempus saepe requirit.

Homines igitur concludunt adfectus defectivi posse esse, et homines non posse, ut scientiae facultate, animi adfectibus inniti. Ob liberum arbitrium, nec animi adfectus nec hominis natura nec ratio automatice hominibus dicit quid facere.

Cur ethica necesse est?

recensere

Priusquam ethicam quae melius fuerit licet rogare, ait Rand, oportet nos rogare: cur quam primum ethica necesse est? Responsum Rand praebet: ob naturam hominis qui liberi arbitrii potestatem habet.

Quia nec animi adfectus nec hominis natura nec ratio automatice hominibus dicit quid facere, homines oportet quid facere libere decernere. Ethica est scientia quae hominibus praecepta dat per quae homines possunt actus suos optimos decernere.

De bono et malo

recensere

Homines igitur oportet consulto pro se bonum id censere quod vitam humanam propriam citat. Ob naturam rationalem hominis, regula qua bonum censeatur, secundum Obiectivismum, debet esse vita propria hominibus, cuius animus per tempus longum extendit, et propriae rationali naturae obtemperandus est. Bonum definivit Rand esse quod vitam citat et excolit, malum quod vitam impedit et ruit.

Valor, secundum Rand, est res quam homines aquirendi et adtenendi causa requirunt. Cur requirunt, et quapropter? Rand causam in biologia consectata est. Ibi invenit res animantiae valores requirunt ad vitas proprias citandas, quod nemo potest alios valores persequi nisi quam primum vivit. Rand observavit omnes valores exsistere in ordine hierarchico, vita propria summo valore, omnibusque aliis valoribus inferis.

Secundum Rand, igitur, homines oportet ratione teleologica uti ubi valores censeantur secundum prioritates ordinatas, ab inferis rebus quae modo aliis rebus prosunt usque ad altissimas metas finales re vera desideratas. Et, quia vita opus est ut omnes valores attingantur, omnem hominem oportet vitam propriam suam tollere ut summum valorem suum.

Valores cardinales

recensere

Secundum Obiectivismum, sunt soli tres valores, qui cardinales dicuntur, quia necesse omnibus hominibus sunt:[7]

  • Ratio, facultas humana per quam homines discunt, cogitant, et vitam faciunt.
  • Animus, illa causa vel propositum libere a homine electum, quamobrem vivit, cogitat, et pugnat
  • Sui aestimatio, quae hominem semper impellit se meliorare, ut se dignum vitae et felicitatis habeat.

Felicitas et egoismus

recensere

Rand, quae existentialem valorum causam putabat esse vitam, habuit adfectibus animi praemium esse felicitatem, quae per valores attingendos attingatur. Cuius felicitas, cuius vita? Quoniam mens est proprietas hominis singuli, et homo quique solus potest suos veros valores reputare, Rand conclusit quemque oportere pro se ipse laborare, quemque suam felicitatem vitamque excolere.

Prudenter ratione pro valoribus propriis vivere Rand appellavit egoismum rationalem. Ut Rand docuit, omnis homo singulis debet habere propriam vitam ut summum valorem, rationalitatem ut summam virtutem, et felicitatem propriam ut summam causam. Hic egoismus rationalis quam Rand extollit igitur videtur combinare quod aliae scholae philosophicae appellant egoismum ethicum et egoismum rationalem.

Secundum Obiectivismum, coitus est concelebratio sui et existentiae coniunctim; concelebrat potestatem ad valores concipiendos et mundum ubi valores acquiratur. Coitus igitur est forma laetitiam sentiendi, extasis quaedam qua duo aspectus adfectibus sentiatur: positivam sui aestimationem et decretum quod dixit mundum universum est benevolens. Coitus igitur, ait Rand, bonus est. Cum vir et mulier se amant, coitum appententer facere oportet.

Virtutes principales secundum Obiectivismum

recensere

Virtus dicitur actus seu adiunctum personale quo valores attingantur. Secundum Obiectivismum, sunt septem virtutes principales:[2]

  • Rationalitas, quae in agnoscendo concedendoque rationem nobis esse unicam scientiae fontem, unicam valoribus iudicandis facultatem, et unicum directorem ad res agendas constat.[8]
  • Independentia, quae nos ratione propria inniti ad res intellegendas et aestimandas requirit.[8]
  • Sinceritas, quae nos secundum nostra principia rationalia semper agere requirit.[8]
  • Probitas, quae nos mendacia reicere, et numquam realitatem sibi fingere, requirit.[8]
  • Iustitia, quae semper id illi dare, quod ille meruit, requirit.[8]
  • Industria, quae constant in quique vitam propriam proprio studioso labore commerendo.[9]
  • Superbia, quae constat in studio ad ingenium morale proprium perficiendum.[10]

Civilitas

recensere

Omnes virtutes cardinales supra descriptae haud aliis hominibus innitantur aut specialiter ad alios homines spectant, sed ut Rand agnoscit, alii homines nobis sunt maximi momenti. Quae principia ethica spectant ad societatem hominum? Quomodo aliis hominibus oportet agere? Obiectivismus docet ad hanc quaestionem respondendam necesse est nos naturae humanae studere, et specialiter reputare rationalem hominis facultatem.

Rand quidem observavit, in libris Atlas Shrugged anno 1956 et Capitalism: The Unknown Ideal anno 1966, omnes homines oportere aliorum hominum iura honorare, uti benefacta eorum mentium laborum attingentur. Rand enim capitalismum maxime laudavit, ut unicum systema sociale iuribus hominis singuli obtemperans.

De iuris definitione

recensere

Ius Rand definit "esse principium morale quod hominis agendi libertatem in contextu sociali definit et sancit." Scripsit et ea, "Iura hominis singulis sunt facultas qua legibus ethicis societas regantur."

Ius igitur simul, secundum Rand, est notio legalis et moralis, notio quae ethicam hominis singulis in contextu sociali protegit. Transitione correspondit inter principia quae actus hominis singulis regunt et principia quae societatem humanam regunt, inter praecepta hominis singulis et praecepta societatis, inter ethicam et civilitatem.

Ius libertatis ne vis incipiatur

recensere

Secundum Rand, oportet homines iura aliorum hominum honorare, quod hoc agendo libertatem mentis hominis allii honoramus. Mens humana quidem, ut Rand docuit, spontanee fungit. Quapropter nemo re vera potest mentem alienum ad rem agendam vi impellere. Potius mentem alienam vi impressa solum sisti potest. Quare Rand conclusit maximam libertatem necesse esse ut mens humana optime fungatur. Ut mentes alienae maxime nobis prosint, vim oportet inter hominines omnino evitare. Haec libertas liberi commercii beneficia nobis dat.

Ius, inquit Rand, est numquam vim contra alios incipere, modo vi utendo in talione cum alii contra nos vim incipiant.

Ius vivendi

recensere

Rand, quae vitam ut valor maximus aestimavit, ius maximi momenti habuit esse ius vivendi. Illa homines arguit nihil posse futurum attingere nisi inprimis vitis propriis fruentur. Semper persona, cum vim contra alios inicipiat, mente rea vitam aliorum minatur, petitque.

Ius vivendi, secundum Rand, est solum ius ad vitam propriam servandam per laborem proprium. Homines innocentes nullum officium habent ad vitas alienas servandas, et nemo potest alios postulare ei ob officium servire.

Rand autem haud arguit omnem vitam sacram esse. Exempli gratia, Obiectivismum habuit animalia et fetus humanos omnibus iuribus carere. Quamobrem ius matrum defendit ad abortus artificiales se parandos. Rand quoque credidit poenam capitalem esse iustam contra maleficos qui scelera nefariissima committunt, sed tamen poenam opposuit quod ea credidit systema iudiciale hodiernum, quod tam imperfectum est, non posse sententias comperte facere.

Ius proprietatis

recensere

Homines spatium longum vivunt, sed, quod eius vitae spatium definitum est, oportet quemque hominem decernere quomodo vita propia absumenda est. Necesse est decernere quas fortunas et quos valores caros dum vivunt oportet potiri?

Secundum Rand, quisque vitam propiam absumendus est ad valores proprios acquirendos. Quamobrem ius oportet eis habere ad vitam propriam dicandam ad valores proprios acquirendos.

Res ab homine accumulatas repraesentant eius vitam. Quae res sunt eius vitae proprietas. Et, cum aliis proprietates innocentis hominis corripiunt, re vera vitam corripiunt, et ius eius frangunt.

Ius ad propriam felicitatem persequendam

recensere

Quamquam ius proprietatis ad vitam praeteritam spectat, quod res propriae labore praeterito acquisiti sunt, ius ad felicitatem persequendam spectat ad futurum, ad res acquisituros.

Rand docuit, modo ius proprietatis honorare haud sufficere ad ius vivendi proprie honorandum, quod eae proprietates sine iure ad eas cras libere iuvandas hominibus sunt minimi momenti. Quisque homo rationalis propriam felicitatem futuram sperat et vitam futuram tam caram habet quam vitam praeteritam.

Cur res publice habeantur

recensere

Rand habuit omnem civitatem oportere singulam rem publicam cum rectione monopolistica habere, ut talionis vis in societate regimini obiectivo pareatur. Rectio huius civitatis administrantur a regimine, cui imperium societatis datur.

Ex antiquitate quidem res publice habentur, ut omnes ius illius rei possunt condicere. Hoc agendo obiectivitas rei honoretur, quod publice omnes silentio condicunt vel arguendo impediunt. Quamobrem rem publice actam cras nemo potest iuribus dubitare.

Variae autem civitatis gentes, sine unica re publica, de cuiusdam rei iure discrepare potuerint, quod guerras efficiat. Oportet, vel necesse est, igitur, ne guerrae habeantur, omnes homines societatis ius talionis eorum ad singulam rem publicam delegare.

Capitalismus

recensere

Capitalismus, iuxta definitionem a Rand datam, dicit systema sociale fundatum in honorando omnia hominis singulis iura, inter quae includuntur ius proprietatis, et ubi omnes res sub dominio privato habentur. Hoc in systemate civitatis rectio ac oeconomia adusque dividuntur, ut rectio ac religio proprie dividuntur, et ob easdem causas.

Solumodo hac in societate capitalistica, secundum Rand, homines possunt independentiae virtutem manifesto exercere. Capitalismum igitur unicum esse systema quo hominis singulis industria re vera honeretur, liberis cogitationibus et creativitate servando. Quamobrem, Rand habuit capitalismum esse unimum systema oeconomicum socialeque cum sua ethica congruentem.

Aesthetica

recensere

Aesthetica est disciplina philosophica quae artium bellarum naturam propositumque investigat. Rand suam artium bellarum rationem in libro The Romantic Manifesto (Latine fortasse Professio Romantica) primum anno 1969 vulgavit. Hoc in libro, ea artium bellarum opus definivit esse "realitatem selective recreatam secundum aestimationes metaphysicas artificis."[11]

De aestimationibus metaphysicalibus

recensere

Quamquam metaphysica tractat de re naturali metaphysicaque, et ethica de re morali, Rand docuit aesthetica specialiter tractat de quo modo homines, et quidem artifices, corde aestimant res metaphysicas sicut bonas (pro eius vita) aut malas (contra vitam); et sicut maximi momenti aut minimi momenti.[12]

Scientiam quae studet quomodo homines res metaphysicas automatice mente aestimant et sentiunt Rand appellavit psychoepistemologiam. Hi mechanismi automatici quos Rand appellat psychoepistologiam hominis evolvunt, cum homines per puertiam consuetudines mentales in actos automaticos fiunt.[13]

De psychoepistemologica bellarum artium functione

recensere

Rand suum artium bellarum studium coepit rogando: cur hominibus artes bellae opus sunt? Bellas artes, responsit ea, satisfacere opus humanum psycholepistemologicum ad res metaphysicales vel abstractas corde aestimandas sentiendasque.

Hominibus opus est non solum scire vitam mundumque bonum esse, sed etiam has res corde sentire, velut prae se constanter videre. Cum homines hac experientia careant, fortitudinem et animos suos paulatim amittunt, quia mentes suae res abstractas semper valenter tenere haud possunt.

Artes bellae sinunt scientias aestimationesque abstractas in formam tractabilem eo consilio convertere, ut homines harum rerum valorem animo sentire possunt.[14]

Quomodo artifex signum creat: argumento et stilo

recensere

Secundum Rand, artifex signum quoddam creat,

  • Argumentum (subiectum) quoddam, quod artifex ipse habet magni momenti, selegendo et
  • Stilo quodam personali argumentum illud exprimendo.

Secundum Rand, argumentum est modus quo artifex suum realitatis conspectum monstrat, et stilus, modus quo sui agnitionis conspectum.[15]

Abstractam, qua artifex argumentum et stylum operis coniugit, significationem appellavit Rand thema (et idem potest dici peristasis). Et actio operis, ludis, fabulis et mythistoriis, appellatur modus quo artifex operis elementa logice componit in animatam actuum seriem, quae saepe formam climacis in consummationem desinentem habet. Coniunctionem thematis et actionis Rand appellavit plot-theme (sc. Latine actionis thema).

De schola romantica-realista

recensere

Realismus Romanticus est doctrina artium bellarum quae elementa ex scholis Romanticis et Realisticis committit. Romantica, secundum Randium, est illa notionalis artium schola, quae tractat, non de rebus trivialibus, sed de eo quod est aeternum et fundamentale, necnon de valoribus et quaestionibus universalis existentiae humanae. Artifex romanticus igitur negat se realitatem modo notare et photographare, sed studet creare et prodere ideas: res honorat et extollit "non ut sunt sed ut sint et esse debeant."[16] Quapropter Romanticismum Rand habuit esse summam artium litterarum scholam, quae in agnoscendo principio dicente "homines libero arbitrio praeditos esse" fundamenta habet, quo negato litteras ab omni potestate dramatica privatas esse.[17]

  1. Axters, S. (1937). Scholastiek lexicon Latijn-Nederlandsch. Antwerpen: Geloofsverdediging.
  2. 2.0 2.1 2.2 Leonard Peikoff, "Objectivism: The Philosophy of Ayn Rand" (Obiectivismus: Philosophia eius Ayn Rand), Meridian, 1993, ISBN 978-0-452-01101-4.
  3. 3.0 3.1 Ayn Rand, "Introduction to Objectivist Epistemology" (Prooemium De Epistemologia Obiectivistica), 1967; Meridian, ISBN 0-452-01030-6.
  4. "Objectivity is both a metaphysical and an epistemological concept. It pertains to the relationship of consciousness to existence. Metaphysically, it is the recognition of the fact that reality exists independent of any perceiver's consciousness. Epistemologically, it is the recognition of the fact that a perceiver's (man's) consciousness must acquire knowledge of reality by certain means (reason) in accordance with certain rules (logic)." --"Who Is the Final Authority in Ethics?" The Objectivist Newsletter, Feb. 1965, 7.
  5. 5.0 5.1 http://www.aynrandlexicon.com/lexicon/conceptformation.html
  6. "The concept “love” is formed by isolating two or more instances of the appropriate psychological process, then retaining its distinguishing characteristics (an emotion proceeding from the evaluation of an existent as a positive value and as a source of pleasure) and omitting the object and the measurements of the process’s intensity."--Rand; Confer http://aynrandlexicon.com/lexicon/love.html
  7. Galt's Speech, For the New Intellectual, 128.
  8. 8.0 8.1 8.2 8.3 8.4 Conversus ad Latinam ab Rand (Anglice): "The Objectivist Ethics," The Virtue of Selfishness, 440.
  9. Conversus ad Latinam ab Rand (Anglice):Atlas Shrugged p. 946.
  10. Conversus ad Latinam ab Rand (Anglice):"The Objectivist Ethics," The Virtue of Selfishness, 27.
  11. http://aynrandlexicon.com/lexicon/art.html
  12. http://aynrandlexicon.com/lexicon/metaphysical_value-judgments.html
  13. "The programming of a man’s subconscious consists of the kind of cognitive habits he acquires; these habits constitute his psycho-epistemology." http://aynrandlexicon.com/lexicon/psycho-epistemology.html
  14. "Art brings man’s concepts to the perceptual level of his consciousness and allows him to grasp them directly, as if they were percepts." The Romantic Manifesto “The Psycho-Epistemology of Art,” The Romantic Manifesto, 19
  15. http://aynrandlexicon.com/lexicon/style.html
  16. "Romanticism is the conceptual school of art. It deals, not with the random trivia of the day, but with the timeless, fundamental, universal problems and values of human existence. It does not record or photograph; it creates and projects. It is concerned—in the words of Aristotle—not with things as they are, but with things as they might be and ought to be." The Objectivist “Introduction to The Fountainhead,” The Objectivist, March 1968, 1 http://aynrandlexicon.com/lexicon/romanticism.html
  17. Rand held that Romanticism was the highest school of literary art, noting that Romanticism was "based on the recognition of the principle that man possesses the faculty of volition," absent which, Rand believed, literature is robbed of dramatic power.

Nexus externus

recensere