Regula est instrumentum, quo lineae rectae diriguntur et delineantur; multae delineationes geometricae regula et circino perfici possunt.

Mechanicus (a dextra) regulam manu tenet
Vide etiam paginam discretivam: Regula (discretiva).

Vitruvius dicit:

Longitudines ad regulam et lineam, altitudines ad perpendiculum, anguli ad normam respondentes exigantur.[1]

Cum mensurae aliquot in regula designatae sunt, non solum ad recte delineandum, sed etiam ad longitudinem metiendam regula servit.

Notae recensere

Nexus externi recensere

  Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis