Perpendiculum est instrumentum, quo perpenditur et examinatur, utrum opus verticale rectum an obliquum sit. Plumbo a filo pendente constat. Fabro materiario et caementario usui est.

Perpendiculi plumbum Aegyptium (millenio primo a.C.n. factum)

Vitruvius dicit:

Longitudines ad regulam et lineam, altitudines ad perpendiculum, anguli ad normam respondentes exigantur.[1]

Ad perpendiculum pro ut angulus rectus fiat dicitur.

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere

  Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis