Factio Libertariana (CFA)
Factio Libertariana est parva factio politica die 11 Decembris 1971 fundata. Secundum chartam constitutionis suam, finis eius est libertates et personales et oeconomicas citandas. Libertariani se distinguunt a Republicanis, quia libertatibus personalibus favent, et a Democraticis, quia libertatibus oeconomicis favent. Libertariani discrepat ab ambibus factionibus, quia bella extera et interventús vehementer opponunt.
Quamquam factio petit libertates citare, fautores discrepant de qualibus libertatibus et quomodo rectio eas proteget. Inter controversias exempli gratia magnas quae usque hodie habentur est quaestio utrum rectio ulla omnino habeatur inter fautores anarchismi et minarchismi. Ex anno 1974 autem consensus habetur quo haec quaestio in futurum procrastinetur, dum eas libertates speciales petunt cui omnes condicant.