Cechoslovacia[1] sive Bohemoslovacia[2] (Bohemice et Slovace Československo), nominibus politicis Res publica Bohemoslovaca[3] (1920–1960), Res publica Bohemoslovaca socialistica[3] (1960–1990), Res publica Bohemica et Slovaca foederata[4] (1990–1992), imperio Austro-Hungarico everso condita, ab anno 1918[5] usque ad annum 1992 civitas in media Europa fuit, quae Germaniae, Austriae, Poloniae, Hungariae, Ucrainae, Unioni Sovieticae, Dacoromaniae adiacebat; eadem res publica Bohemiam, Moraviam, Silesiam, Slovaciam, Rutheniam Subcarpathaneam continebat. Bohemiam, Moraviam, Silesiam plerumque Bohemi et Theodisci, partim Poloni, Slovaciam Slovaci et Hungari, partim Theodisci, Poloni, Rutheniam Subcarpathaneam Russini et Hungari incolebant. Caput Cechoslovaciae Praga, capita terrarum singularum Praga (Bohemia), Bruna (Moravia et Silesia), Bratislavia sive Posonium (Slovacia), Užhorod (Ruthenia Subcarpathanea) fuerunt.

Wikidata Cechoslovacia
Res apud Vicidata repertae:
Cechoslovacia: vexillum
Cechoslovacia: vexillum
Terra continens: Europa
Territoria finitima: Germania, Polonia, Austria, Hungaria, Romania, Unio Sovietica, Res publica Democratica Germanica, Ucraina, Unio Europaea, Res publica Foederalis Germaniae, Polish People's Republic
Locus: 50°5′0″N 14°25′0″E
Caput: Praga

Gestio

res publica
Princeps: Thomas Masaryk, Eduardus Beneš, Emil Hácha, Eduardus Beneš, Klement Gottwald, Antonín Zápotocký, Antonín Novotný, Ludvík Svoboda, Gustáv Husák, Venceslaus Havel
Praefectus: Jan Stráský, Marián Čalfa, Ladislav Adamec, Lubomír Štrougal, Oldřich Černík, Jozef Lenárt, Viliam Široký, Antonín Zápotocký, Klement Gottwald, Zdeněk Fierlinger, Jan Šrámek, Rudolf Beran, Jan Syrový, Milan Hodža, Jan Malypetr, František Udržal, Antonín Švehla, Jan Černý, Antonín Švehla, Eduardus Beneš, Jan Černý, Vlastimil Tusar, Karel Kramář
Consilium: Revolutionary National Assembly of Czechoslovakia, National Assembly of the Czechoslovak Republic, Provisional National Assembly of Czechoslavakia, Constituent National Assembly, Q105688274, National Assembly of the Czechoslovak Socialist Republic, Federal Assembly

Populus

Numerus: 15 700 000±100 000
Sermo publicus: lingua Bohemica, lingua Slovaca
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Moneta: Czechoslovak koruna

Commemoratio

Paean: Czechoslovak anthem
Praeceptum: Veritas vincit

Sigla

ISO no value, CSK, 200; IOC TCH
Dominium interretiale: .cs
Praefixum telephonicum: +42

Tabula aut despectus

Cechoslovacia: situs
Cechoslovacia: situs

Bohemoslovacia tamquam res publica unius gentis Bohemoslovace loquentis condita est; utrum haec gens re vera fuerit necne, in dubio est.

Historia recensere

 
Cechoslovacia anno 1930: gentium tabula
 
Cechoslovaciae tabula 1920–1938
 
Cechoslovakia annis 1969-1990

Anno 1938, i.e. paulo ante alterum bellum gentium Cechoslovacia secundum foedus Monacense ab gubernatoribus Germaniae, Magnae Britanniae, Franco-Galliae et Italiae factum confinia Bohemica, Silesiaca, Moravica Germaniae et partim Poloniae, confinia deinde Slovaca et Subcarpathanea Hungariae et partim Poloniae concedere coacta est omnesque Cechoslovaciae partes ius sui administrandi acceperunt. Quin etiam anno insequenti Hitlerus, tyrannus Germaniae, minatus effecit, ut Slovaci Rem Publicam Slovacam declararent et Bohemia cum Moravia se sub tutelam Imperii Theodisci dederet; quo facto reliqua pars Bohemiae et Moraviae protectoratus Theodiscus facta est gubernatoresque Cechoslovaci, qui se in exsilium Britannicum iam pridem contulerant, semet ipsi gubernatores Cechoslovaciae occupatae declaraverunt.

Altero bello omnium gentium confecto omnes terrae praeter Rutheniam Subcarpathaneam, quam Unio Sovietica occupavit, rursus in Cechoslovacia coniunctae sunt. Deinde ab anno 1968 usque ad annum 1992 Slovacia et Cechia unam Cechoslovaciam foederalem conformabant, quae anno 1993 divisa est in partes duas, quarum una Slovacia, altera vero Cechia appellatur.

De nomine Cechoslovaciae recensere

De nomine rei publicae adhuc disputatur, nam e.g. Carolus Egger nomine Tzechoslovaciae usus est; attamen Academia scientiarum huius rei publicae primum "Academia scientiarum Bohemoslovenica", deinde "Academia scientiarum Bohemoslovaca" nuncupabatur. Hoc nomen in usum inductum est, propterea quod vox Slovenica non ad Slovaciam, sed potius ad Sloveniam, illis temporibus partem Iugoslaviae, pertinebat. Praeterea in Lexico Bohemo-Latino anno 1992 edito tres versiones nominis huius rei publicae propositae sunt:

Československo: Bohemoslovenia (forma vetustior), Bohemoslovacia (forma recentior); Tzechoslovac(h)ia (-kia); (nomen officiale) Česká a Slovenská federativní republika Res Publica Bohemica et Slovaca.[6]

československý: Bohemoslovenicus, Bohemoslovacus[6]

Etiam aliae formae nominis huius rei publicae Latinae propositae sunt: Cechoslovacia,[7] Cechoslovakia,[8] Cecoslovachia,[9] Czechoslovakia[10] sive Cechoslovachia.[11]

Notae recensere

  1. Acta Universitatis Carolinae
  2. Josef Zumr: Salutatio directoris Instituti Philosophorum Academiae Scientiarum Bohemoslovacae. In "The European dimension of St. Anselm's thinking.", Pragae: Filosofický ústav AV ČR (Institutum Philosophorum Academiae scientiarum Bohemoslovacae) 1993, p. 9 - et passim ab annis sexagesimis usque ad Bohemoslovaciam divisam
  3. 3.0 3.1 Chronicon Latinum: Die undecimo mensis Iulii. Český rozhlas.
  4. Chronicon Latinum: Die primo mensis Ianuarii. Český rozhlas.
  5. PRECLÍK, Vratislav. Masaryk a legie (Masaryk and legions), váz. kniha, 219 str., vydalo nakladatelství Paris Karviná, Žižkova 2379 (734 01 Karviná) ve spolupráci s Masarykovým demokratickým hnutím (Masaryk Democratic Movement, Prague), 2019, ISBN 978-80-87173-47-3, pp. 8 - 52, 57 - 120, 124 - 128, 140 - 148, 184 - 210
  6. 6.0 6.1 Lexicon: Zd. Quitt - P. Kucharský, Lexicon Bohemo-Latinum voces antiquae et recentioris Latinitatis continens, Publica domus editoria paedagogica, Pragae 1992 (editio prima), 901 pp.
  7. Acta Universitatis Carolinae
  8. Plantarum Cechoslovakiae enumeratio
  9. Concordata regnante sanctissimo domino Pio pp. XI inita
  10. Časopis Československé společnosti entomologické
  11. Orientalia christiana periodica

Bibliographia Anglice recensere

  • Heimann, Mary. Czechoslovakia: The State That Failed (2009).
  • Hermann, A. H. A History of the Czechs (1975).
  • Kalvoda, Josef. The Genesis of Czechoslovakia (1986).
  • Leff, Carol Skalnick. National Conflict in Czechoslovakia: The Making and Remaking of a State, 1918–87 (1988).
  • Mantey, Victor. A History of the Czechoslovak Republic (1973).
  • Myant, Martin. The Czechoslovak Economy, 1948–88 (1989).
  • Naimark, Norman, and Leonid Gibianskii, eds. The Establishment of Communist Regimes in Eastern Europe, 1944–1949 (1997) online edition
  • Orzoff, Andrea. Battle for the Castle: The Myth of Czechoslovakia in Europe 1914–1948 (Oxford University Press, 2009); online review
  • Paul, David. Czechoslovakia: Profile of a Socialist Republic at the Crossroads of Europe (1990).
  • Renner, Hans. A History of Czechoslovakia since 1945 (1989).
  • Seton-Watson, R. W. A History of the Czechs and Slovaks (1943).
  • Stone, Norman, and E. Strouhal, eds.Czechoslovakia: Crossroads and Crises, 1918–88 (1989).
  • Wheaton, Bernard; Zdenek Kavav. "The Velvet Revolution: Czechoslovakia, 1988–1991" (1992).
  • Williams, Kieran, "Civil Resistance in Czechoslovakia: From Soviet Invasion to "Velvet Revolution", 1968–89",
    in Adam Roberts and Timothy Garton Ash (eds.), Civil Resistance and Power Politics: The Experience of Non-violent Action from Gandhi to the Present (Oxford University Press, 2009).
  • Windsor, Philip, and Adam Roberts, Czechoslovakia 1968: Reform, Repression and Resistance (1969).
  • Wolchik, Sharon L. Czechoslovakia: Politics, Society, and Economics (1990).