Alexander Zolov Tsankov (Bulgarice Александър Цолов Цанков, natus Oriachovo in oppido Valvis provinciae die 29 Iunii 1879; mortuus Belgrani apud Bonaëropolin die 27 Iunii 1959) fuit rerum politicarum peritus Bulgaricus.

Alexander Zolov Tsankov

Iuventus et munus

recensere

Sexantapristae scholam frequentabat et deinde annis 1901 - 1904 apud Universitatem Serdicensem iurisprudentiae studebat. Deinde ad usque annum 1907 Monaci, Vratislaviae, Berolini oeconomiae studebat. Tum in Aeraria Nationali Bulgariae operam dedit et anno 1910 professor oeconomiae politicae Universitatis Serdicensis nominatus est.

Cursus honorum

recensere

Anno 1923 primo legatus ad parlamentum Bulgaricum electus hunc honorem ad annum 1934 tulit. Die 9 Iunii Alexander Stambolijski praeses ministrorum seditione militum depositus est, Tsankov eius successor nominatus est. Tsankov primus minister acerrime contra seditiones Communistarum agebat, qui mense Septembri 1923 contra Regnum novis rebus studebant et anno 1925 Boridem III regem necare frustra conati sunt. Eodem anno copiae Graecae Bulgariam invaserunt. Quod autem aes alienum maximum Bulgariae non minuere potuit, die 4 Ianuarii 1926 Andreas Ljapcev eius successor nominatus est. Annis 1926 - 1930 praeses parlamenti fuit. A mense Maio 1930 ad usque Iunium 1931 administer institutionis nationalis fuit. Anno 1932 Factionem Nationalem Socialisticam condidit, quae Nazistis et Germaniae favebat. Tamen sequentibus annis in rebus politicis Bulgariae non multum potuit. Die 15 Septembris 1944, cum Communistae et Cimon Georgiev rerum potiti essent, Tsankov Vindobonae consilium ministrorum in exilio condidit. Quod consilium autem die 10 Maii 1945, postquam Germania victa est, dissolutum est. Ipse Tsankov in exilium in Argentinam fugit et in oppido Belgrano mortuus est.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexandrum Tsankov spectant.
Primi ministri Bulgariae
Principatus (1879 - 1908)

Theodorus Burmov · Clemens Turnovski · Dragomirus Tsankov · Petrus Karavelov · Ioannes Casimir Ehrnrooth · Leonidas Sobolev · Dragomirus Tsankov · Petrus Karavelov · Clemens Turnovski · Petrus Karavelov · Basilius Radoslavov · Constantinus Stoilov · Stephanus Stambolov · Constantinus Stoilov · Demetrius Grekov · Theodorus Ivancov · Raco Petrov · Petrus Karavelov · Stoianus Danev · Raco Petrov · Demetrius Petkov · Demetrius Stancov · Petrus Gudev

Regnum (1908 - 1946)

Alexander Malinov · Ioannes Evstratiev Gesov · Stoianus Danev · Basilius Radoslavov · Alexander Malinov · Theodorus Teodorov · Alexander Stambolijski · Alexander Tsankov · Andreas Ljapcev · Alexander Malinov · Nicolaus Musanov · Cimon Georgiev · Petrus Zlatev · Andreas Tosev · Georgius Kjoseivanov · Bogdan Filov · Petrus Gabrovski · Dobri Bozilov · Ioannes Ivanov Bagrianov · Constantinus Muraviev · Cimon Georgiev

Res publica popularis (1946 - 1989)

Georgius Dimitrov · Basilius Kolarov · Vulko Cervenkov · Antonius Jugov · Theodorus Živkov · Stanko Todorov · Georgius Filipov · Georgius Atanasov

Res publica (ab anno 1990)

Andreas Lukanov · Demetrius Iliev Popov · Philippus Dimitrov · Ljuben Berov · Renata Indzova · Zan Videnov · Stephanus Sofijanski · Ioannes Kostov · Simeon Sakskoburggotski · Sergius Stanišev · Bojko Borisov · Marinus Raikov · Plamen Orešarski · Georgius Bliznaški · Bojko Borisov · Ognjan Gerdžikov · Bojko Borisov · Stephanus Janev · Cyrillus Petkov · Galab Donev · Nicolaus Denkov · Demetrius Glavčev