Basilius Kolarov
Basilius Petri f. Kolarov (Bulgarice Васил Петров Коларов, natus die 16 Iulii 1877 in urbe Simeonis in provincia eiusdem nominis, mortuus die 23 Ianuarii 1950 Serdicae) rerum politicarum peritus Bulgaricus fuit.
Iuventus et munus
recensereKolarov filius sutoris post scholam Odessi finitam annis 1895 - 1897 magister scholae Nicopolis operam dedit. Deinde Aquis Sextiis et Genavae iurisprudentiae studebat. Ab anno 1900 in urbe nativa et ab anno 1904 Philippopolis iurisconsultus operam dedit.
Vita politica
recensereAnno 1897 Kolarev ad Factionem Opificum Socialium Democraticorum Bulgaricam accessit. Anno 1903 ad extremam alam se contulit. Anno 1913 primo legatus ad parlamentum Bulgaricum electus est. Anno 1919 primus secretarius Factionis Communisticae nuper conditae electus est. Annis insequentibus Kolarev legatus Communistici Internationalis civitates Europae adiit, interdum in Romania in carcerem iactus est. Seditione Communistarum anni 1923 suppressa Kolarev e partia in Unionem Sovieticam fugere coactus plus quam XX annos in exilio vitam degit. Anno 1945, postquam Communistae rerum potiti sunt, in Bulgariam rediit et legatus atque praeses parlamenti electus est. Die 15 Septembris 1946 praeses pro tempore Rei Publicae Popularis Bulgariae hoc die proclamati factus hunc honorem ad diem 9 Decembris 1947 tulit. Die 2 Iulii 1949 Praeses ministrorum electus est, sed iam die 23 Ianuarii 1950 mortuus est.
Nexus externi
recensere- Commentatio in Lexico historico Helvetiae: Theodisce, Francogallice, Italice
Basilius Kolarov 1946 • Minčo Nejčev 1947 • Georgius Damjanov 1950 • Demetrius Ganev 1958 • Georgius Trajkov 1964 • Theodorus Živkov 1971 • Petrus Mladenov 1989 • Stanislaus Todorov 1990 • Nicolaus Todorov 1990 • Želju Želev 1990 • Petrus Stojanov 1997 • Georgius Părvanov 2002 • Rosen Plevneliev 2012 • Rumen Radev 2017 Opus geopoliticum • Porta Unionis Europaeae • Duces civitatum Europaearum hodiernarum • Index regum praesidumque Bulgariae Capsae cognatae: Duces civitatum Unionis Europaeae • Primi ministri Bulgariae | |