Aperire sectionem principem

Stephanus Antonov Sofijanski (Bulgarice Стефан Антонов Софиянски, natus die 7 Novembris 1951 Serdicae) rerum politicarum peritus Bulgaricus est.

Iuventus et munusRecensere

Post scholam finitam Sofijanski in Universitate Oeconomiae Nationalis et Orbis Terrarum Serdicensi (tum Universitas Caroli Marx) studebat. Deinde ab anno 1973 in administerio informationis operam dedit.

Cursus honorumRecensere

Anno 1990, postquam dictatura communistica abolita est, Sofijanski annis 1991/92 in consilio ministrorum Philippi Dimitrov director cursus publici ac communicationis fuit. Annis 1995 - 2005 praefectus urbis Serdicae erat. Hoc magistratu fungens a die 13 Februarii ad usque 21 Maii 1997 Primus minister Bulgariae pro tempore erat. Anno 2005 anno legatus ad parlamentum Bulgariae electus est. Cum Bulgaria ad Unionem Europaeam accessisset, Sofijanski a mense Ianuario ad usque Iunium 2007 legatus patriae ad Parlamentum Europaeum fuit. Tum se e vita publica recessit.

Nexus externiRecensere

Primi ministri Bulgariae
Principatus (1879 - 1908)Theodorus Burmov · Clemens Turnovski · Dragomirus Tsankov · Petrus Karavelov · Ioannes Casimir Ehrnrooth · Leonidas Sobolev · Dragomirus Tsankov · Petrus Karavelov · Clemens Turnovski · Petrus Karavelov · Basilius Radoslavov · Constantinus Stoilov · Stephanus Stambolov · Constantinus Stoilov · Demetrius Grekov · Theodorus Ivancov · Raco Petrov · Petrus Karavelov · Stoianus Danev · Raco Petrov · Demetrius Petkov · Demetrius Stancov · Petrus Gudev
Regnum (1908 - 1946)Alexander Malinov · Ioannes Evstratiev Gesov · Stoianus Danev · Basilius Radoslavov · Alexander Malinov · Theodorus Teodorov · Alexander Stambolijski · Alexander Tsankov · Andreas Ljapcev · Alexander Malinov · Nicolaus Musanov · Cimon Georgiev · Petrus Zlatev · Andreas Tosev · Georgius Kjoseivanov · Bogdan Filov · Petrus Gabrovski · Dobri Bozilov · Ioannes Ivanov Bagrianov · Constantinus Muraviev · Cimon Georgiev
Res publica popularis (1946 - 1989)Georgius Dimitrov · Basilius Kolarov · Vulko Cervenkov · Antonius Jugov · Theodorus Živkov · Stanko Todorov · Georgius Filipov · Georgius Atanasov
Res publica (ab anno 1990)Andreas Lukanov · Demetrius Iliev Popov · Philippus Dimitrov · Ljuben Berov · Renata Indzova · Zan Videnov · Stephanus Sofijanski · Ioannes Kostov · Simeon Sakskoburggotski · Sergius Stanišev · Bojko Borisov · Marinus Raikov · Plamen Orešarski · Georgius Bliznaški · Bojko Borisov · Ognjan Gerdžikov · Bojko Borisov