Theodorus Živkov
Theodorus Christi f. Živkov (Bulgarice Тодор Христов Живков (natus 7 Septembris 1911 in oppido Prawez in Serdica provincia, mortuus die 5 Augusti 1998 Serdica in urbe) rerum politicarum Bulgaricus fuit.
Iuventus et munus
recensereŽivkov iuvenis patriam vicum reliquit atque Serdicam venit, ut operam inveniret. Ibi iam anno 1932 sodalis societatis iuvenum Communisticarum factus est. Inter Bellumm Orbis Terrarum II bellator tectus contra Germanicos certavit. Bello finito Živkov dux vigilum Communisticarum Serdicae factus acerrime contra inimicos Factionis suae egit.
Cursus honorum
recensereAnno 1954 dux Factionis Communisticae creatus est. Anno 1962 Primus minister nominatus est. Semper fidelissimus socius Unionis Sovieticae fuit. Die 7 Iulii 1971 nova constitutione promulgata Praeses Consilii Rei Publicae electus est. Die 17 Novembris 1989 a sodalibus factionis suae depositus est. Communismo abolito Živkov in ius vocatus et ad sex annos carceris damnatus est. Sed propter valetudinem in domu sua retentus est.
Familia
recensereŽivkov uxorem duxit, quae anno 1971 mortua est. Habuit duos liberos, filiam et filium.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Theodorum Živkov spectant. |
Basilius Kolarov 1946 • Minčo Nejčev 1947 • Georgius Damjanov 1950 • Demetrius Ganev 1958 • Georgius Trajkov 1964 • Theodorus Živkov 1971 • Petrus Mladenov 1989 • Stanislaus Todorov 1990 • Nicolaus Todorov 1990 • Želju Želev 1990 • Petrus Stojanov 1997 • Georgius Părvanov 2002 • Rosen Plevneliev 2012 • Rumen Radev 2017 Opus geopoliticum • Porta Unionis Europaeae • Duces civitatum Europaearum hodiernarum • Index regum praesidumque Bulgariae Capsae cognatae: Duces civitatum Unionis Europaeae • Primi ministri Bulgariae | |