Andreas Carlof Lukanov (Bulgarice Андрей Карлов Луканов, die 26 Septembris 1938 Moscoviae, mortuus die 2 Octobris 1996 Serdicae) rerum politicarum peritus Bulgaricus fuit.

Iuventus et munus

recensere

Pater eius sodalis factionis Communisticae fuit, qui diu in Unione Sovietica in exilio vixit. Hic Andreas natus est. Et ipse ad usque annum 1963 Moscoviae relationibus externis studebat. Deinde ipse sodalis factionis Communisticae factus est et pro factione atque legatus ad Consociationem Nationum operam dedit.

Cursus honorum

recensere

Ab anno 1973 administer commercii externi erat et anno 1976 praeses ministrorum vicarius factus est. Cum aliis anno 1989 Theodorum Živkov praesidem Communistarum et Bulgariae deposuit. Die 8 Februarii 1990 ipse Praeses consilii ministrorum nominatus est et finem Rei Publicae Popularis Bulgariae adiuvit. Factio nunc Socialistica electionem vicit et Lukanov legatus ad parlamentum electus est, quod ad mortem mansit. Die 7 Decembris 1990 a magistratu se recessit. Anno 1992 propter pecuniam repetundam incarceratus neque autem accusatus est. Eodem anno liberatus est. Die 2 Octobris 1996 ante domum suam sicario adhuc ignoto necatus est.

Nexus externi

recensere
Primi ministri Bulgariae
Principatus (1879 - 1908)

Theodorus Burmov · Clemens Turnovski · Dragomirus Tsankov · Petrus Karavelov · Ioannes Casimir Ehrnrooth · Leonidas Sobolev · Dragomirus Tsankov · Petrus Karavelov · Clemens Turnovski · Petrus Karavelov · Basilius Radoslavov · Constantinus Stoilov · Stephanus Stambolov · Constantinus Stoilov · Demetrius Grekov · Theodorus Ivancov · Raco Petrov · Petrus Karavelov · Stoianus Danev · Raco Petrov · Demetrius Petkov · Demetrius Stancov · Petrus Gudev

Regnum (1908 - 1946)

Alexander Malinov · Ioannes Evstratiev Gesov · Stoianus Danev · Basilius Radoslavov · Alexander Malinov · Theodorus Teodorov · Alexander Stambolijski · Alexander Tsankov · Andreas Ljapcev · Alexander Malinov · Nicolaus Musanov · Cimon Georgiev · Petrus Zlatev · Andreas Tosev · Georgius Kjoseivanov · Bogdan Filov · Petrus Gabrovski · Dobri Bozilov · Ioannes Ivanov Bagrianov · Constantinus Muraviev · Cimon Georgiev

Res publica popularis (1946 - 1989)

Georgius Dimitrov · Basilius Kolarov · Vulko Cervenkov · Antonius Jugov · Theodorus Živkov · Stanko Todorov · Georgius Filipov · Georgius Atanasov

Res publica (ab anno 1990)

Andreas Lukanov · Demetrius Iliev Popov · Philippus Dimitrov · Ljuben Berov · Renata Indzova · Zan Videnov · Stephanus Sofijanski · Ioannes Kostov · Simeon Sakskoburggotski · Sergius Stanišev · Bojko Borisov · Marinus Raikov · Plamen Orešarski · Georgius Bliznaški · Bojko Borisov · Ognjan Gerdžikov · Bojko Borisov · Stephanus Janev · Cyrillus Petkov · Galab Donev · Nicolaus Denkov · Demetrius Glavčev