Aperire sectionem principem
Račo Stoianov Petrov

Vide etiam paginam discretivam: Petrov

Račo Stoianov Petrov (Bulgarice Рачо Стоянов Петров, natus die 3 Martii 1861 in oppido Simeonis in provincia eiusdem nominis, mortuus die 22 Ianuarii 1942 in oppido Belovo in provincia Bessapara sito) dux militum et rerum politicarum peritus Bulgaricus fuit.

Iuventus et munusRecensere

Die 30 Iunii 1878 ad exercitum Bulgaricum accessit, celerissime promotus et iam anno 1887 praefectus praetorio factus est et hoc imperium usque ad 1894 tulit. Anno 1896 legatus militum promotus veniam accipit. Anno 1912 et 1913 bellis Balcanicis iterum militavit. Anno 1915, cum Bulgaria ad primum bellum mundanum accessit, gubernator generalis Macedoniae factus hunc honorum ad finem belli tulit.

Cursus honorumRecensere

Petrov die 10 Iulii 1887 administer belli in consilio ministrorum Constantini Stoilov nominatus, sed iam 23 Octobris eiusdem anni dimissus est. Annis 1894 - 1899 iterum administer belli sub Constantino Stoilov fuit. Anno 1900 ad Factionem Liberalem Popularem accessit ac eodem anno in consilio ministrorum Theodori Ivancov administer rerum internarum nominatus est. A die 25 Ianuarii usque ad diem 5 Martii 1901 ad tempus ipse primus minister Bulgariae erat. Eodem tempore internarum et externarum rerum atque religionis administer fuit. Eodem anno primo legatus ad parlamentum Bulgaricum erat. A die 19 Maii 1903 usque ad 5 Novembris 1906 iterum praeses ministrorum fuit. Ab anno 1903 usque ad 1908 iterum legatus ad parlamentum erat. Anno 1910 repetundarum crimina contra eum allata sunt. Anno 1920 tempore Alexandri Stambolijski praesidis ministrorum accusatus et ad carcerem damnatus est. Anno 1924 liberatus et a Boride III rege generalis extercitus nominatus est.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Raconem Petrov spectant.
Primi ministri Bulgariae
Principatus (1879 - 1908)Theodorus Burmov · Clemens Turnovski · Dragomirus Tsankov · Petrus Karavelov · Ioannes Casimir Ehrnrooth · Leonidas Sobolev · Dragomirus Tsankov · Petrus Karavelov · Clemens Turnovski · Petrus Karavelov · Basilius Radoslavov · Constantinus Stoilov · Stephanus Stambolov · Constantinus Stoilov · Demetrius Grekov · Theodorus Ivancov · Raco Petrov · Petrus Karavelov · Stoianus Danev · Raco Petrov · Demetrius Petkov · Demetrius Stancov · Petrus Gudev
Regnum (1908 - 1946)Alexander Malinov · Ioannes Evstratiev Gesov · Stoianus Danev · Basilius Radoslavov · Alexander Malinov · Theodorus Teodorov · Alexander Stambolijski · Alexander Tsankov · Andreas Ljapcev · Alexander Malinov · Nicolaus Musanov · Cimon Georgiev · Petrus Zlatev · Andreas Tosev · Georgius Kjoseivanov · Bogdan Filov · Petrus Gabrovski · Dobri Bozilov · Ioannes Ivanov Bagrianov · Constantinus Muraviev · Cimon Georgiev
Res publica popularis (1946 - 1989)Georgius Dimitrov · Basilius Kolarov · Vulko Cervenkov · Antonius Jugov · Theodorus Živkov · Stanko Todorov · Georgius Filipov · Georgius Atanasov
Res publica (ab anno 1990)Andreas Lukanov · Demetrius Iliev Popov · Philippus Dimitrov · Ljuben Berov · Renata Indzova · Zan Videnov · Stephanus Sofijanski · Ioannes Kostov · Simeon Sakskoburggotski · Sergius Stanišev · Bojko Borisov · Marinus Raikov · Plamen Orešarski · Georgius Bliznaški · Bojko Borisov · Ognjan Gerdžikov · Bojko Borisov