Aperire sectionem principem
Constantinus Vladov Muraviev

Constantinus Vladov Muraviev (Bulgarice Константин Владов Муравиев, natus die 5 Martii 1893 in oppido Bessapara in provincia eiusdem nominis, mortuus die 31 Ianuarii 1965 Serdicae) legatus et rerum politicarum peritus Bulgaricus fuit.

Iuventus et munusRecensere

Postquam scholam finivit, Muraviev, nepos Alexandri Stambolijski praesidis ministrorum, in universitate Americana Constantinopolis studebat. Miles Bellis Balcanicis anno 1912/13 atque 1915 - 1918 Bello Orbis Terrarum Primo interfuit.

Cursus honorumRecensere

Anno 1918 sodalis Factionis Agricolarum factus est. Ab anno 1919 secretarius avunculi Alexandri Stambolijski fuit et legatus Bulgariae Roterodami et Ancarae fuit. Anno 1923 primo legatus ad Parlamentum electus est et mense Martio ab avunculo administer belli nominatus est. Sed iam mense Iunio, postquam avunculus seditione militum nectatus est, hunc honorem amisit. Anno 1927 iterum legatus ad Parlamentum creatus est et ad annum 1934 mansit. Anno 1931/32 administer institutionis publicae et annis 1932 - 1934 agriculturae fuit. Die 2 Septembris 1944 rogatu Alligatorum Praeses ministrorum nominatus est. Regnum Unitum atque CFA cum Ioanne Ivanov Bagrianov de pace agere non voluerunt. Die 5 Septembris 1944 Unio Sovietica Bulgariae bellum indixit et eodem die Bulgaria Germaniae, ut nunc regnum cum omnibus nationibus bellum gereret. Eodem tempore consilium ministrorum leges antiiudaicas sustulit. Die 9 Septembris 1944 Muraviev seditione Communistarum depositus est. Cimon Georgiev eius successor factus est. Muraviev a Communistis non ut alii duces Regni Bulgarici ad mortem damnatus est, sed ad carcerem perpetuum. Anno 1955 liberatus, anno 1956 - 1961 iterum carcere retentus est.

Nexus externiRecensere

Primi ministri Bulgariae
Principatus (1879 - 1908)Theodorus Burmov · Clemens Turnovski · Dragomirus Tsankov · Petrus Karavelov · Ioannes Casimir Ehrnrooth · Leonidas Sobolev · Dragomirus Tsankov · Petrus Karavelov · Clemens Turnovski · Petrus Karavelov · Basilius Radoslavov · Constantinus Stoilov · Stephanus Stambolov · Constantinus Stoilov · Demetrius Grekov · Theodorus Ivancov · Raco Petrov · Petrus Karavelov · Stoianus Danev · Raco Petrov · Demetrius Petkov · Demetrius Stancov · Petrus Gudev
Regnum (1908 - 1946)Alexander Malinov · Ioannes Evstratiev Gesov · Stoianus Danev · Basilius Radoslavov · Alexander Malinov · Theodorus Teodorov · Alexander Stambolijski · Alexander Tsankov · Andreas Ljapcev · Alexander Malinov · Nicolaus Musanov · Cimon Georgiev · Petrus Zlatev · Andreas Tosev · Georgius Kjoseivanov · Bogdan Filov · Petrus Gabrovski · Dobri Bozilov · Ioannes Ivanov Bagrianov · Constantinus Muraviev · Cimon Georgiev
Res publica popularis (1946 - 1989)Georgius Dimitrov · Basilius Kolarov · Vulko Cervenkov · Antonius Jugov · Theodorus Živkov · Stanko Todorov · Georgius Filipov · Georgius Atanasov
Res publica (ab anno 1990)Andreas Lukanov · Demetrius Iliev Popov · Philippus Dimitrov · Ljuben Berov · Renata Indzova · Zan Videnov · Stephanus Sofijanski · Ioannes Kostov · Simeon Sakskoburggotski · Sergius Stanišev · Bojko Borisov · Marinus Raikov · Plamen Orešarski · Georgius Bliznaški · Bojko Borisov · Ognjan Gerdžikov · Bojko Borisov