Theodorus Teodorov
Theodorus Ivanovic Teodorov (Bulgarice Теодор Иванов Теодоров, natus die 8 Aprilis 1859 in oppido Elena Ternobo in provincia, mortuus die 5 Augusti 1924 in Borovec apud Serdicam) rerum politicarum peritus Bulgaricus fuit.
Iuventus et munus
recenserePostquam scholam frequentavit, Teodorov Odessae et Lutetiae iurisprudentiae studebat atque deinde causidicus operam dedit. Ab anno 1899 delator publicus et iudex in iudicio summo Bulgarico fuit.
Cursus honorum
recensereTeodorov annis 1894 - 1923 legatus ad parlamentum Bulgariae fuit et primis duobus annis etiam praeses parlamenti erat. Annis 1896/97 administer iustitiae in consilio ministrorum Constantini Stoilov et deinde ad annum 1899 administer aerarii publici erat. Annis 1911 - 1913 in consilio ministrorum Ioannis Evstratiev Gesov iterum administer aerarii fuit. A die 28 Novembris 1918 ad usque diem 6 Octobris 1919 Primus minister et eodem tempore administer rerum exterarum erat. Quod administerii iam die 17 Octobris 1918 susceperat. Ad usque annum 1923 se a vita publica ressit, sed tum inter seditiosos fuit, qui eius successorem Alexandrum Stambolijski deposuerunt.