Marinus Rajkov
Marinus Rajkov, nomine pleniori "Marinus Rajko f. Nikolov" vel Bulgarice Марин Райков Николов (Vasingtoniae natus die 17 Decembris 1960), est legatus ac vir publicus Bulgariae.
Iuventus et munus
recenserePater eius Rajko Nikolov legatus Bulgariae erat, qui eo tempore, quo filius natus est, Vasingtoniae operam dedit. Ipse Marinus post scholam finitam Lutetiae, Belgradi atque Serdicae relationibus inter nationes studebat et anno 1984 doctor promotus est. Ab anno 1987 legationibus Bulgariae interfuit, primo in administerio rerum externarum, deinde ab anno 1992 in legatione Bulgariae in Belgrado. Deinde legatus patriae ad Consilium Europae erat.
Cursus honorum
recensereAnnis ab 1998 ad 2001 viceadminister rerum externarum fuit, deinde legatus Bulgariae in Lutetia. Anno 2009 iterum viceadminister erat rerum exterarum, nunc in consilio ministrorum Boyko Borisov. A die 13 Martii ad usque 29 Maii 2013 pro tempore Primus minister Bulgariae erat.
Nexus externi
recensere
Bojko Dimitrov • Ljuben Gocev • Victor Valkov • Stojan Ganev • Ljuben Berov • Stanislaus Daskalov • Ioannes Stančov • Georgius Pirinski • Irene Bokova • Stojan Stalev • Nadešda Nejnski • Solomon Pasi • Ivajlo Kalfin • Rumjana Šeleva • Nicolaus Mladenov • Marinus Rajkov • Christianus Vigenin • Daniel Mitov • Radi Najdenov • Catharina Zaharieva • Svetlan Stoev • Theodora Genčovska • Nicolaus Milkov • Ioannes Kondov • Maria Gabriel • Stephanus Dimitrov ad interim • Demetrius Glavčev ad interim Opus geopoliticum • Porta Unionis Europaeae • Ministri a rebus externis civitatum Europaearum hodiernarum Capsae cognatae: Primi ministri Bulgariae | |