Andreas Tassev Ljapcev (Bulgarice Андрей Тасев Ляпчев, natus die 30 Novembris 1866 in oppido Resen, quod nunc ad Macedoniam pertinet, mortuus die 6 Novembris 1933 Serdicae) rerum politicarum peritus Bulgaricus fuit.

Andreas Tassev Ljapcev

Iuventus et munus

recensere

Postquam scholam finivit, Ljapcev Thessalonicae studebat, deinde studia oeconomiae Turici, Berolini Lutetiae perrexit. Ab anno 1894 in administerio Bulgariae aerarii publici operam dedit atque ab anno 1900 diurnarius fuit. Fuit editor Diurni Factionis Democraticae ab anno 1898 ad usque 1919. Annis 1912/1913 miles voluntarius Bellis Balcanicis interfuit.

Cursus honorum

recensere

Ab anno 1908 usque ad mortem legatus ad parlamentum Bulgariae erat. Eodem anno in consilio ministrorum Alexandri Malinov administer commercii et agriculturae fuit et ab anno 1910 administer aerarii publici. Anno 1911 consilium ministrorum reliquit. Die 21 Iunii 1918 iterum administer aerarii publici Alexandro Malinov praeside ministrorum nomiantus est et die 29 Septembris 1918 indutias Belli Orbis Terrarum I signavit, quo clades Bulgariae palam facta est. Die 28 Novembris 1918 a nove praeside ministrorum Theodoro Teodorov administer belli creatus est. Die 19 Maii 1919 ab hoc officio se recessit. Consilia praesidis ministrorum Alexandri Stambolijski acriter vituperavit atque ea de causa anno 1922 in carcerem missus est. Postquam Alexander Stambolijski die 9 Iunii 1923 depositus est, Ljapcev liberatus est. Die 4 Ianuarii 1926 ipse a rege Boride III praeses ministrorum nominatus est. Praecipue operam dedit, ut Bulgaria bello victa maiorem auctoritatem inter civitates haberet et aes alienum peregrinum acciperet. Sed propter Depressionem oeconomicam magnam die 29 Iunii 1931 se a magistratu recedere coactus est. Alexander Malinov eius successor factus est.

Nexus externi

recensere
Primi ministri Bulgariae
Principatus (1879 - 1908)

Theodorus Burmov · Clemens Turnovski · Dragomirus Tsankov · Petrus Karavelov · Ioannes Casimir Ehrnrooth · Leonidas Sobolev · Dragomirus Tsankov · Petrus Karavelov · Clemens Turnovski · Petrus Karavelov · Basilius Radoslavov · Constantinus Stoilov · Stephanus Stambolov · Constantinus Stoilov · Demetrius Grekov · Theodorus Ivancov · Raco Petrov · Petrus Karavelov · Stoianus Danev · Raco Petrov · Demetrius Petkov · Demetrius Stancov · Petrus Gudev

Regnum (1908 - 1946)

Alexander Malinov · Ioannes Evstratiev Gesov · Stoianus Danev · Basilius Radoslavov · Alexander Malinov · Theodorus Teodorov · Alexander Stambolijski · Alexander Tsankov · Andreas Ljapcev · Alexander Malinov · Nicolaus Musanov · Cimon Georgiev · Petrus Zlatev · Andreas Tosev · Georgius Kjoseivanov · Bogdan Filov · Petrus Gabrovski · Dobri Bozilov · Ioannes Ivanov Bagrianov · Constantinus Muraviev · Cimon Georgiev

Res publica popularis (1946 - 1989)

Georgius Dimitrov · Basilius Kolarov · Vulko Cervenkov · Antonius Jugov · Theodorus Živkov · Stanko Todorov · Georgius Filipov · Georgius Atanasov

Res publica (ab anno 1990)

Andreas Lukanov · Demetrius Iliev Popov · Philippus Dimitrov · Ljuben Berov · Renata Indzova · Zan Videnov · Stephanus Sofijanski · Ioannes Kostov · Simeon Sakskoburggotski · Sergius Stanišev · Bojko Borisov · Marinus Raikov · Plamen Orešarski · Georgius Bliznaški · Bojko Borisov · Ognjan Gerdžikov · Bojko Borisov · Stephanus Janev · Cyrillus Petkov · Galab Donev · Nicolaus Denkov · Demetrius Glavčev