Vetus comoedia[1] est primum genus comoediarum Graecarum antiquarum. Genus enim hoc in tres partes divisum est, quarum prima comoedia vetus, velut ab Eupoli atque Cratino Aristophaneque poeta perfecta, altera media comoedia, tertia nova comoedia velut a Menandro scripta. Veteris comoediae undecim fabulae ab Aristophane scriptae hodie servantur; multarum etiam ab illo aliisque confectarum fragmenta exstant.

Hoc insignis comoedia vetus erat quod plerumque viros notos et aequales irridebat et ad eventa sui temporis alludebat. Ita pars democratiae Atheniensis erat ac velut disputationes ecclesiae ad theatrum comicum transferebat.

Auctores recensere

Veteres comoediae integre servatae recensere

De origine recensere

Si Aristoteli[8] credimus comoedia in Sicilia nata est et primi poetae comici Phormis et Epicharmus fuerunt. Deinde Athenis Crates primus iambicae poesi fabulas addidit. Ita origo comoediae non ultra quintum saeculum a.C.n. repetitur. Secundum Aristotelem comoedia ex iambica poesi et carminibus "phallicis" in Dionysi honorem cantatis creata est.

Notae recensere

Bibliographia recensere

Editiones recensere

  • Theodorus Kock, ed., Comicorum Atticorum fragmenta. Vol. 1. Antiquae comoediae fragmenta. Lipsiae: Teubner, 1880 Textus apud archive.org (Graece)

Plura legere si cupis recensere