Nubes (Aristophanes)

comoedia Aristophanis
(Redirectum de Nubes Aristophanis)

Nubes (Graece: Νεφέλαι) est comoedia Aristophanis. Primo tempore in Dionysia anno 423 a.C.n. apparuit tertiam palmam capiens. Textus quem nunc habemus anno 419 vel 418 aliqua parte recensus est. More iocose de Sophistis est, etiam causa poenae capitalis Socratis consideratur in Platonis Apologia Socratis.

Socrates in machina theatrali, in Phrontisterio

PersonaeRecensere

  • Strepsiades, senex rusticus
  • Phidippides, filius Strepisadis
  • famulus Strepsiadis
  • discipulus Socratis
  • Socrates
  • chorus Nubium
  • Iustus Orator
  • Iniustus Orator
  • Pasias, faenerator
  • Amynias, faenerator
  • testis
  • Chaerepho[1]

Locus: Athenis, domus Strepsiadis et ludus Socratis

SynopsisRecensere

Strepsiades est agricola qui divitem feminam in matrimonium duxit; filius eorum Phidippides propter equorum amorem multum aes alienum contraxit. Strepsiades cupit filium ad ludum Socratis ire ut discet argumentum quo Strepsiades pater creditores vitet. Filius non vult, quamobrem patrem ipsum ire ad ludum necesse est. Apud ludum quibusdam discipulis, Socrati ipsi ab baloono? pendenti, nubibus 'novi studii' patronis Strepsiades occurrit, et adsentitur ut sacris ludi initietur, sed res discendas nullo modo discere potest. Tamen Strepsiades filium ad ludum ire compellit, ubi certamen argumentorum videt quo Iniustus Orator vincit, quod magister Phidippidis fit. Ultima scaena 'novum studium' Phidippidis efficit ut pater Strepsiades duo creditores vitet. Sed contentio de poetis oritur, quae ad opinionem ducit ut liberi parentes ferire possunt. Illo tempore nubes instrumenta deorum esse monstrantur, punientes homines qui mores praetereunt. Strepsiades iratus ludum accendit.

NotaeRecensere

  1. Sic Stephanus Berglerus dramatis personas reddit.

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Nubes spectant.
  • Nubes apud Perseum (Graece, Anglice)