Aves (Aristophanes)

comoedia Aristophanis
(Redirectum de Aves Aristophanis)


Aves (Graece Ὄρνιθες) est comoedia Aristophanis quae anno 414 a.C.n. sub Callistrati nomine Dionysiis certavit et secundum praemium rettulit. Amipsia quidam hoc anno palmam meruit, tertias Phrynichus habuit. Nulla comoedia Aristophanis inter Pacem (421 a.C.n.) et Aves nobis tradita est. Tempore quo expeditione navali in Siciliam iam profecta Alcibiades et multi alii ob mysteria Demetris profanata accusabantur, in hac fabula poeta utopiam creavit, oppidum Cuculos apud Nubes[1] in avium regno, ubi miserias humanas effugere liberet. Longissima est omnium Aristophanis comoediarum. Item partes musicae et cantus maiores sunt quam in ceteris comoediis.

Upupa epops sicut Tereus

Personae

recensere

Euelpides, Peithetairos vel Peisetairos, minister, upupa sive Tereus, chorus avium, sacerdos, poeta, haruspex, Iris, ¨Prometheus, Posidon, Heracles et multi alii.

Synopsis

recensere
 
Aristophanis Aves in Cantabrigiensi Universitate (1883).

Duo viri Athenaei, Euelpides vel Bona Spes et Peithetaros/Peisetaros vel comes suadendi capax Athenis fugerunt ut rerum publicarum molestiam atque lites sempiternas vitarent. Tereum petunt, virum quem fabulae mythologicae cum Athenis coniungunt et upupa factus est. Apud Tereum Peithetairos consilium mirandum proponit: ut urbem in nubibus condant, e quo loco nidorem vel fumum victimarum ab hominibus in terra immolatarum intercipere possent atque quodam modo deos obsidere. Peithetairos choro avium quamvis primum sibi inimico demonstrat quomodo aves mundi reges olim fuerint et pristinum regnum sibi vindicare adhuc valerent. Omnes aves mox consentiunt, deinde in secunda dramatis parte nova urbs in caelo, quae Νεφελοκοκκυγία nominatur, aves recipit sed multos homines non gratos reicit. Mox cives novae urbis et deam Irin minacibus verbis dimittunt. Tres alii advenae homines ille qui patrem ferit, poeta Kinesias, et sycophanta vapulant et dimittuntur, antequam Prometheus veniat et dicat hanc Peithetari obsidionem deis deabusque nocere, legationem ab eis venturam esse, Peithetairum debere puellam Basileiam uxorem poscere. Di tres consentiunt condiciones Peithetairi accipere; in ultima scaena Peithetairos splendens rex in caelo novus intronizatur.

Summarium

recensere
 
Prologus Aviumː Peithetairos et Euelpides ab ave quam manu tenent viam quaerunt (1883).
  • Prologusː Euelpides et Peisetarius cornicem alter, graculum alter manu tenentes, quas aves nundinis nuper emerunt, per desertos saltus iter faciunt. Sperant illas aves ad Tereum, olim hominem nunc vero in avem mutatum, se ducturos quem de optima civitate habitanda, quia per orbem terrarum volitans paene omnes cognoscere potuit, interrogare volunt. Ipsi enim vitam Athenis ob sempiterna iudicia et litigandi furorem tolerare non iam possunt. Post longum errorem ad eum perveniunt. Postquam civitates a Tereo propositae variis ex causis non placuerunt, duo amici eum de avium vita interrogant, quam laudat Tereus in primis quia pecunia non utuntur[2]. Tum Peisetario mirum consilium in mentem venit civitatem in aere aedificandam esse in quam omnes aves coalescerent, ita ut inter homines et deos media transitus rerum intercipere posset et maximam potentiam sibi parare. Quod propositum optimum ratus epops aves in concilium convocat.
  • Parodosː insolito modo fit; nam choreutae variarum avium insignibus ornati non canentes intrant sed singillatim ab Evelpida et Peisetario comicis commentariis describuntur. Ob innumeras iniurias acceptas infesta hominibus ostenditur gens alata et oculos eis transfodere primum cupiunt antequam ab upupa sedentur.
  • Agonː Peisetarius aves docet orbis dominos olim fuisse antequam in earum locum dii rerum potirentur. Fieri tamen posse ut pristinam hegemoniam reciperarent si consilium suum sequerentur. Tum exultans gens alata duos comites in avium numerum adsciscendos esse adclamationibus decernunt.
  • Prima parabasisː haec quoque insolito modo agitur. Nam coryphaeus (in hac fabula luscinia vel Procne, upupae mythica uxor) non de theatri aut auctoris rebus spectatores adloquitur sed eis persuadet ut avium novo consilio faverent. Primam originem avium more Hesiodico repetit, tum cum nec terra nec oceanus nec caelum erant. Simul quanto hominibus proniores et benigniores dei quam Olympici futuri sint demonstrat si mortales se adorare vellent.
  • Episodiaː Euelpides ad novam urbem condendam et aedificationem curandam proficiscitur. Peisetarius sacra avibus facere incipit sed ab importunis advenis impeditur qui lucrum ex nova civitate sibi exspectantː poeta, vates, geometra[3], decretorum venditor, inspector qui omnes vapulant et excluduntur.
  • Secunda parabasisː coryphaeus nova decreta spectatoribus edicit quibus homines in posterum aves venari aut comedere vetabuntur. Simul iudicibus suadet ut palmam huic comoediae adsignent nisi pulchras et albas vestes suas ex aere pollui vellent.
  • Episodiaː omina fausta et moenia ab avibus industrie perfecta renuntiantur. Tum Iris[4], deorum nuntia, novarum rerum omnino ignara intra moenia adprehenditur et a Peisetario male mulcata dimittitur. Questum apud Iovem abit. Deinde plurimi Athenienses Cuculos ad Nubes migrandi avidi confluunt inter quos nonnulli ut filius quidam patris verberator, poeta Cinesias delatorque (Graece συκοφάντης) minaciter repelluntur (delatores odit Aristophanes). Deinde persona cucullo et umbraculo sese occultans et Iovem reformidans acceditː de Prometheo agitur qui hominibus semper amicus et deis inimicus Peisetario Iovis angustias revelat qui qualicumque condicione pacem ab avibus petiturus est. Peisetarium monet ne pacem componeret nisi Basileiam (Latine "Regnum"), Iovis amicam qua Cronidae potentia nititur, in matrimonium accepisset. Etenim legati de caelo descendunt Hercules, Posidon Triballusque, barbarus deus e Thracia. Peisetarius tum aves assatos (qui aves ob insidias contra democratiam morte damnati essent) concoquit et earum nidore facile helluonem Herculem ad suas condiciones adlicit qui et ipse barbarum deum ad suam sententiam rapit. Posidon invitus eis manus dat, ut qui duo suffragia de tribus ferrent. Ita rex mundi fit Peisetarius et Basileiam uxorem ducit.
  • Exodosː chorus scaenam relinquens Peisetarii laudes et nuptiarum carmen cantat.
  1. Graece Νεφελοκοκκυγία.
  2. Versus 157ː οὗ πρῶτα μὲν δεῖ ζῆν ἄνευ βαλλαντίου.
  3. Matthew Amati, "Meton's Star-City: Geometry and Utopia in Aristophanes' Birds", The Classical Journal, 2010ː 213-227
  4. Anne de Cremoux, "Iris passe-murailles et les limites de l’utopie : quelques réflexions sur une épiphanie comique dans les Oiseaux (vv. 1199-1261)", Pallas, 2009ː 83-98.

Plura legere si cupis

recensere
 
Scaena Avium anno 1846 delineata.

Nexus externi

recensere