Upupa epops
Upupa (-ae, f.) epops (-opis, m.) est avis, sola familiae Upupidarum species. Latine quotidiana, haec avis non modo upupa, sed etiam epops vocatur, quod multi homines solent adhibere eius nomen Graecum, ἔποψ, quod quidem èpops legitur. Multi poetae abhinc antiqua tempora upupam ominosam avem esse putant.
Ordo : Coraciiformes
Familia : Upupidae
Leach, 1820
Genus : Upupa
Linnaeus, 1758
Species : U. epops
Longitudo est 25 ad 29 centimetra, alis 44 ad 48 centimetra. Habitat Europam medioaustralem, Asiam, et Africam septentrionalem; hieme tropicos versus migrat. Victus in insectis latis, molluscis, araneis consistit.
Ei sunt plumae variis coloribus et cirrus luteus, qui se erigere potest. Facies est unica et singularis ut ea, si evolat, ore magnum papilionem referat. Upupa ruri vivit, in nemoribus et iuxta vias vitiumque ordines. Ea in afractis saxosis nidificat, et in arboribus lacunisque domorum.
Inter Biblia Sacra, Liber Leviticus (caput XI, 13-19) et Liber Deuteronomii (caput XIV, 18) corpus Upupae epopis non purum describitur.
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Birdlife International (2008). [[[:Formula:IUCNlink]] "Upupa epops"]
Nexus externi
recensereSitus scientifici: • ITIS • NCBI • Biodiversity • IUCN Red List • WoRMS: Marine Species • Fossilworks • INPN France |