Tethys fuit oceanus praehistoricus, qui aevo Mesozoico continentes Laurasiam et Gondwanam separabat. Ab Eduardo Suess(de), qui priorem maris exsistentiam anno 1894 primum proposuit, nomine Tethyos Oceanidarum matris. Sed solum cum theoria motus laminarum praevaluit, Tethys oceanus verus et non gaeosynclinale existimari coepit. Mare Mediterraneum, pontus Euxinus, palus Maeotis, mare Caspium, lacus Oxianus, lacus Balchasch, et Lob Nor Tethyos reliquiae sunt. Sedimenta apothecaria Voultense et Bolcense, fossilium repleta, e solio Tethyos servata sunt.

Continens a tempore Pangaeae ad locum hodiernum mota.

Vide etiam paginam discretivam: Tethys (discretiva)

Paratethys in Oligocaeno.

Historia recensere

In Praecambrio Rodinia rupta Prototethys dicta orta est, in regione aequatorialis Mundi veteris; in Palaeozoico Pangaea iam formata Palaeotethys sinus Panthalassae fuit. Vestigia Mezotethyos temporis Mesozoici a mari Caribaeo ad Thibetum inveniuntur. Gondwana tempore Caenozoico rupta partes eius, Africa (cum Arabia) et paeninsula Indostanica ad septentrionem movebantur et Tethym constringebant. Cum 50 000 000 annos ante Indostania in Eurasiam intercessisset et Africa Arabiaque ad Eurasiam arte appropinquassent, systemata montium ab Alpes ad Thibetum (Carpates, Caucasus, Paropamisus, Pamir, Tian Schan, Imaus, Himalaia) elevata sunt et a Tethy pars septentrionalis, Paratethys, separata est, quae a Gallia ad Altai patebat. Mare Sarmaticum interdum Tethys postrema nominatur; Crimea et Caucasus insulae maris Sarmatici erant. Pontus Euxinus et mare Caspium non semel coniuncti et disiuncti erant.

 
Paratethys in Miocaeno.

Nexus externi recensere

  Situs geographici et historici:  • Thesaurus Getty • Store norske Lexikon