Balchasch[1] (Kazachice Балқаш, Balqaş; Russice Балхаш, Balchaš) est lacus endorrheicus in depressione Balchaschensi-Alacolensi in parte meridiana orientalique Kazachstaniae situs, secundus a maximo lacus salsus perennis (post mare Caspium) et tertius decimus a maximo lacus mundi (vide indicem lacuum maximorum). Lacus singularis est divisione per fretum angustum in duas partes, quibus sunt diversae proprietates chemicae; aqua in parte occidentali est fere dulcis, in parte autem orientali salmacida. Ili[2] est flumen maximum per delta in Balchasch effundens, quod et aquam partis lacus occidentalis dulciorem facit.

Lacus Balchasch

Lacus iacet in tribus provinciis Kazachstaniae: Almaty, Zhambyl, ac Karagandy. Ad septentrionem a lacu sunt loca monticulosa Kazachstanica[3], ad occidentem Betpak-Dala, ad meridiem montes Shu-Ili et Heptapotamia regio historica, harenae Taukum, ac Saryesik-Atyrau.

NotaeRecensere

  1. "Circa lacum Balchasch" [1]; "...in campis versus lacus Balchasch..." [2]; "prope lac. Balchasch"[3]
  2. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Или.
  3. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Казахский мелкосопочник.

BibliographiaRecensere

  • Borovaya, N. 2005. "Спасти уникальное озеро: Стремительно мелеет казахстанский Балхаш." Экспресс К No. 186 (4 Octobris): 15844. Editio interretialis.
  • Greenberg, Ilan. 2007. "Kazakhstan and China Deadlock Over Depletion of a Major Lake." The New York Times, 8 Martti 2007. Editio interretialis.
  • Stone, Richard. 2012. "Letzte Chance für den Balchaschsee." Süddeutsche Zeitung, 31 Iulii 2012., no. 175: 18.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Lacum Balchasch spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 46°32′27″N 74°52′44″E • 3367363 OpenStreetMap • GeoNames  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica