Religio vulgaris Sinica

Religio vulgaris Sinica[1] (Mandarinice 中國民間信仰, Mandarinice simpliciter 中国民间信仰, pinyin Zhōngguó mínjiān xìnyǎng) est familia variarum religionum in Sinis Taivaniaque latissime notarum, atque inter diasporam Sinicam exercitarum. Quae pietatis forma est antiqua Sinarum traditio, venerationem comprehendens virium naturae maiorumque, exorcismum virium noxiarum, et fidem rationali naturae, universi, realitatisque ordini, qui ab hominibus et eorum rectoribus, et adeo spiritibus et deis, moveri potest.[2]

Templum Hebo ('domini fluminis'), dei (Heshen 'dei fluminis') Fluminis Flavi, in comitatu Hequ Xinzhou Shanxi situm.
Ara Quinque Ministris intra Templum Quinque Dominorum dicata Haikou in oppido Hainan sita.
Templum dei oppidani Dongmen, in comitatu Xiangshan Ningbo Zhejiang situm.
Signum legitur: "Hic locus est locus fidei antiquae. Nulla donatio religiosa, nullae exercitationes religiosae sinuntur." Imago in vetere templo religionis Sinicae Weifang in urbe provinciae Shandong.
Ritus communales ad Magnum Templum Yandi Shennong (炎帝神農大殿 Yándì Shénnóng dàdiàn) in Suizhou Hubei fiunt.
Statua Mazu deae in templo Chiayi in urbe Taivaniae posita.
Ara zitong in templo Quanzhou Fujian sita; ad laevam est statua Kuixing.
Portae lapideae domus Han Dingfang Zhong comitatus Chongqing, quae olim ad templum Sinicum pertinebant, generali Ba Manzi temporum civitatum bellantium olim dicatum.
泉郡溪靈宮 Quánjùnxī línggōng, "palatium numinosum ad rivum in terra fontium," in Quanzhou Fujian.
Templum benedictionis filiorum (孝佑宮 Xiàoyòugōng) in Ouhai districtu Wenzhou Zhejiang situm; quod est locus venerationis maiorum.
Ara generalium lapideorum, deitatum protegentium, in templo Kantai Tianhou in Anping districtu Tainan Taivaniae.
Templum Brahma vel Simianshen 四面神 (dei quattuor facierum), Changhua Taivaniae situm.
Fanum Zhenwu deo dicatum in Wuqi districtu Taichung Taivaniae situm.
浦頭大廟 Pǔtóu dàmiào, "primum templum magnum ad ripas fluminis," in Zhangzhou Fujian situm.

Veneratio deis immortalibusque Sinicis ( shén) dicatur, qui esse possunt deitates rerum naturalium morumque humanorum, vel praeterea progenitores stirpium. Fabulae de nonnullis deis in corpore litterarum Sinarum quae mythologiam Sinicam tractant colliguntur. Ante saeculum undecimum (aetatem Song), hae exercitationes cum Buddhisticis karmae notionibus (res quae a se fiunt) mixtae erant, et doctrinae Taoisticae de hierarchiis deorum, ad rationem religiosam populo gratam generandam, quae variis modis usque ad praesens superest.[3]

Nexus interni

NotaeRecensere

  1.   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. Teiser 1995: 378.
  3. Overmyer 1986: 51.

BibliographiaRecensere

CommentariiRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Religio vulgaris Sinica spectant.