Flumen Flavum[1] (vel Luteum[2] vel Croceum[3]; Sinice simplice 黄河, Sinice antique 黃河 Huáng Hé ; Mongolice Hatan Gol 'Flumen Regina'[4][5]) longitudine est secundum flumen in Sinis (post Flumen Yangtze) et sextum in orbe terrarum, circa 6564 km longum.[6][7] Flumen, ex Montibus Bayan Har in Provincia Qinghai in Sina occidentali ortum, ad orientem per novem provincias Sinicas transit atque in Mare Bohaiense influit. Transversa pelvis Fluminis Flavi sectio est 1900 km oriente ad occidentem et 1100 km septentrionalibus ad meridiem. Summa pelvis area est 742 443 km².

Mutationes apud os Deltae Fluminis Flavi per ultima duo decennia.
Monumentum "Flumen Maternum" Lanzhou in urbe
Flumen Flavum in pictura Domus Qing
Milites per inundationem anni 1938
Flumen Flavum prope Xunhua, in Qinghai Occidentali. Vide aquam flavam, a solo loessaceo effectam.
Flumen Flavum apud Lanzhou

Flumen Flavum inculabulum civilizationis Sinicae appellatur, quia sua pelvis est ortus antiquarum civilizationum Sinicarum et fuit divitissima in nova historia Sinica regio, sed frequentes vastantesque inundationes, cum limus ex locis superiis adlatus alveum in cursu inferiori iterum atque iterum elevaret, aliquando supra agros circumdatos, flumini dederunt nomina 'Dolor Sinarum" et "Pestis Han Filiorum."[8]

Apud primas litteras Sinicas, Flumen Flavum He (河) simpliciter appellatur, verbum quod in sermone hodierno tantum 'flumen' significat (antiquis autem temporibus, signa 川 et 水 'flumen' significabant). Nomen Flumen Flavum (黃河) primo apparet in Liber Han (漢書 vel litteris simplicibus 汉书, Hàn Shū) per Domum Han Occidentalem (206 a.C.n.9 p.C.n.) scriptus. Nomen Flumen Flavum perennem aquae lutulentae colorem flavum in inferiori fluminis cursu describit. Color e solo loessaceo in aqua suspenso venit.

Aliquando Flumen Flavum poetarum more "Fluxionem Lutulentam" (simplice 浊流, antique 濁流, Zhuó Liú). In Qinghai, fluminis nomen Thibetanum est "Flumen Pavonis" (Wylie 玛曲 Ma chu ; 瑪曲 maqu).

Fluxus recensere

Flumen Flavum in reservato "Trium fontium flumina" haud longe a fontibus fluminis Caerulei et Mecongi in provincia Qinghaiensi oritur. In fluxu superiore inter montes planitiei montanae Thibetanae multas versuras facit; postea ad boreorientem fluens in provincia Gansuensi in planitiem elatam Loessaceam egreditur, ubi multum solum loessaceum aquis suis accepit, a quo et colorem et nomen habet. Lanzhou provinciae Gansuensis caput in ripa eius situm est. Per Ningxiam transit (cuius caput Yinchuan etiam ad flumen Flavum situm est) et in Mongoliam Citeriorem intrat, in steppis cuius siccis "Versuram Magnam" (Sinice Hetao) facit et ad meridiem vertit.

In fluxu medio diu ad meridiem fluens provinciarum Xensiae et Xansiae confinium facit; ad orientem vertit et per confinium Xansiae et Honaniae, postea per Honaniam ipsam fluit, ubi haud longe a flumine Zhengzhou provinciae caput patet. In fluxu inferiore e Honania egrediens per Xantoniam provinciam fluit, ubi Cinanum Xantoniae urbs capitalis ad ripas eius stat, et in Xantonia in mare Flavum se effindit.

Tributarii recensere

 
Casus Fluminis Daxia (dextra inferiori) in Reservoir Liujiaxia? Fluminis Flavi

Tributarii Fluminis Flavi sunt (a fontibhus ad ostium):

Horum tributariorum, Flumen Wei ext maximus.

 
Moles Liujiaxia
 
Pons pontonum? (Anglice pontoon bridge) apud Luokou (simpliciter 洛口浮桥, antique 洛口浮橋, Luòkŏu Fúqiáo) trans Flumen Flavum in Jinan

Nexus interni

Notae recensere

  1. Studium Biblicum Franciscanum, Liber annuus / Studium Biblicum Franciscanum vol. 24 (1974) p. 87
  2. Martinii Novaus Atlas Sinensis, p. 2.
  3. Ibidem.
  4. geonames.de: Huang He.
  5. Hoc est nomen in usu Mongolium Interiorum. Mongoles Exteriores flumen Shar Mörön [Шар мөрөн] 'Flumen Flavum' usitate appellant.
  6. Yellow River (Huang He) Delta, China, Asia.
  7. Historia Sinica confirmat Flumen Flavum suum cursum septies decies mutavisse.
  8. "A Troubled River Mirrors China’s Path to Modernity", New York Times 19 Novembris 2006, p. 4.

Bibliographia recensere

  • Sinclair, Kevin. 1987. The Yellow River: A 5000 Year Journey Through China. (Ex documentario televisifico). Chatswood, Sydneii Australiae: Child & Associates Publishing. ISBN 0-86777-347-2.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Flumen Flavum spectant (Huang He, Yellow River).