Nicolaus Sergii filius Trubeckoj seu Trubetzkoy (Russice Николай Сергеевич Трубецкой, tr. Nikolaj Sergeevič Trubeckoj; 16 Aprilis 189025 Iunii 1938) fuit linguista Russicus (ab anno 1920 in demigratione colens), ut conditor morphophonologiae aestimatus, etiam ut philosophus notus.

Wikidata Nicolaus Trubeckoj
Res apud Vicidata repertae:
Nicolaus Trubeckoj: imago
Nicolaus Trubeckoj: imago
Nativitas: 4 Aprilis 1890; Moscua
Obitus: 25 Iunii 1938; Vindobona
Patria: Imperium Russicum, Unio Sovietica

Familia

Genitores: Sergei Nikolaevich Trubetskoy; Praskovya Obolenskaya
Familia: Gediminids

Memoria

Sepultura: Vienna Central Cemetery
Vide etiam paginam discretivam: Trubeckoj (discretiva).

Vita et opera

recensere

Nicolaus Trubeckij, e gente ducali antiqua, filius rectoris Universitatis Moscuensis, quindecem annos agens opus suum primum scientificum (de cantione Finnica Kulto neito) in lucem edidit. Anno 1907 studia sua historica comparativa atque typologica systematum grammaticorum linguarum gentium indigenarum Caucasi Septentrionalis, Tschucotiae et Camtschatcae incepit.

Studiis suis in gymnasio completis, Trubeckoj ab anno 1908 ad annum 1912 in facultate historiae et philologiae Universitatis Moscuensis educabatur. Pro gradu magistri studens, annis ab 1913 ad 1914 in Universitate Lipsiensi lectiones audivit. Cum probationes pro gradu magistri sustinuit, anno 1915 in Universitate Moscuensi linguisticam comparativam docere incepit. Eodem anno dissertationem pro gradu doctoris (de lingua Slavica communi antiqua) scribere coepit. Cum anno 1917 res novae in Russia acciderunt, Trubeckoj erat in Caucaso, explorationum scientificarum suarum causa, et Moscuam nunquam revenit. Anno 1918 in Universitate Rostoviensi docebat.

Anno 1920 Trubeckoj in Bulgariam migravit, ubi in Universitate Serdicensi linguisticam comparativam docebat. Anno 1922 autem Vindobonam movit, ab anno sequenti professor Universitatis Vindobonensis fuit, paulo post etiam praefectus cathedrae philologiae Slavicae factus. Anno 1925 in Academiam Scientiarum Vindobonensem electus est.

Trubeckoj ad studium linguarum Slavicarum contribuit. Principia theoretica phonologiae atque morphophonologiae elaboravit. Fuit unus e conditoribus Circuli linguistici Pragensis. Praeterea, particeps fuit activus motus Eurasiatici, valorem magnam haereditatis nomadorum stepporum Asiae (praesertim Imperii Mongolici) pro cultura Russica videntis. Sectator Ecclesiae Orthodoxae, communismum et nazismum damnabat.

Anno 1938, Austria a Germania nazistica occupata, Nicolaus Trubeckoj pervestigatus est, et multa manuscripta eius confiscata sunt. Hoc evento perturbatus et iam anno ultimo vitae suae valetudine affectus, Trubeckoj paulo post obiit, infarctus myocardii causa.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Nicolaum Trubeckoj spectant.
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon •