Museum (Graece μουσεῖον), olim fanum Musarum, quae Musae deae protectrices fuerunt artium, culturae, litterarum, ac scientiarum, nostra aetate institutum est quo res maioris momenti colliguntur, ab eruditis investigantur, et coram publico exhibentur.

Tabula geographica museorum per orbem terrarum (Forma interactiva)
Museum Lupariense Lutetiae situm.
Palatium Vetus et Pinacotheca Officinarum Florentiae, museum maxime visitatum in Italia.
Museum Britannicum Londinii situm.
Museum Historicum Civitatis ad foro Pulchro Moscuae situm.
Homines museum in Vietnamia visitant.

Consilium internationale museorum[1] vocabulum museum definit tamquam "facilis accessus institutum publicum bono publico atque societati eiusque progressui serviens, permanens, quod studiorum, scholarum, oblectamenti causa insignia materialia hominum naturaeque comparat, servat, inquirit, promulgat, exhibet."[2] Aligando dies 18 Maii, "Dies internationalis musei" declaratus est.

Historia

recensere

Fuerunt olim musea solum templa musarum, postea loci generatim scientiis artibusque dedicti. Ennigaldi-nanna Babyloniae antiquissimum museum in mundo creare commemoratur. Alexandriae in Aegypto maximi momenti Museum (Μουσείον) fuit quod Ptolemaeus Philadelphus condiderat. Inerant porticus et aula subselliorum cum refectorio doctis hominibus reservata. Quos salaria publica aluerunt ut sollicitudinibus cotidianis absoluti scientiis vacarent et ad invicem inspirarent. Praesertim agebatur de philologicis; neque autem medicina neque scientiae naturales negligebantur. Ptolemaeis regentibus res istae efflorescebant ut et tempore, quo Romani regiones illas caperent. Imperator Claudius vel museum alterum addidit, quod pro eo nominatum est. Contigua erat magna Bibliotheca Alexandrina. Musea nota etiam reperiri potuerunt e.g. Pergami, Antiochiae, Constantinopoli.

Medio Aevo exeunte, terminus technicus museorum mutabatur, ut loci rerum rararum expositarum (pertinentium ad artes, historiam naturalem, etc.) ita nuncuparentur. Postea erant potius horrea artificiorum antequam, temporibus recentioribus, loci collectionum quaruncumque ita definirentur. Sunt musea e.g. de anatomia, naturali historia, ethnologia, physica, historia, aevo praehistorico, arte salubritatis, vestimentis traditionalibus, armis ubi et historia et systema cuiuscumque scientiae rebus authenticis sive artificialibus ostendantur explicenturque. Tales collectiones in urbibus magnis exsistunt, et saepe almis matribus adiunctae sunt.

Praeter talia scientifica musea est genus praecipuum de artibus, quae inter se separantur in artem superiorem (picturae, sculpturae) et in bellas quaestuarias merces. Denique nonnulla musea restringuntur in explorationem unius tantummodo artificis (e.g. Copenhagae: Thorwaldsen; Berolini: Rauch, Monte Albano: Ingres; Dresdae: Rietschel, Schilling). Alia musea nomina maecenatum conditorumque suorum portant (e.g. Francofurti ad Moenum: Städelsches Kunstinstitut; Aquisgrani: Suermondt-Museum; Coloniae Agrippinae: Wallraf-Richartz-Museum).

Prima musea in artibus orta sunt Florentiae. Exitum est a collectionibus monetarum gemmarumve familiae Hestensis; postea effigies conflatae sunt ad bibliothecas diaetasque ornandas. Aliae autem imagines in aulis amplis et apertis expositae sunt. Nota erat e.g. Villa Borgesia. Inde in museis antiquitatis artitifica omnia posita sunt (simulacra, imagines, et aliae res) quae paullatim cum rebus recentioribus coniungebantur. Cosimus I Medices varias collectiones instituit, Florentiae et alibi. Romae Musea Vaticana ab Iulio II aperta sunt. Saeculo sexto decimo in Italia ante omnia alia res Graecae, Romanae, Aegyptiacae, Etruscae correptae sunt, cum tabulae et delineationes temporibus posterioribus advenirent. Musea Vaticana et Capitolina necnon Museum nationale maxima sunt in Italiae capite. Museum Lupariense Parisiense antiquitus semper collectiones magis varias habuit, quo Napoleone obiecta ex omnibus regionibus expugnatis mitterentur. Museum Britannicum, Musea statalia Berolinensia, Hermitagium Petropolitanum et Musea foederalia Vindobonensia in Europae maximi momenti sunt.

Romae est adhuc Museum Lateranense, Pinacotheca in Palatio Corsini, et permultae collectiones privatae in villis diversis Sint conservatae, quarum antiquissima invenitur in Museo Kirchneriano in collegio iesuitarum.

Terminus musei interdum etiam adhibetur in designandis periodicis florilegiisve, e.g. Deutsches Museum (Lipsiae 1776–88), Attisches Museum (Wieland, ex anno 1796), Rheinisches Museum für Philologie (Welcker, ex anno 1833).

Nexus interni

  1. Anglice International Council of Museums (ICOM).
  2. Germanice et Anglice.

Bibliographia

recensere
  • Claudio Beccarelli: Finanzierung von Museen. Theorie und Anwendung am Beispiel der Schweizer Museumslandschaft. Haupt-Verlag, Bernae 2005, ISBN 978-3-258-06923-4.
  • Bennett, Tony. 1995. The Birth of the Museum: History, Theory, Politics. Londinii: Routledge. ISBN 978-0-415-05388-4.
  • Peter J. Bräunlein (Hrsg.): Religion und Museum. Zur visuellen Repräsentation von Religion/en im öffentlichen Raum. transcript, Bilveldae 2004, ISBN 3-89942-225-2.
  • Jean-Louis Déotte: Le musée, l’origine de l’esthétique (= La philosophie en commun). L’Harmattan, Lutetiae 2010, ISBN 978-2-7384-1557-8.
  • Anke te Heesen: Theorien des Museums zur Einführung. Junius, Hamburi 2012, ISBN 978-3-88506-698-9.
  • Joachimides, Alexis. 2001. Die Museumsreformbewegung in Deutschland und die Entstehung des modernen Museums 1880–1940. Dresdae et Basiliae: Verlag der Kunst. ISBN 978-90-5705-171-5.
  • Joachim Kallinich: Keine Atempause – Geschichte wird gemacht: Museen in der Erlebnis- und Mediengesellschaft. Humboldt-Universität, Berolini 2003, ISBN 978-3-86004-161-1.
  • Carolin Meister, Dorothea von Hantelmann (edd.): Die Ausstellung. Politik eines Rituals. Diaphanes Verlag, Turici/Berolini 2010, ISBN 978-3-03734-090-5.
  • Donald Preziosi, Claire Farago (edd.): Grasping the World. The Idea of the Museum. Aldershot, Ashgate 2004, ISBN 978-0-7546-0835-6.
  • Christian Reder: Wiener Museumsgespräche. Über den Umgang mit Kunst und Museen. Stellungnahmen von Künstlern und Experten. Falter Verlag, Vindobonae 1988, ISBN 3-85439-039-4.
  • Thomas Thiemeyer: Geschichte im Museum: Theorie – Praxis – Berufsfelder. A. Francke Verlag, Tubingae 2018, ISBN 978-3-8252-5045-4. 1.
  • Markus Walz (ed.): Handbuch Museum. Geschichte, Aufgaben, Perspektiven. J.B. Metzler, Stuttgardiae 2016, ISBN 978-3-476-02375-9.
  • Vieregg, Hildegard K. 2008. Geschichte des Museums: Eine Einführung. Monaci: Wilhelm Fink Verlag. ISBN 978-3-7705-4623-7.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad musea spectant.