Missulena
Missulena est genus aranearum familiae Mygalomorpharum. Generi sunt undecim species, quarum omnes praeter unam in Australia endemicae sunt; una species, M. tussulena, in Tsilia invenitur. Nomen aranea mus, late in usu vulgato, a vetere deducitur notione, nunc falsa agnita, has araneas altos cuniculos exfossere, murum cuniculorum similes.
Ordo : Araneae
Subordo : Mygalomorphae
Infraordo : Fornicephalae
Superfamilia : Migoidea
Familia : Actinopodidae
Genus : Missulena
Walckenaer, 1805
Sunt indicia morsum Missulenae tam gravem quam morsus Atracinarum esse posse; observatae autem venenationes ab hac aranea effectae sunt rarae. Antivenenum infraordinis Tuberculotarum efficax morsuum gravium curatio esse probatum est.
Alia aranea, Scotophaeus blackwalli, nomen aranae muris etiam habet, sed ad hoc genus non pertinet, et non est periculosa.
Descriptio
recensereMissulenas sunt specimina magnitudine mediocre, quae ab uno centrimetro ad tria longa sunt. Carapax est nitidus, et caput altum et latum, oculis trans frontem capitis diverse distributis. Eis sunt breves spinnerets, in posteriore abdominis parte siti. Missulenae dimorphismum sexualem exhibent, araneis femineis omnino atris, maribus coloribus speciei propriis. Missulena bradleyi mas partem caeruleam habet, et Missulena occatoria mas colore brunneo vel corvino sunt, maxillis rubris claris praeditis.
Habitatio et mores
recensereMissulenae per Australia habitant, variis speciebus in variis civitatibus ibi inventis. Una species in Tsilia invenitur, et proxima Missulenarum genera cognata etiam in America Australi endemicae sunt, fortasse quod in loco faunarum Gondwananarum sunt. Missulena, Ctenizidarum similis, in cuniculis epistomiis textis deget, qui paene 30 cm altis in humum extendere possunt. Missulenae feminae usitate in cuniculis manent; mares autem errant, coniunges petentes.
Missulenae insecta plerumque venantur, sed alia animalia parva per occasionem consumere possunt. Inter primarios Missulenae inimicos sunt vespa, peramelemorphia, chilopoda, scorpiones.
Significatio medica
recensereMorsus nonnullarum specierum Missulenae in Australia gravia indicia efficere inveniuntur, morsuum Tuberculotarum similia. Graves autem invenenationes sunt rarae; plurimi morsus Missulenarum litteris medicis mandati antivenenum non requisiverunt, et indicia gravia non habuerunt. Venenum Missulenae bradleyi toxinum robustoxini veneni Agelenidarum simile habet; antivenenum aranearum infraordinis Tuberculotarum efficax ad graves Missulenarum morsus invenitur. Tuberculotarum autem dissimiles, Missulenae minus infensae erga homines sunt, morsus siccos saepe dantes.
Species
recensere- Missulena bradleyi Rainbow, 1914 (Nova Cambria Australis)
- Missulena dipsaca Faulder, 1995 (Australia)
- Missulena granulosa (O. P-Cambridge, 1869) (Australia Occidentalis)
- Missulena hoggi Womersley, 1943 (Australia Occidentalis)
- Missulena insignis (O. P.-Cambridge, 1877) (Australia)
- Missulena occatoria Walckenaer, 1805 (Australia Australis)
- Missulena pruinosa Levitt-Gregg, 1966 (Australia Occidentalis, Territorium Septentrionale)
- Missulena reflexa Rainbow & Pulleine, 1918 (Australia Australis)
- Missulena rutraspina Faulder, 1995 (Australia Occidentalis, Australia Australis, Victoria)
- Missulena torbayensis Main, 1996 (Australia Occidentalis)
- Missulena tussulena Goloboff, 1994 (Tsilia)
Bibliographia
recensere- Ibister, Geoffrey K. 2004. Mouse spider bites (Missulena spp) and their medical importance. Medical Journal of Australia 180(5):225–227.
Nexus externi
recensere- Mundialis aranearum catalogus: Actinopodidae, research.amnh.org
- Museum Australianum Interretialis: Mussulenae, www.amonoline.net.au
- Ibister 2004, www.mja.com.au
Haec stipula ad arachnidum spectat. Amplifica, si potes! |